Io. Francisci Buddei p.p. Elementa philosophiae instrumentalis seu Institutionum Philosophiae eclecticae tomus primus secundus

발행: 1715년

분량: 462페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

371쪽

cum nemo facile hoc concipere possit, quo pacto res mere cogitans., sola cogitatione aut mouere corpus, aut cogitationem in alia substantia excitare queat. Atque hoc πρωτον

videtur esse totius systematis Behkeriani

g. III

Atque hoe eum de mente humana certum esse concedat, ita an praeter eam alii adhuc sint spiritus, nondum satis illi euictum videtur. Immo ex sola ratione probari existentiam eiusmodi spirituum posse, diserte negat, i. c. lib. IL cap. VL Adeoque quicquid secundum Cartesium de natura spirituum disputat. id ex hypothesi disputat, si scilicet ponatur, eiusmodi spiritus dari, ut ibidem ipse fatetur. f. IV.

od tamen ex ratione non constat, id exscriptura sacra innotescere dicit γ' haec vero quae de spiritibus testetur, huc redire: praeter mentam hominis dari alios spiritus, coris Poris experteS, quos scriptura angelos, id est nuncios adpellitet: eos partim bonos, partim malos esse: bonos angelos esse ministros Dei, et custodes fidelium: caput malorum angelorum diabolum et satanam dictum, seduxisse hominum genus: eundemque cum hominibus improbis aeternis cruciatibus a Deo destinatum esse. lib. IL cap. VIIL S. IV.

372쪽

g. V. Reliqua autem , quae de spirituum tum bonorum, tum malorum operationibus scri- plura sacra docet, vulgo minus recte intelligi. Nimirum non proprie, sed metaphorice haec intelligenda esse, ita ut, quae Deus ipse aut immediate aut per causas naturales officit, scriptura angelis tribuat, tum ut hominum se accommodet captui, tum ut loquatur, atque diuinae maiestatis opinionem, hac ratione apud homines excitet, augeatque. Atque hoc generatim asseritur, confirmaturque lib. II. cap. X. XI. S. VI. .

Hinc quae circa hominum custodiam,aut alia commercia, quae angelis cum hominibus intercedere dicuntur, illis in scriptura sacra tribuuntur, ita explicat, Vt per angelos aut homines alios, aut creaturas, quorum

opera Deus utitur ad mala ab hominibus auertenda, aut beneficia illis conserenda ,intelligi doceat. Saepius etiam, cum Deus per angelos hominibus aliquid reuelasse dicitur, aut indicasse, hoc aut per visionem,aut . alia ratione se hum fuisse , scriptura more humano cuncta angelis tribuente ,ut Deum semper ceu Regem, multis ministris et satelis litibus stipatum, mortalibus sisteret. Bb. II. F. XLI.

f. VII. speciatim per angelos, qui Abrahamo ap

parueis

373쪽

paruerunt, homines intelligi docet, lib. i I. V, per eos, qui Deum cum legem suam genti Israeliticae promulgaret, comitati dicuntur, tonitrua , fulgura, et cetera naturae phaenomena, quibus Deo maiestatem suam reuelare tum placuerit, intelligenda contenditi ut contra angelus , qui genti Inraeliticac prae luit, nihil aliud quam nubem iis praemissam significet, cap. X V. eiusdem libri, et sic porro. Angelos autem tutelarestum integrarum gentium , tum singulorum hominum, prorsus explodit et pro commentis habet,cap. XVI.

homines prauos nobis inimicos, qui aut vi aperta, aut consiliis callidissimis , nos perdere annituntur , itemque prauas nostras cupiditates, quibus ad crimina, et varia peccatorum genera sollicitamur. Et id quidem generatim edisserit lib. II. cap. XVII. XVIII. sequentibuS. . IX.

Hiiic porro de lapsu primorum hominum docci, non aliter eum intelligendum esse , quam quod ad exem sum diaboli, suis cupiditatibus obedientes peccauerint. cap. XX.

De Christi sertiatoris nostri tentationb ita existimat, non quidem a diabolo eum tentatum, sed repraesentasse eum sibi prauas cupiditates, ac si per eas tentaretur,ut in Omni-

374쪽

CAP. II

bus nobis similis fieretis XXI. De Dauide, quem satanas instigasse dicitur ad numerandum populum , idem pronunciat, de prauis nimirum huius Regis cupiditatibus, quibus is ceubuit, hoc esse intelligendum cap.XXII. De lite autem diaboli etMichaelis super corpore Mosis, cuius Iudas apostolus mentionem iniicit, ita arbitratur , per diabolum . forte pariter ac per Michaelem intelligi doctores ecclesiae aut sacerdotes , quorum Vnus corpus Mosis proferri idololatriae cau- sa voluerit, cui alter restiterit, aut quorum unus pro legis Mosaicae obseruantia pugnauerit, renitente et reclamante altero , cap.

XXIII. s. X. lam quid de iis , quae quotidie narranis

spirituum operationibus Bekherus sentiat, quilibet facile coniectura assequi potest. Omnes negat. Speciatim ad se atqueneficos quod attinet, hoc nomine in scriptura sacra non venire homines, qui ex paeto diabolum ad mirabilia perpetranda sibi ha--, buerint obnoxium, sed philosophos, arcana naturae edoctos, et hac notitia sua ad talia perpetranda, quae captum vulgi superant,

abutentes, daemonum tamen comercia praese se. ntes, tum ut eo maiorem sibi conciliarent araetoritatem, ut quibus ad semideos, itam sacilis adittis esset, tum vi homines in superstitione ac idololatria, philosophis istis pie

375쪽

AERRERIANISMUS REIECTUs.

plerumque magna commoda afferente,conistinerent. Hoc sere antior per integrum lia brum III. operis agit, maxime tamen cap. XIII.

quae ad caput causae pertinent, in summam colligit.

g. XI. ac de obsessis vulgo narrantUr , maximam partem proficiis habet, aut, si quid veri subsit, a morbis melancholicis aut occuliata quadam absconditaque naturae essicacia proficisci. Et morbos quoque certos in scriptura sacra daemonum nomine venire, a quidus liberati dicantur, qui sanitati fuero restituti. Et hoc in quarto praecipue libro sibi euincendum sumsit ,praesertim cap. VI. f. XIl. Quae despectris traduntur, salse ridet, penitusque explodit. Omnia nimirum aut hominum fraudibus, aut sensuum internorum et externorum erroribus tribuit. Foecundus admodum est in congerendis rationibus et exemplis, quibus euincat, putasse homines

saepissime, se videre, se audire aliquid, quod

nunquam viderint, nunquam ali diuerint. Hoc passim in opere uniuerso inculcat, cum is

primis tamen in ultimis etiam quarti libri capitibus , videlicet XVI. et sequentibus. f. XlII. Haec summa est scripti Behheriani, quod nunc paucis sub examen reuocabimus , inquantum hoc ad nostrum institutum perti

376쪽

net. Et primo quidem quod ad sontem e

roris attinet,eum iam supra velut obturaviis .mus, demonstrando, quod essentia spiritus neutiquam consistat in cogitatione. Et licet non negemus,inter praecipuas spirituum Proprietates hanc a nobis deprehendi, ex eo tamen non sequitur, quod cogitationes naturam essentiamque spiritus constituant. Asserimus porro praeter cognitiones, multas alia sposse spiritibus competere proprietates, et inter illas etiam facultatem mouendi co Pora. Qu' posito , statim totum systema Behherianum corruit. g. XlV. Sunt equidem etiam ex discipulis Renati Cartesii, qui hanc consequentiam quo utSmodo a se amoliri annituntur. Qiros suo equidem facile abundare patior sensu. Praesertim si asserant, praeter cogitationem spiritibus competere facultatem operandi in

corpus, res salua est: licet fatear, me non capere, quo pacto res, cuius essentia in cogitatione consistit , agere in corpuS queat.

Quicquid huius sit, si quis supponat, mentem hominis mouere corpus, cui iuncta est, ita ut ipsa mens,non Deus,motus istius causa sit, licet modum ignoremus ,is eκ eo statim Iconuinci potest, i non esse άAνατον Vt, .sPi-

ritus agere in corpus queat. Sed quicquid shuius sit, nobis sufficit, principem Behkeri

errorem demonstrasse. S. XV.

377쪽

Iam quod ad existentiam spirituum attinet, non magnopere cum eo contendemus,

an illa ex sola ratione demonstrari possit. Cum enim scripturam aperte non reiiciat , sussiciet, ex ea hanc certissime probari possb. Interim quod ex ratione omnino clarissime euinci queat, iam supra a nobis ostensum est. g. XVI. Bene quoque facit, quod nonnulla, quae scriptura sacra de spiritibus tradit, admittit, . modo serio admittat. Dubitari enim omniis no hac de re posset, cum inter ea, quae scriptura de spiritibus doceat, reserat, caput malorum spirituum , diabolum, seduxisse hominum genus: deinceps tamen contendat, hoc improprie esse intelligendum, quia primi homines ad exemplumi tanae peccauerinti Qua in re si sibi ipsi contradicere inolit, fateatur necesse est, se, cum asseruit, ex scriptura sacra constare, quod satanas hominum genus seduxerit, improprie hoc intellexisse. Eademne itaque ratione,an non etiam cetera, quae ex scriptura sacra constare affirmat, intelligat, merito dubitatur. 6. XVII. In eo autem male agit, quod cum hanc .

ipsam de spiritibus notitiam, quam scriptura suppeditat, satis aretis limitibus circumscribat, rursus tamen aliquid scripturae obtrudat, idque ceu principium assumat , quod tamen nullo modo in ea continetur: scilicet

378쪽

CAP. II.

angelos malos statim post lapsum in orcum detruses, in hoc mundo nulli bi existere. Huic hypothesi cum multa superstruat a ctor, debui flat eam firmis et inuictis rationibus demonstrare. Iam vero incerta, dubia, immo plane salia assumit, ut inde euertat cerista, elara et scripturae sacrae audioritate luculentissime stabilita, confirmataque. In quo, veri philosophi eum prorsus neglexisse ossicium, palam est.

g. XVIII. Nec obstat, quod, ut regerit Austitiae diuinae suerit conueniens, statim petulantiam horum spirituum punire, eosque in Orcum detrudere. Namque exemplo hominum discimus, iustitiam diuinam omnino poenae dilationem admittere. Et licet in homine causa dilationis manifesta ponatur, spes conuersionis, potest tamen Deus aeque graues ac sanctas habere rationes, cur poenam malorum spirituum differat. anquam re uera poenam non differat, cum iam ipsi mali spiritus sua natura satis miseri, poenam suam et insernum, secum circumserant. Quod autem illos manet supplicium, est poenae velut complementum, quod differre, in libera Dei voluntate positum erat. Pertinet autem hoc ad oeconomiam regni diuini, in qua ad solam voluntatem diuinam, iustis ta-

men, ast nobis haud raro incognitis, ratio- latibus, suffultam, respiciendum est: quamque

379쪽

que qui ad rationem suam audacter exigunt,

magnae temeritatis crimen incurrunt. XIX,

Sed pergit Behheras noster, praeter ea quae ipse posuit, reliqua, quae in scriptura

sacra de spirituum operationibus traduntur, vulgo minus recte intelligi. Non enim proprie, sed metaphorice esie intelligenda.Nulla facilior via est, ad euertenda quaevis scripturae sacrae testimonia, quam ad allegoricas se recipere interpretationes. Incautus

autem valde est, qui eiusmodi quid statim sibi persuaderi patitur. Nimirum cum in testimoniis scripturae sere innumeris, si Beh- hero credimus, vox in sensum improprium flettenda sit, merito quaeritur, an hoc genio et indoli linguae, an instituto et consilio auctorum tribuendum. sit Τ Posterius tamen forte dici posset, si unus scriptor

hac loquendi ratione uteretur. Ast scriptores, tanto temporis et locorum interuallo remotos, conspirare inter se potuissς, v semper voce quadam improprie uterentur, vix

aut credi, aut capi potest. Facilius hoc fuerit, si dicamus, genio et indoli linguae hoc esse tribuendum. Ast tum repugnabunt peritissimi linguae sanes ae magistri, qui docent, voce si usum, non etymologiam, spectes, in gente Ebraea spiritum designari. et si ab hac significatione recedendum sit, praegnantes praesto esse debere rationes. S. XX.

380쪽

9. XX. Et sane contentiunt in eo omnes, et ipsL, ratio dictitat, ab usitata et recepta vocis significatione non esse recedendum, sine sumisma necessitate. Qualis autem hic necessitas Scilicet quia ceteroquin scriptura cum hy pο- thesi Behkeriana, incerta, dubia, et falao,

non conuenit. Nec ulla scriptores sacros inducere causa potuit, vitam constante hanc vocem improprie usurparent. Quod

enim dicit, hoc ideo factum, ut hominum captui se accommodarent, ridiculum ci ineptum est. Magis enim ad populi se accommodat captum, qui proprie loquitur, quam qui res clarissimas obscura metaphora inuoluit. Quid homines sint, quid fulgura,

quid tonitrua , exercitus , omneS norunt .

Ast si quis de angelis loqueretur, et intelli geret homines, fulgura, tonitrua . etc. quiS hunc intelligeret 8 num is ad hominum captum se accommodaretΤF. XXI. Ast ad augendam, inquit, maiestatis opinionem,uenerationemque,scriptura sacra de Deo ita loquitur, ut instar regis multis satellitibus stipati, eundem exhibeat. Scilicet non poterat scriptura sacra maiestatis opinionem Deo conciliare ,nisi eiusmodi fimonibus. Non indiget maiestas diuina istis commentis, nec indigere, satis intellexerunt viri sancti. Quis autem crederet, voluisse scriptores

SEARCH

MENU NAVIGATION