Praelectiones in diversos morbos chronicos

발행: 1788년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

81쪽

spiratione interpolatae fiant. paroxysmnin innantem vidimus retardatum non raro, penitusque emanentem, fortibus, tardisque inspiratio nibUS.

De sede multum disputatur. Id autem Videtur, nervos diaphragmatis, & per colis en- sum etiam eos, qui pu monibus inserviunt, praesupposita illorum nimia irritabilitate prae- primis astici caussa, veso excitans varia Uariisque in partibus loeata esse potest, erat Eadem cauisa, ac principis morbi epidemici. Hinc explicari potest, quare in diversis epidemiis diversa remedia prosint, quare in eadem epidemia medela in diversis aegrotantibus pariter variet; quia scilicet etsi ea aprindisponens, scilicet nimia partium respirationi inservientium irritabilitas mobilitasque, in omnibus aegrotis eadem omnino sit, causa

tamen excitans adeo diversa observetur, quam

nisii medicus sedulo fuerit expiscatus , emeo modo per varia, saepe Oposita remedia absque fruetu vagiibitur. Juvat hie plerasque methodos tussim con- Vulsivam curandi contemplari: IJ Fuere epidemiae, ubi venae sectio profuit, methodusque antiphlogisti ea. Tunc sci. licet, quando dispositio peripneumonica adsuit, pulm0Buri pletu0ra, unde caussa exe tante per

82쪽

vdiate sectionem ablata, tussis conticuit. Ver m ubi haec caussa non adest 'patet, frustra remedium in venae sestione quaeri. Interim ubi habitus aegrotantis paulo plenior, tussisque vehemens admodum fuerit, ut ruptura vasorum pulmonalium metuatur, venae sectio, etssi morbum non tollat, nihilominus a graviori symptomate, sputo scilicet sanguinis , aut peri- pneumonia praeservahit. a) Alio tempore emetica, prirgantia per epicrasin data, interposivis roborantibus prO- fuere; at tune tussis erat fere so machi a &stimulus excitans in pituita primas vias Occupante residebat. Hoe in casu venae sessio nocuit, noeuere & hic dista pectoralia emollientia, lubri eantia, oleo sa, mucilaginosa 3 Subinde .cum emolumento adhibebatur hermes minerale, eo scilicet in casu, ubi mucus iners pulmones obsidens nervos respirationi famulantes affecerat. Hoc enim per kermes minerale inciso , sputisque copiosioribus Hecto, causique e X citante sic ablata, tussis conticuit. Sed videmus hane methodum

in aliis speciebus tu sis convulsivae prodesse non pulse. Optata feliciter susso earunt, penitus- qile tandem profligarunt tusIim hane , tunc videlicet, si caussi e X citans ejus indolis fue

rat,

83쪽

rat, uti opio omnium sudori sororum potentissimo per corporis superficiem potuerit diffari, mobilisque valde, & tenuis fuerat, inales solent esse defluxiones se rota, retro- pressaque materia perspirabilis. auod si stimulus fuerit magis adhuc spiritualis, uti C. g. snimi pathema, Optata, utpote mentem pacantia , pariter indicabuntur. Sed vidimus pariter narcotica haec in ea tullis convulsiiure specie , quae pituitae cras, , minusque mobili debetur, vix non suffocationem induxisse. Nonnunquam, etsi nil mali ab usu opii observabatur etiam largiori, nihilominus tussis ne hilum quidem remiserat, profuit tunc extractum hyoseiami. Puella 8 annorum omnibus remediis frustra adhibitis, tussi ab usu opii nec minimum

remittente , a dato vero Lernae te multum eX- asperata, curabatur sequenti mi Xtura.

R. Aqu. flori tiliae une. jV. Muci lag. gummi arab. Syrupi di Od. aa Unc. j. Extract. hyosciami gr. h. Lapid. canerorum dr. βM. Mixtura intra biduum assumenda. Do.

sis a. Cochlear. major. Laudantur etiam extrae sum ni cottanae,

quod tanquam narcoticum prodesse potest

84쪽

s) Fuere, qui tanquam remedio specifi-CO utebantur cortice peruviano , eo scilicet in casu, ubi febris intermittens sub larvatussis convulsivae stato tempore rediit. CorteXPeruvianus pariter indicatur, ubi solidorumla itas, nimia lue irritabilitas praeprimis pee-cat . caussa vero excitans ejus naturae est, ut restituto corporis vigore aut imutetur sponte, aut sola vi vitae e corpore eliminetur. In aliis autem tussis hujus speciebus, aut nocebit aut saltem non satisfaciet. 6) Visa est tussis convulsiva, post prae gress iam perfrigerationem , Orto autem inter 1capulas dolore rheumatico conquievit. Datum infusu in florum sambuci, tiliae, acaciae, roob sambuci fervide epotatum, morbum ominnem ex toto profligavit. Ηine desumitur, tussim hanc convulsivam revera rheumaticum fuisse, a materia nervos diaphragmatis & pulmonum sollicitante. Vesicantia inter scapulas posita & a multis contra tussim convulsivam lauis

data, etiam hic optatum effectum fuissent sortita. Universim videtur ex hucusque dictis sequens conclusio formari posse. Scilicet omnes superius enarratas tusses simul fieri posse convul vas, si antecedenter nimia fuerit partium respirationi inservientium irritabilitas , mobilitasque. Hi ne tussim convulsivam male

85쪽

habent tanquana morbum specificum sui ge-iaeris ; male insuper inter morbos posteriorum

seculorum, quos antiquitas ignoraverit, recensere, cum Omnium aetatum morbus fuerit, etsi non ita adcurate a veteribus descriptus; perperam pariter morbis contagiosis, iisque imprimis, qui, uti variole semel utplurimum eundem hominem toto vitae suae tempore comprehendunt , adnumerari.

Non negligenda est et Ys rheumatica, quae tape ferina & convulsilva est. Rhenmatismus in diversus species dividitur. Si is in externis partibus resideat cognitu facilis est . at si interna occupat, disse ulter cognoscitur, curatuque gravior & periculosior evadita T s rheumatica non raro tussim catlarrhialem mentitur, a qua sola duratione, majorique pertinacia distinguitur. Uti rheu n alismus sanissimis , robustissimisque ceterO- qui ii hominibus, plethoricis, motis, incalescentibus, post adnaissum frigus lapius accidit, ita ejusmodi hominibus ex eadem caussa frequens est pectoris internus rheumatismus, inspirato scilicet aere frigido. Diagnosiis eo facilior erit, si praeter caussas praegressias genesi rheumatismi idoneas, adsint partium externarum muscillosarum & membrauacearum dolores, tumoreS, rubores, praeeisue circa articulus.

86쪽

aut si disparente subito, & absque bona causissa ex partibus internis rheumatismo, Viscus aliquod male assici incipiat. Atiqndi indoles hujus tullis tanto magis debet, cum methodi, quibus aliae iustis auscultant, ad rheumaticae tus' sis medelam nil faciant. Etenim cum Veram inflammationem, serosam licet, quae Ue insup- purationem non abit, talis rheumatismus pulmonalis & trachealis involvet, simulque se-bre stipetur, nihil prosunt sic dicta remedia anticatarrhalia, sed ea unice indicantur, quae in rheumatismo externo febrili, scilicet verae sed tiones repetitae, purgationes antiphlO-gisticae, cum diaeta tenuissima & blandissima. Tulses alias aliis pectoris morbis junctas praetereundas censemus, utpote symptomata solum peripneumoniae, pleuritidis , laesarum tendinum , dentitionis , Vermium &e. Haec enim symptomata cum morbo suo principe stant, caduntque, eandemque, quam ipse morbus primarius , medelam poscunt. Verum antequam huic de tussi tractationi coronidem imponamus , juvat quaedam monita& praecepta medica in precuranda tussi per- sepe necessaria subjungere, scilicet tussim violentis sitis, iteratisque successionibus, quibus

totum reliquum corpus validum commovetur, alias insuper adducere morbos aeque gra Ves,

87쪽

aut se ipsa graviores potest , nil de cita &essicax medela ad avertenda haec gravia symptomata requiritur, aut saltem, si citam opem medicus praestare nequeat, corpus reliquum, qua illi ex tussis violentia periculum immanet , 10leret aptis ad id cautelis praemunien

dums

Μala , quae violentae tussi suam saepe Originem debent, sunt sequentia: In capite quidem agrypnia . capitis dolor, ophthqimia, nil rium haemorrhagia , Vertigo , apopleXia. In pectore hae inop tysiis, & quae inde sequim- turma' a , febris peripneumonica, gibbositas; cordi palpitatio, aneurismata, metus suffocationis. In abdomine vomitus, singultus, prolapsus uteri, abortus, hernia, involuntaria alvi & urinae eXcretio; in toto corpore debilitas, macies, convulsio, epilepsia. uosdam ex memoratis assectus , qui ab aggesto nimio in pulmonibus Anguine Oridiatur, aut ab ejus nimio versus caput motu, egregie prae- ea vel venae sectio, licet eam ipsa tussis indoles non requirat. Subinde vero narcotico vina tussis suspendere oportet, si modo ea morbus indole sit , ut a narcotico non eXasperetur, dum interea opportuno & essicaetuire medio morbi caussa expugnatur.

88쪽

Finita tussis consideratione, ad asthmi progrediendum , cujus multiplex omnino facies est, pro multiplici scilieet ejus caussa , multiplici causta ipsius sede.

Cati proxima aut definitiω ejus eX rei natura petita, est 4mpedita libertas reciprocae pulmonum constrictionis, expansionis. que. Caus a vero remota, quae utrique huic pulmonum motui impedimentum ponit, vel haeret in interna vasculosa & vesiculosa pulmonum substantia, hancque opplet, obstruit, constringit; vel ab extra proprius aut remotius pulmones comprimit, liberamque eorum actionem impedit; vel pendet a Vitio nervorum respirationi famulantium. interdum plures, diversisque causis ad producendum asthma

Caussa pulmones ' opplens obseruens est materia lenta viscidaque in bronchiis stabulans: serum hydropicum in cellulas bronchiales effusum 3 hydatites s sanguis plethori. ens, mensium & haemorrhoidum suppressione

retentus, celerius per Vasa motus, inflammatorius; tubercula eruda, Vomica; pus stag nans & exedens, scirrhus.

89쪽

Caula constringens cellulas bronchiales est , aeris materia sanguini inhaerens, vel dum

ex sanguinis massa ad partes externas fuerat ablegata, denuo recurrens, retropressaque sidpeetus, uti materia scabiosa, arthriti ea, podagrica, erysipelacea, variolosa, niorbillosa; inspirati atomi arseni cales, calcis vivae , saturni, mercurii, acidorum mineralium ; aer frigidus ventosis. Cauissae pulmonem mole externa comprimentes Mete , serum hydropicum in cavo pectoris vel peri cardii fluctuans, polypus cordis, aneurisma aortae, cordique ipsius; flutus ventriculum & intestina expandentes; tumores hepatis , lienis , uteri , glandularum me senterii & intestinatium, serum asciticum, quibus omnibus diaphragma sursum contra pulmones urgetur, ejusque motus liber praepeditur; gibbossitas, collum strumosulu. Vitra nervorum: pulmones in sita actio. ne turbantur a paralysii, spasmo, con Vialsione partium respirationi dicatarum , ab inordinata lici uidi nervosi motu in passione hypochon-driaca , & hysterica , ab animi pathematibur.

Omnes hae caussae producunt vel asthma humidum, cum excretione scilicet materiae humidae & viscidae; vel Actim, sine alicujus male riae rejectione; vel convulsuum, quod eum

90쪽

8o repentina summaque Constrictione ac praeseliataneo suffocationis metu periodice , & prae- primis noctu invadere solet.

Indicatio es curativae petendae sunt ex caussis antea probe cognitis. Sic e. g. in asthmate pituitoso prosunt incidentia omnis generis orcymel , squilla, gummata stimulantia, salia fixa, & volatilia, purgantia resinosa, sol.

Venti Α, mercurialia, antimonialia , diu retica. Vesicantia, radices acres, subinde & balnea pulnionica, quibus acetum & sal ammoniacus additur; narcotica vero cum tussim, qua nain tura ad liberandas a maturia viscida pulmones

utitur, hoc in casu salutarem supprimunt, &circulum sangiuinis per hoc viseus dissiciliorem faciunt , Vires primarum Viarum debilitant , prorsus perniciosa sunt, saepeque in praesens suffocationis perieulum adducunt aegrum. Fuere, qui optimo cum effectu in gravatis a pituita pulmonibus , Vasiis ante, si opus fuit per venae sectionem depletis , datisque sussicienter solventibus , emeti eum propinarunt, quo immanem lape copiam pituitae tenacissime partim in primis viis stabulantem , partima reliquis corporis visceribus ad easdem

revulia eduxere. Termes minerale pareius datum, vi incidente, attenuante hoc in morbo prodest, copiosius vero datum utiliter vo. i

SEARCH

MENU NAVIGATION