장음표시 사용
41쪽
recentibus, sed semiputridis ς diaeta parca, male sana, insolita, e. g. in urbibus obsessis,
Signa, tomata ; diversa sunt in diverse modificatis putridis. Quaedam tamen habentur communiora : ut sunt lassitudo insolidis ; humorum circulantium tenuitas Plerumque, non tamen semper. Pleraeque pro causa effuvia putrida agnoscunt, circa quae inprimis legendus DL URINGLA. Fuse circa causana hanc nuperrime egit a Praeleop. menianarum EDITOR in Commentariorumphin sco - medicorum, germanica lingua edito rum, P. I. Omnes fere sanguinem aut crusta rosea
tectum, aut nihil vitiosi adspeetu habentem ; subinde dissuentem, non coagulatum, crusta plumbea obductum , prae se ferunt. Serum viride, rubellum, loturae carnium simile, caeruleum. Pleraeque linguae aridae, crusta nigrescente obductae. Linguae ariditas ob morbum ipsum hic intelligitur ; non ea, quae post somnum ore aperto oritur. Calor intolerabilis, mordax ad adtactum. EXcretiones alvinae olidissimae ; pulsus celer, mollis ; vires dejectae : in provectis haemorrha-giae variae; saepe petechiae ; stupor ; tremores ; oculorum squalior pulverulentus sese
42쪽
4ocles dentium, labiorum, oris totius ; I fa cies peculiaris, non describenda. Duratio incerta est, nullo dierum numero ad ligata ; 17, ao ct ultra dies durat, nonnunquam & per plures septimanas, nervis insigniter adfectis, excurrit, ct in lentam
Prognesis. Universim in hac febre difficilis est. Bene ominandum, si, caeteris bonis, nulla alia topica adsectio, in abdomine,
thorace, &c. dolor cito evanescens, non fi-Σus , alias loco dolente inflammatio fiet, ct gangraena.
Exitus boni sunt: Lenis diarrhaea , sudoribus levantibus juncta, & capitis functionibus restitutis.
rinae turbata, jumentosae, hypostaticae, cum levamine febris, aequabili diapnOE, emendatione linguae. Salivatio e quae non raro his , qui in melius Vergunt, contingit ; junguntur huic diarrhaea, & urinae criticae, sudores: Omniaque simul conspirando assigros levant. Purulenta collectio : in loco non vitali; modo huic exitus paretur , ne resorbeatur, vel magnam plagam destruat. Amant hae metastases glandulas parotides , sed haec persaepe mala est ; vidimus in
43쪽
bris solvuntur ; potius sudoribus cum his conjunctis, tum aliis efforescentiis circa OS, aures natis, similibus febrium intermittentium.
Surditas pro bono habetur signo in progressu morbi ; non tamen sola, sed juncta aliis bonis signis. Mutatio coloris lividi petechiarum in meliorem : petechiae vix unquam criticae sunt, dum nihil materiae morbosae e
Sanguinis fluxus per nares, Pulmones, haemorrhoides ilic. ; hujus evacuatio nil habet critici. Signa eventum malum praenuntiantia: diarrhaea valida, morbo provecto vires conqvellens, cum meteorismo gangraenoso. Datur enim & saburratis, aut ex urina retenta ;non semper lethalis. Haemorrhagia vesicae, Pulmonum, narium, morbo provecto ; haemorrhagiae internae ; vibices, maculae lividae ; deglutitio' inpossibilis . quin in faucibus aliquid adpareat ; oculorum inflammatorius rubor, serius accedens, solutos enim humores indicat in initio saepe'adest non tam mali ominis : aphiae serius accedentes, coloris cineret, cum singultu , & diarrhaea; gangraenosae enim tum sunt; initio dissicilem morbum notant, non tamen lethalem : uri-
44쪽
4ana cum sedimento fuliginoso , ac si cruor adesset: odor cadaverosus aliquot diebus ante mortem, semper nobis lethum futurum di fetavit. Lethale quoque signum est, locorum leviter pressorum facilis gangraenescentia. Sic a decubitu, ab ligaturis sugillationes, vibices, gangraenas lethales semper obseris vavimus. Mala quoque indicia praebent, 'nervi valde adfecti , delirium increscens, eoma, apopleXia, subsultus tendinum. Nihilominus jam his 'praesentibus quidam eXAEgris nostris convaluere. Linguae inpossibilis aut dissicillima exsertio mala est. Respiratio cita, anhelosa, periculosa: frigus marmoreum , sudores frigidi, viscidi . sensuum deperditio, progressu morbi surditate excepta ; decubitus supinus, oculorum pulverulenta squalliditas, mala sunt. Conniventia oculorum in somno & vigiliis , ni a consuetudirae, quod ab Adstantibus, Μarito, UXore, quaerat Medicus, ne malam abs ratione
formet prognosin, aut radiis lucidis incidentibus proveniat , damnatur. Methodus medendi r nulla est universa. lis : reducitur ad quatuor classes :Ima Evacuanδ, ope Emeseos, purgantis emeto-cathartici, ece Oproticorum; ada
45쪽
uda Antisieptica, ope corticis peruviani,
amicae, acidorum mineralium, ac vegetabilium , nonnunquam mineralibus ipsis praeferendorum ;3tia Calefaciens sudorifera , ope vesicantium, .vini, serpentariae virginianae, angelicae, camphorae, spiritus cornu cervi aliorumque volatilium ;4ta Composta, ubi, vel pro rerum indigentia modo ad hanc modo ad illam refugimus ; vel, ubi ex ignorantia quadrata rotundis miscentur.
Regula practica: In omni putrida , in
omni maligna indicatio huc redit : febris ne langueat, non tamen eXorbitet. Nulla eX- cretio nimia sit, nulla subsistat. Methodus antiphlogistica, venaeseel. frequentiores non conveniunt, nisi fors initio ad une. ; eX-ceptionem adfert a ger robustus, autumnus, ver praesens, aut topica dolorifica partis adfectio. Nonnunquam ipsa labris putrida vehementior phlogosin inducet, tumque necesse est, sanguinis quid educere : sed universim determinare venaesectionis necessitatem in putridis, dissicillimum est, ct nonnisi crebriori observatione, ad lectos AEgrorum addiscitur. Pleraeque putridae sunt saburrales. Determinandum ergo erit, an evacuandum
46쪽
44 sit, ct qua via. Exhaustum morbo ipso Iongiori, aut venaeseel. male institutis, non evacuabis facile : hic enim nullam, neque pravae materiet, evacuationem, absque summa jactura virium, feret. Unde vino, amica, cori. PeruV., eampli., serpent reliquisque cardiacis prius refectum vel pedetentim alvo, aut vomitu , spontaneis, materies morbosa deseret, vel facilior evacuatio reddetur artis
ope. Qua id via praestandum sit, de febribus biliosis dictum. Viis purgatis primis,eXaminabimus, an vires vitae, an febris, depressae, languidae; pulsus tenuis, celer, molistis, sint; an morbus longus, evacuationes validae factae fuerint : vel an febris elata, aetas florens 3 An corpus firmum, victus lautus , vinosus ; an nullae sXcretiones profusae, an nullae langueant, ct quae 3 Ex hoc examine indicationes & remedia eruemus. Corticem Peruvianum dabimus, ubi solida debilia laxa, in febribus putridis longis, Feminarum, Virorum, quacunque ratione debilitatorum ; in putridis post evacuationes sanguineas , emeses, purgationes,
multas laetas in putridis, ubi sugillationes. vibices, essiorescentiae, sitnulque vires depressae sunt. In putridis larvatis, febri remittente
47쪽
tente notabiliter, cum periculoso symptomate larvato juncto, apoplectico, Phrenitico. Arnieae radicem exhibebimus, in putriclis aestivis, ubi diarrhaea vires convellens; ubi quaecunque nimiae aliae evacuationes;
ubi inertia primarum viarum; ubi putridae ex biliosis factae fuerint; ubi putridae cum Iargis subpurationibu . Camphoram, ubi vires vitae dejectae,
magna putredo, pulsus tenues, celerrimi. Eodem in casu dare convenit serpentariam virginianam, angelicam, imperatoriam, vinum , vel aliud aroma. Haec eadem in malignis putridis , in putridis Feminarum ci
aestiviS. Idem de vesicantibus tenendum. Salium usus in saburralibus putridis initio tantum moderatus convenit: in progressis nocet. Verbo: ubi camphora, cortex, arnica , vinosa indicantur, ibi salium usus
contraindicatur; adtenuant enim, i Xitatemque augent. Volatilium salium loco in hoc casu, scopo cardiaco, alia commodiora habemus. Potus acescens, saponaceus, emolliens, adjecto spiritu vitrioli, egregius erit, ubi vires elatae eXorbitantes sunt.
Usus mellis in putridis ne sit diuturnus. Oxymel initio in saburralibus putridis conve- uiti
48쪽
nit. Seponi debet, si diarrhaea inmineat ab laxitate; si vires debiliores fiant, potius tum danda Oxysacchara eX acidis mineralibus. Aer purus stigidiusculus mirum in modum in putridis reficit, vimque habet anti septieam; mensura hujus sit, gratus sensus, non thermometron. M tem resiti tuit saepe His, qui ad nos oeomium deportabantur, antea delirantes; Iis etiam, qui cubilibus AEgrorum inclusi , delirio denuo adficiebantur. Inde explicatur, quod febres
to graviores sint ob aerem animalium halitibus inpraegnatum. EXeePtionem Omnem e cludentes instantiae apud Cel. PRINGLnΜONRo, ZΙΜΜERMANN, EDITOREM Euthologiae menianae cte. Oecurrunt.
Munditiei, siccitati lecti es indusiorum
studendum est, alias deeubitus gangraenosus. Frequenter AEgri in putridis e lecto eximantur , aut in lecto erecti sedeant. Tepor Iecti putredinem fovet; decubitus continuus caput hebes reddit. Motus per cubiculum institutus AEgrorum excretiones e edit, maXime urinarum. Non sidendum spontaneae excretioni urinarum. Repleta, distenta nimium vesica gutta tim stillant, non tamen penitus evacuantur ;by
49쪽
hypogastrium inde erit e minandum, catheter adplicandus. AEger a somno arceatur, docente TIssoΤo: non vero de somno nocturno, sed de sonanolentia diurna hic loquor, febrim graviorem & caput hebes reddente. Male ergo in civitate strepitus omnes vitantur circa domum A gri, putrida laborantis; optata eadem eX causa vitanda sunt, nisi alia urgens indicatio ea postulet. Quotidie AEgri respiratio examinetur, an bona, absque tussi, dolore. Deinde praecordia, an leant, an elata, an meteorinnius 8 Lothalis erit putrida: ubi serius adfectio thoracis, obpressio, respiratio cita, dolor peripneumonicus oriuntur. Lethalis item meteorismus enteriticus, gangraenosus. Urinae parcae, cruentae, fuliginosae, stranguriosae, prognosin malam faciunt. Alvus nunquam negligi debet. Inmorigera enemate sollicitetur, non purgante.
Potus frigidiusculus in aestivIs absqu . complicatione & adfectione topica conducit. Lacte ebutyrato frigido solo rustici saepe
suas putridas curarunt. Potus omni tempore copiosus sumendus est, Praeter hunc medicamenta potulenta certo tempore; Mon Egrorum arbitrio conmittenda.
50쪽
Casus saepe dubii occurrunt, cum indicatione latente, ubi causa Medicum latet, aut is minus eXercitatus est. Hic adtendendum, an vires erigi, aut deprimi debeant 8 Apta vehicula, decocta grata, acidiuscula ,
aer liberior, abstinentia a carnibus, curam absolvunt. Ηeroica in tali calia 'nceps, Periculosum essent medicamen; ut sunt: emoticum, purgans, vesicantia, venaesectio, cam- Phora, cori. Peruv. , vinum: haec Omnia valide mutant, ct certas requirunt indicationes. In omni acuto, gravi, maligno morbo, inprimis mente AEgri vacillante, cavendum est a decubitu. Taediosissima res est, ger a morbo convaleat, & ex decubitu pereat : hinc reponi frequenter in dorsum debet, latera, ct ventrem. Lectus, indusia,' munda, sicca sint ; si partes quaedam
dolere, rubere incipiant, corroborandae erunt spiritu vini, alumine, saccharo saturni, emplastris saturninis, pulvere ex camphora &creta &c. Cura maxima sit regionis ad os coccygis, ct trochanteres. Decubitus jam factus, antis epticis curatur, AEgro ventri in