Pyretologiae practicae tentamen

발행: 1783년

분량: 96페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

71쪽

untur, qui semper latior fit. Ambitus limbus, in consevioribus omne sernae interstitium replet, & inflammatur. Eodem ordine haec Procedunt, quo eruptio. Tumor primo sa-ciei , colli dein & brachiorum facie jam

detumescente.

Tum ad symptomatum horum syndromen referenda Febries noνa exsurgenS a prima variolosa diversa, inflammatoriae in dolis, crustam phlogisticam habens ; verbo talis, qualis omnis est , quae inflammationes in subpurationes coquit. Octava die exardescit. Causam hujus diversam statutant; Plerique a perspirabili subpresso, per pustulas ct inflammatam cutem. Alii pus resorptum, sanguinem oberrans , adcusant. Sed cute necdum inflammata, pure nullo parato, jam adest. Alii ab ipsa inflammatione cutis. Subsicit, eam ipsam esse, quae inflammationes in pus coquit, 'uamque penes omnem inflammationem Observamus.

SVmplomata hujus febris communia magis, sunt cum omni inflammatione analoga. Peculiaria vero : Adfeci iones encephali, delirium , sopor , convulsiones , apople ciae, phrenitides, ophthalmipe, ptyalismus Adultorum, angina. Haec omnia vel ab ipsa sinbri intensiori, vel ab irritatione, inflamma-

72쪽

tione faeiei : hinc humores omnes versus caput ruunt inpetuosius. Hinc monstrosus quasi, emphysematicus faciei tumor, palpebrae clausae. Iliterstitia enim inflammata vices ves1-

cantis subeunt. Olim credebant, sub cute inflammata pus variolosum haberi : sed cadaverum sectiones nihil purulenti sub cute monstrarunt. Ophthalmia saepe alia in hoc stadio adest, a variolis bulbi aut palpebrarum internis : quasi ab acri collyrio inflammante. Ptyalismus alius a variolis fauces obsidentibus, irritantibus. Diarrhaea Infantum, quia multo irritabiliores sunt, ct non. solum glandulae faucium in his irritantur, sed& oesophagi, ventriculi, intestinorum: pleuritis, peripneumonia levior.

Vario lae m a lignae , Θ H erentia febris malignae seu uratoriae M subpuratoria

Priori. AEstate , autumno grassantur. Prima statim aut secunda die febris primariae

erumpunt : nonnunquam malignae maXime

post triduum, die 5. 6. 7. , ita ut ad Plures dies hoc stadium eXtendant, nullo eruptionis ordine servato ; sed confertim, tumultuarie; prius in brachio, pedibus, dein facie &c. Gravisimus artuum dolor, lancinans, rheumaticus. Febris , prima eruptione facta, aut persistit, aut intenditur.

73쪽

Figura disserunt: exiguae sunt, complanatae, non acuminatae, ambitus irregularis,e angularis. Confluunt, ac si erysipelas bullatum adesset ; vesicam exhibent amplissimam. Intropressae, subsidentes sunt, in medio punctum obscutum habent , albae, lividae, fuscae, sanguineae, nigrae; nonnunquam vacuae sunt, nonnunquam sanguine putridorepletae , nonnunquam lympha pellucidissima ; nonnunquam virescunt, quasi ecchymoticae, uti cadavera post aliquot dies. Secundaria febris subito increscit, adfectiones periculosas, complicationes varias secum jungit - putridas, malignas &e. Contingit , ut variolae laute Vastos adgrediantur, febrili suo motu contenta ventrieuli putrefaciant ; vel dum corpus antea biliosa putrida aut alia saburra laboravit, avariolis in actum deducta : inde ratio, quod

Pariolae pessimae sint , dum hiorbi putridi

grassantur, aut humores antea acres , venerei,

scorbutici, scabiosi ; systema nerveum valde irritabile ; pituita ; vermes ; graviditas; puerperium, adsunt ubi febrim lacteam aut puerperalem variolae secum jungunt, abortus iisdem, ut puerperium, obnoXius. Catamenia prima, quia tum status quidam febrilis & mutatio corporis ; menstrua

74쪽

tio omnis, quia haec raro sine incommodis chlorosis, cacochymia quaecunque , malum augent in febri secundaria. Quemadmodum omnis inflammatio in his corporibus malum exitum sortitur : sic Ivariolae plerumque in gangraenam abeunt-Hinc & alia symptomata eveniunt, sequentia : phrenitis pessima ; convulsiones . lethales ; Adultis piyalismus suffocans, Infantibus diarrhaea colliquans ; angina membranacea, seu suffocativa, quam Veteres a variolis asperae arteriae aut pulmonum repetebant. Recentiores in cadaveribus horum, aut validissimam inflammationem aut pseudo- membranam a sero phlogistico transsudante invenerunt ; quae AEgros repente suffocat, nisi raro eventu vomitus spontaneus sequatur. CLM1 CHAEL 1s Iunior hanc optime descripsit Mali sinnis pleuritis , peripneumonia

validior eXanthemata alia, petechiae, miliaria, erysipelas malignum , gangraena va riolarum, & aliarum plagarum corporis; haemorrhagia uteri, vesicae. Mictus cruentus maXime damnatur, si non a plethora aut or-

gasino proveniat ; cruorem enim dis olutum indicabit: diarrhaea putrida colli quativa; metastases purulentae ; pessimae sunt ad ca put; parotides, pulmones.

Quoad

75쪽

Quoad eventrem. Variolae malignae non tantum enecant, dum vigent, sed longo post morbum tempore. Νon cicatrices is las hie consideramus ; etiamsi cutim minus perspirabilem reddant; sed jacturam sensuum, loquelae , auditus , visus fatuitatem, memoriae defectum, paralysim artuum, morbos nervolas, praeprimis epilepsiam ; phthisina, atrophiam, herpetes, aliasque efforescentias ad medelam rebelles ; tum amauroses, Pan nos , fistulas lacrymales , hypopya, gangraenescentiam totius oculi, coalescentiam foraminum narium , palpebrarum scrophul , mesenterii, colli strumas , ulcera rebellia, spinam ventosam. Haec discrimina enarrata passim a tertia specie febris variolosae proveniunt, purulenta dicenda, a multa copia puris in sanguine. Dies 12, 13 in his maXime periculosa est,

nolinunquam 17., SYDANHAΜΟ observatore. Recentiores a I. 24. lethalem videbant, etiam11 ante hanc omnia tranquille eXtra lectum peragerentur. Falsum inde esse concludimus : morbos malignos semper citissime

decurrere.

Curae in hac secunda febre variolosa consuetae sunt :

76쪽

imo Antiphlogistica , nempe venaesectio, potus nitroli, saponacei, melliti,

emollientes. Balnea crurum, totius corporis, semicupia. Indicatur haec : ubi febris boni moris, simplex, nullo vitio bilios juncta, sola intensione peccans, pulsus altiores, fortiores. Ubi variolae in homine Adulto, habitu pleniore., cum intensiori febre: ubi Peripneumonia, pleuritis, aut visceris cujusdam alterius inflammatio. In variolis hyemalibus , vernalibus potius , quam aestivis In orgasino ad caput, depositionibus illuc Iad pectus factis, ubi hae ab orgasino ; nam

dantur etiam metastases ab languido motu. udo Narcotica, SYDEN HAΜΟ celebrata . bono saepe effectu, non tamen ubi, que eXhibentur.

Non convenit optum per se , ubi febris inflammatoria ; quia autopsia docet, id humoreS incitare, rarefacere ; neque ubi delirium, sopor, aut apoplecticus status ab ra ptu humorum ad caput ; quia vina soporife-tam, apoplecticam possidet. Neque ubi ca. lor , sudor magnus ; quia est calidissimum, certissimum sudoriferum. Qua somniferum maXime nocet. Mira, sed certa, observatio est, somnum in acutis non levare, & D-brim augere ; eX obposito, lecto EXenatos,

77쪽

a somno Inpeditos, melius se habere. Opium,

ut salivationem & diarrhaeam cohibenS, nocere potest. A salivatione in Venereis, frigore cohibita, pessima mala sequuntur, qualia ct hic evenient. Mala capitis augebuntur, ct fors ea materies variolosa, quae salivatione didiarrhaea evacuatur, retinebitur. Opium etiam, ut febrim saburralem quamcunque , quae saepe cum malignis confluentibus complicata est, intendens, per se non convenit, nisi post emesin institutam , ad turbas sedandas. tum p cunt , lassicant: vires vitae depressae; ubi agit, ut cardiacum rarefaciens, penuriam humorum ad tempus subplens. PoΤT, Anglique plures alii optum, qua zardiacum, largiori dosi cum effectu in gangraena senili adhibuerunt. Exigunt praeterea opium, aeger Infans, Faemina, verbo Irritabiles omnes: tollit irritabilitatem ad tempus, ct motus nervorum perniciosos: tum pustulae collapsae ob vim vitae debilem, materia introrsum vergente , ad interna deposita: opium hic erit cardiacum & sudoriferum, eadem ratione, ac in rheumatismo, podagra, introvergentibus: tum alvus perniciose

profusa; uti in confluentibus, cum putrida conjunctis. In his diarrhaea, neglecto salutari

78쪽

tari evacuante, oritur, cum summa intestinorum gangraenosa dispositione. Hanc, ait SYDEN ΗΑΜ, emetico praecaveri; aut, si adssit jam, arceri tamen diutius, ct antisepticis conjunctis AEgrum fors restitui posse. 3tio Acida vegetabilia, maXime mineralia : septicam humorum diathesin his emendare volunt. Acida in omnibus acutis, praeprimis regionibus calidis , laudabantur. Arabibus valde commendata fuere. Utut vegetabilium acida indicatissima sint , non tamen sussiciunt scopo anti septico; quia vi morbi enervantur: hinc duce HALLARO,&TIssoTo Recentiores mineralibus acidis majori dosi, eventu fortunato, usi sunt. Saburra putrida resorpta, Pus resorptum, Perspirabile excrementitium subpressum; labem putridam humoribus , dissolutionem, malignitatem inducunt. Acida hanc corrigunt, invertunt, ad alvum & urinam ablegant. Vegetabilia in minori gradu profuerunt: cito

tamen vincuntur.

Largiorem mineralium dosim poscunt: pustulae sanguineae, haemorrhagiae variae a sutrido orgasino, ab dissolutione ortae: praeter aquae frigidae potum, haemorrhagiae narium , haemoploe, mictus cruentus praeprimis; raptus humorum putridorum ad caput

79쪽

& inde delirium; petechiae violaceae, fuscae, pangraenescentes; salivatio nimia. Eadem c pio sistitur: si simul adsint adsectiones nervosae; alias melius his acidis Doses acidorum mineralium. 11sSo Tin hac febri subpuratoria spirit. vitr. intra alior. ad Sij. cum syrup. vioL; alia vice ad dr. iij. intra quatuor horas dedit: alio tempore spirit. sulph. per campan. ad uiae. q. intra 24 horas, aut aqua dilutum, aut sy-ruP. Obvolutum, eXhibuit. Larga closi hieopus , si quid praestantis efficere volumus. Plerumque tali modo eXhibita, bene feruntur, nonnunquam tamen ventriculum adficiunt, dentes flavos reddunt , dein nigrescentes.

to Aperiendae saepius pustulae erunt; forfice potius quam acu, ad resorptionem puris & cicatrices foedas inpediendas. sto Diata liquida sit ex fructibus aquosis acescentibus, fragis, ribesiis, cerasis, sero lactis, lacte ebutyrato. 6to Purgantia, mannata, tanaarin linata. Multa de his leguntur apud scriptores Anglos prioris saeculi. Conveniunt tam in confluentibus quam in discretis. Dari debent a primo labris subpuratoriae gravioris initio; ut ter, quinquies alvus intra a4 horas

80쪽

moveatur, praeprimis in confluentibus. Indiscretis purgandum erit: ut primum pus confici coepit, id est, ut primum facies flavescit. Hac enim Purgatione, pus relarptum evacuatur, novae variolae ab resorpto pure oriundae, molestissimae praevertuntur,

adfluxus major, turgescentia inde nata glandularum salivalium, & suffocatio metuenda, Praepeditur ; vicaria evacuatione substituta duce natura, quae piyalisnaum diarrhaeae substituit in Infantibus. Eadem ratione Ptya, litatum subprestim, depositionem & suffocationem inde metuendam juvat. SYDRN- ΠΑΜo, HUXHAΜo in hoc casu emeticum subitaneum auxilium tulit: dein purgans in hoc stadio methodus universalis est Fracticorum omnium. Erit ergo huic vel ideo obediendum. 7mo Cortex peruvianus SYDEN HAΜolargis clossibus in hac subpuratoria celebratus. Convenit ejus decoctum in dissolutione humorum , lariitate solidorum is agna , effusi puris collectione, adtritis viribus. Tarde Reconvalescentibus cum lacte detur.

8vo Camphora; interne: ubi validior stimulus requiritur; febre , viribus , languidis , septica diathesi, adiectionibus nervosiis. Externe. Ubi variolae ct interstitia gangrae

SEARCH

MENU NAVIGATION