장음표시 사용
51쪽
De finitio incerta est. Non semper repente incipit; non semper citissime decurrit. Non una eademque est. Est major gradus , vel degeneratio in prius , cardinalium febrium : hinc, qua talis , inter cardinales con1ideratur. Nomen suum febres pituito se , biliosae, Putridae, verbo , saburra&S deponunt , &malignae nuncupantur, ubi venaesectionibus, solvetitibus , emeticis non levantur insigniter. Monita practica in Malignis. Urinae profundi coloris, brutaei, castanei, in malignis; item, qualium Ietericorum esse solent; nis1 brevi dilutum flavum colorem induant, perquam malae sunt. iRecidivas in malignis saepe lethales vidimus. Delirium e malignis Convalescentium, cortice, amaris, vino rubro, eXenatione electo, tempore, curantur. Prognossis malignarum etiam eX opificio petitur: sic Sutorum febres gravissimae sunt.
52쪽
Vomitio Convalescentium e malignis, animia remediorum, indicatorum alias, dosi, C. gr. dec. COTt., Vino, saepe oriuntur. In curanda maligna. praecipue lenta, nervosa, lente festinemus: neque tumultuario agamus. Morbum in his non priorem facere, jam proficere est; tumultuaria cura est, quae sine firmis indicationibus, vesican. tibus, venaesectionibus, stimulantibus, aliisque febrim inpugnat Alvus cruenta, meraca , sine dolore, copiosa, in malignis saepe nobis occurrebat,& AEgri ferme omnes, eo nihilominus, curabantur.
Sputum cruentum in malignis , dummodo non sit copiosum, non fuit lethale. Erat hoc aliquoties nobis signunt inflammationis incipientis, non autem dissolutionis, atque eXiguis venaesectionibus , emollientibus, ct reliqua cura antiphlogistica, curabatur.
Descriptio characteri tha. Est febris
plurimos invadens , citius enecanS, reliquis
sebribus; exanthematibus, praeprimis Pete-chiis
53쪽
5 Ichiis male coloratis, vibicibus , bubonibus, parotidibus, carbunculis stipata; juxta Ple
rosque contagiosa. CHENoetus, Transylvanorum Loimiater, ΡΑ-R1s in ditionibus Turcicis diu antea degens,
in libello de febri pesilentiali Parisiis praemio
coronato , Transatiliones Anglicanae , hospesti characteres adtribuunt. An non iidem characteres, excepto Comtagio , & hoc non apud Omnes eXcepto, se-bri putridae malignae communes sunt Τ Gaathemata , petechias omnis aestas putridis notata exhibuit. - Bubones , parotides noso- comta in putridis exhibuerunt. - Carbunculos epidemice grassantes eXternos cum Ievinsima & graviori febre junctos, in cubilibus susceptioni AEgrorum destinatis, quo se AEgri
carbunculis infecti cum leviori, aut nulla se-bre, deligationis causa ante biennium contulerant, cernebamus. Eodem tempore pntridissimae febres in civitate grassabantur, plurimae que mortes. Carbunculus internus a febri putrida in ventriculo natus & subita indena ors Visa est. - Quid si epidemiae putridis alioquin infami, terror ex publica cura Μagistratus, commercium inpeditum, annonae caritas, accessissent Τ
54쪽
Non paucae observationes apud CIIANO TU Μ 9 Clar. MERTENs, pestis Mosco-viticae Historicum autoptam, tum in descriptione Viennent is PotiS anni 171 I. 12. 13.
leguntur, ubi nonilunquam, nec carbunculi, nec bubones aderant, sed solunt febris maligna.
Quoad contagium multipleX viget sententia. Quidam pestem contagiosum specificum sui generis morbum statuunt: Quidam non specificum, sed putridum maxime malignum , Contagiosum et Quidam putridum malignum , non coiitagiosum; sed epidemicum, putridum Uarie modificatum. Rcationes ultimo loco fossi- toruin sequentes sunt: Imo. Certi anni, Certae anni partes sunt, quibus febris putrida varie modificatur; sic alius annus pulmones, alius superficiem corporis, petechiis aut erysipelate maligno, alius bubonibus, parotidibus , alius carbunculis AEgros adficit. 2do. Smyrnae, ubi Turcae plurimi eX peste pereunt, integrae familiae Christianorum, iisdem aedibus degentes, sanae , illaesae servatae. Rationem petunt a vivendi consuetudine puriori, diaeta Cardiaca, antiseptica magis. Novimus sorditiem Turcarum, abstinentiana a vino, & similium antisepticorum, balnea frequentiora te
55쪽
pida, Veneris abusum , &c. quae causas modiborum putridissimorum praebere qUeunt. 3tio. Multi a peste omni pestis tempore, vel medios inter AEgrotos versati, inlinunes manse runt. In opere G ΜΕRTENs exempla similia leguntur. Observatum etiam , pestim trucidasse vix non omnes Urbis incolas, pepercisse omnibus in eadem degentibus EXteris. 4to. Eodem anni tempore pestis saevissime viget , quo morbi putridi maligni, aestate nem-- pe. 5to. Vomitus spontaneus, i u arte factus, diarrhaea, sudores, pestem levasse, Curasse leguntu1, idem autem fieri in putridis.
6to. Angelicam , serpentariam, Vinum, ace-tlim . camphoram, moschum , Corticem peruvianum , aliaque stimulantia alatis eptica , scopo prophylactico & curativo ab omni aevo in peste laudata fuisse; aeque fumigia, ignem, incensionem pulveris pyrii , lustrationes aeris sto. ; haec eadem suis sub conditionibus convenire in putridis.
Certitudinem haec non praebent: an tamen probabilitatem y Ιnoculatio, proposita a GL WAsgPRAΜ1 , in tentamine de inOculanda pote , Lond. 1755., nos optime eru diret, uti contagium variolarum, im Orbili O
56쪽
rum, tuis venereae , tuis bovillae , inoculationis ope magis evolutum. Sententiae de ipsis rebus contagiosis iterum
variae sunt. Quidam 2Egrum solum, ejus halitus ac remotiorem atmosphaeram contagiosos esse aiunt, neque aegros accedunt. Quidam contactum solum contagiosum putant, au dacter accedunt, pulsum plane non , aut chirothecis muniti, tangunt. Quidam AEgrum solum, non autem ejus cadaver, de contagio incusant. Quidam hos 2Egros solos contagiosos esse adfirmant, i in quorum cadavere Carbunculi reperiuntur. Quidam contagium in contactu non AEgroti, sed rerum aliarum lanearum , pilosarum, non autem lignearum, fossilium quaerunt; unde factum esse existimo, res quasdam liberum in regiones nostras hab . re transitum, quasdam Vero , & homines, mutitis diebus loco quodam destinato conmorari, balneari, fumigari, perstari, contactu sic dicti servi pestis explorari debere.
Objici quidem posset, Imo. GL MER-ΤΕNs in Russa pelles peste mortuorum biduo solum aeri libero expositas, ab Amicis indui, gestari. sine contagio vidisse. ado. An quis auderet adfirmare, fumigia aliaque
57쪽
adhiberi solita ad merces 9 homines purgandos , esse vera specifica pestis antidota 8 Quidam semel peste correptum, curatum inmunem putarunt; legimus tamen eXemplum hominis septies , & aliud novies, peste correpti. An pestis unquam perfecte sanum Prostravit Τ Sunt quidem exempla in foris publicis ambulantium, subito necatorum. An hos perfecte sanos esse constat 3 An non dis luti
humores haemorrhagia interna essus, aut carbunculus subito interne natus, fomite jam in corpore CXistente, aut apopleXia a quacunque demum causa orta , aliaque, lethum inopinum adducere poterant.
An non causae, symptomata reliqua, complicationes , prognosis, cura , eX idea febris putridae malignissimae explicari possunt'EX complicatione pestis cum inflammatione explicari posse puto, cur quaedam Pe stis venaesectione curata fuerit, uti & febres putridae cum inflammatione complicatae hae
Seu per eminentiam Puerperarum , vel
alborum miliarium, febris vescularis. febris
58쪽
malis stipatae febres; plerumque ad bili as, pituitosar, quascunque faburra S, Putridas, malignas , pestilentiale3 , subinde intermittenteS , pertinent. EX idea harum explicari debent; easdem causas, complicationeS, medelas agnoscunt. Non ergo sunt febres specificae , cardinales. Nonnunquam inflammatoriam sibi jungunt, aut topicam instammationem ; tumque ad infammatorias, aut ad mixta; pertinebunt.
') An haec exanthemata contagiosa sunt 7 Resp. De morbillis, variolis contagium constat, quia inoculari possunt: si cum reliquis inoculatio
succederet, essent aeque talia.
Dantur exanthemata chronica. Id probant retechiae scorbuticae. Non An petechiae semper periculosae 8 an prognosis ob has semper anceps est y Vidimus innocentes , & non febriles. Puncticulares meliores , latae priores sunt, & saepe lethales; non ut causa, sed ut effectus.
59쪽
Non omnia exanthemata sunt fai Thia, ut aliqui Recentiorum adseruere. Vidimus enim talia in febribus sibi relictis, nullis medicamentis tentatis. Non semper sunt critica, neque semperbo tomati a.
Historia. a. Decursus. Nonnunquam mitissimus, ita ut obambulando aegrotent. Alio tempore instar pestis strages edit. Calculus docuit, septimum quemvis Variolantium mori. Nonnunquam ita regulares sunt, ut de die in diem mutationes praedici possint, nonnunquam maXime anomalae.
60쪽
mine phlictenarum & anthracum notas fuisse. Sed V ARLΗoF1Us, SCHULT ZE, antiquitatis investigatores optimi, eum solide refutarunt. Legi etiam meretur Cl. GRUNARIibellus: Variolarum antiquitates Sc. c. Natale3 a rariolarum. Videntur primum migrasse ex Arabia in AEguptum, indeque per reliquam oram Africae in Euro Pana pervenisse. d. Scriptorey : RHAZAs primus Arabs, SYDANHAΜ, ΜORTON, FREIND, HUX-HAΜ, TISSOT, ROS ENATEIΝ , HAEN,
TRALLES, AGLER, COTTUNNI, IV L. B. DE STOERCK - & qui nuperrime de illis scripsit, ΗΟFFΜANNUS. R. Proprietates veneni variolois. a. Contagio propagatur, quod historia
inoculationis docet. Sed corpore solum prae- disposito: inde explicatur , quod nonnunquam epidemice , nonnunquam sporadice grassentur, corporibus nempe plus vel minus, vel plane non, dispositis. b. Semel tantum eumdem hominem variolae maXimam partem adficiunt; rarioribus tamen exemplis bis correptum constat; &FOREsae Us in filio proprio bis variolas verasse vidisse narrat. 1