Artis medicae principes, Hippocrates, Aretaeus, Alexander, Aurelianus, Celsus, Rhazeus

발행: 1769년

분량: 467페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

211쪽

DE MORBIS MULIEBRI B. L I B. I. I99 mittente , periclitata finisset, ne ulcera cancrosa fierent.

Si vero processerit mulieri puerperii purgatio ad Caput, thoracemque, ac pulmonem ; fit enim &hoc, moriuntur sepe statim , si detineatur, ac fir

sana evadit. Si vero morbus paulo diuturnior fiat, patietur sane mulier ea, quae dicta sunt. de Virgine, cui menses primum comparenteS, sursum impetum fecerunt. Ucrum mulier longiore tempore superstes erit, quam Virgo , & adfectiones debiliores erunt, donec pulmo purulentus fiat. Si vero puerperii purgatio non exeat per os , sed sursum tamen impetum fecerit, occultabitur, Rnon procedet justo modo. Et tussis corripiet, Ranhelationes. Et impleto pulmone a sanguine , valde dolebit latus, & dorsum. Et quum tusset, sicce tussiet. Aliquando vero spumosum exspuet.

Ἐς poris autem progressu sputum apparet subni

grum, & turbatum. Et calor pectora tenet, mul gis quam reliquum corpus , nimirum sanguine ipsa calefaciente. Et febrit mulier, & Venter ipsi coari etatur , & cibum saltidit, & vigilabit, & abominabitur, k non superstes manet, sed moritur ple-l rumque Vicesima prima die. Si vero purgatio sursum progressa per OS non

exeat, neque in pulmonem Vertatur , con Verteturi ipsi ad faciem, & erit haec valde rubicunda, Ri captit graVe, quod neque movere potest absque doloribus, & oculi valde rubicundi erunt, & ex ipsis sanguis tenuis fluet. Et quibusdam eX naribus sanguis manat. Et si hic exierit, diuturnior morbus fit. Et aures non acute audiunt in hoc morbo , & stomachi dolore vexatur , & eructat,& mente alienatur , R deliria fiunt furiosa. Quibusdam autem adest oculorum distentorum fero-

212쪽

aoo HIPPOCRATE scitas. Et reliqua omnia perpetietur, velut si purgatio ad pulmonem Vertatur. Verum non tumet,

neque exspuet ejusmodi, neque dorsum similiter dolebit Curata vero , sana fit. Non multa vero spes est de vita ipsius. Et si etiam superstes maneat, surditas , aut caecitas omnino ipsi accedet.

Atque hic est hujus morbi finis.

Si ex partu fluxus corripiat, & cibi in ventre non maneant , UVam passam nigram , &mali punici dulcis grana terito, & vino nigro dilutis utitor, ita ut caseum , caprinum derasum, & polentam tritici torrefactam inspergas , & bene temperata hibenda praebeas. Ni ex partu sanguinem Vomat, hepatis fistula sauciata est, & dolor ad viscera procedit , & cor convellitur. Hanc multa calida i Vare oportet, & tepefactoria, qtme maxime admiserit, adhibere, & lac asininum ad dies septem , vel quinque bibendum dare; postea vero Vaccae in grae lac bibendum praebere, ita ut sine cibo degat , si fieri poterit, ad dies quadraginta. Ad vesperam Mero sesamum tritum bibat. Morbus hic est periculosus. Quomodo autem lac fiat, dictum a me est in pueri partu in nativitate , & alia similiter.

Si lac fuerit extinctum, porrum tritum , & aqUa dilutum bibendum dato. Et calida lavetur, & in cibo porrum , ac brassicam edat. Sed & cytisi folia simul coquat, & succum sorbeat. Bibat etiam foeniculi succum, & de radicibus sueniculi. Et hordeum mollitum , ac butyrum simul coquito , friugefacito , ac bibenda praebeto. Bonum est , & hippomarathrum, & hippo selinum, & cytisus. Hzec

omnia simul multum lac faciunt, & augent. Caprae item Scyriae, casei autem maxime commodi

sunt. Sed & salviam coquat. Aut a juniperi baccis , aut cedri fructu succum diffundat& vino

213쪽

DE MORBIS MULIEBRIB. LI B. I. 2OIassus o bibat. R reliqua oleo affuso edat, & ab acribus, & saliis, & acidis, es crudis oleribus Omnibus prohibeatur. Nasturtium vero in Vino potum commodum est. Nam lac purgat, & calida

lavetur, & subcalidam hibat. Viticis item fructum in vino bibendum dato , y betae succus potatus multum lac fuerit. Sesamum quoque recenS,Sc hordeum trimestre, in mortarium conjecta terito, & succum per linteum exprimito, & mel, aut amaria elidas ammilceto , deinde in vino nigro bibenda dato.Quum mulier peperit, & a secunda non fuerit liberata, praeitat dare ea, a quibus maXime purgantur puerperii purgamenta : alia cocta , aut al- sata in vino , & oleo , cum polypis , ac sepiolis super prunis toltis, quidquid tandem ex his voluerit. Castorium vero, aut nardum bibat. Bibat etiam rutam in vino nigro dulci jejuna , aut ii ne vino. Si vero vinum non fuerit dulce, melius est mul ammiscere. Edat etiam brassicam coctam cum ruta, & mercuriali, & semen aliquod utero commodum bibat. Si Vero puerperii purgamenta in grumos fuerint coacta, & dolor in imo ventre fiat, porrum coctum, & quaecumque sylvestria, ac hortensia olera dato , verum omnia pinguia facito , & per tertium quemque diem sub clementi coelo lavetur. Frigus enim his inimicum est. Et post balneum inungere melius est, & non multa calida illi. Quum secunda non statim exierit post partum, imi ventris dolores fiunt in laterum mollitudine,& rigores ac febres. Et si1 discesserit secunda, sanatur etiam mulier. Saepe Vero putrescit, & discedit sexta, aut septima die , aut etiam prius. Huic autem dare oportet pharmaca, quae ego descrubarn , & spiritum continere jubere. Omnium ve-

214쪽

etoa HIPPOCRATES xo optimum novi artemisiam herbam , & dictam. num , & violse albae florem. Et silphii succus optimus esst fabae graecae magnitudine in aqua potuS. Et ii secundas eXcludere non poterit, a cibo abstineat. Et postea viticis folia in vino, & melle , oleo assiisse, tepefacito , & heminae mensuram hibendam dato, R exibunt. Si mulieri secunda in uteris relicta fuerit, hoc sic Contingit. Si per vim ruptus fuerit umbilicus, aut ab obstetrice umbilicoseca per imperitiam resectuS , quae videlicet umbilicum pueri prius incidit, antequam secunda ex uteris exiisset, & uteri sursum re trahunt secundam , utpote lubricam, & diffidam, R in se ipsis detinent. Nam secunda eX umbilico

pueri haeret, & umbilicus postremus eX Uteris eXit. Si enim prior exiret, non accederet per ipsum Puero nutrimentum, quoniam ex ipso dependet. Quum in ventre habens fetum corruperit menstruum, aut bimestrem, & secundpe exire non

poterint , fuerit autem tenuis ) hujus corpus

tunc purgare oportet, ac pingues acere. Non enim

prius exeunt fetus putrefacti, nisi fortes fuerint uteri, & probe compacti. Si mulieri secunda re licta fuerit, si non ampli fuerint uteri, purgatio ipsa minus , quam oportet, procedit, & Venter durus fit, ac magnus. Et frigus detinet, ns ebris acuta, & dolor per totum corpus , & VeΠ- tris maxime partem eam , quae est infra umbilicum,& gravitas fit in uteris, & tormen, velut fetus insit. Et curata , secundam brevi ejicit putrefactam, & sana evadit. Si ex partu uterus Ulceratus fuerit, rosarum floribus curato. Sed & acerbis infusis colluatur. Si vero os ejuS Ulceratum fuerit, ac insana matum, myrrham , & adipem anserinum , & ceram albam , & thus pilis leporinis

215쪽

sub vcntre enatis misceto , & si nihil trita in lana

Si ex partu uteri suerint in Iammati, febris clChilis corpus tenet, & caligo adest. EX Venit e Mero nunquam deficit calor , & titit, & coXas dolet, &venter imus fortiter intumescit, & alvus turbatatur. Secessus autem est malus, & olidus ; ' calor Vehemens corripit, & cibum aversetur ,

dolor juxta sinciput est, & ventris stomachus

non potest trahere cibos , ac potu S , R CORCO quere nequit, & nisi curentur statim, plurimpe moriuntur Venter autem est in caulla. Sambuci igitur folia tenerrima, in crassiore tritici recentis farina cocta, leviter tepida sorbeat. Dato& aquam mu l- iam , & vinum aquosum. Et pectinem cataplasmatis frietes actoriis integito. Cibum autem quumm1-nimum edat , & Venter sistatur , & caput curetur, praecordiis Vero , & Uterorum loco cata plat mala adhibeto. Quum doluerit sedem, aut aliud quid , iuniperi baccas, aut apii, & urticae semen tertio, ac bibendum dato. Si ex partu doleat, resinam terebinthinam, & mel, & vinum tepidum sol benda dato. Et si inflammati tuerint uter l, inde sedantur. Si vero non doleat uterorum locum, amugdalas amaras tritas , & oleae folia tenera, cuant una & trionem , & origanum, & mi Ium. Haec misceto, terito, & uterorum collyria el1Ormato. Si vero inflammati fuerint, & dolor nnbuerit , rosarum folia, cinamomum , & calliam simul terito, & netopo affuso, placentulaS , AC pastillos drachmales formato, easque in ollam ΠΟ-vam fictilem igne candentem mittito, Circumlocataque muliere, ac Vestibus contecta, in Uteros

sumto. Hoc dolores , d x . 4 4.;3Si vero ex partu uteri doluerint, calor debilis habet, verum venter imus intus igne ardet, & ud

216쪽

HIPPOCRATES

coxendicem aliquando intumescit, & dolor habet

imum ventrem, & laterum mollitudinem. Et

secessus hiliosi sunt, & graveolentes, & si non si-

statur Venter , derepente moritur. Quum igitur sic habuerint, ventrem trigefacere Opollet, ca-

endo, ne 'orrescat. Bibat autem , si non sistatur, aquam de crassiore tritici farina in ipsa macerata , & panis farinam edat. Sorbeat autem mali punici vinosi succum aqua dilutum , farina lentium inspersa. Et hoc coquito, misce lentem,& cuminum , & salem , & oleum , & acetum , atque hanc sorbitionem frigidam exhibeto. Lenticulam item acidam dato , & vinum vinosum pramnium insuper sorbendum. Ab aliis autem cibis abstinere oportet, donec febris solvatur. Si vero visum fuerit, etiam iuvetur. Si vero debilis fuerit, polentam bibendam dato. Et si imbecillior , sit, ex aqua frigida. Cibum autem eXhi-heto leVem, qui non evacuet, ubi calor remise-Tit. Morbus hic acutus est, & lethalis. Si inflammati fuerint puerperae uteri, Venter

ardet, & magnus fit, & ad praecordia suffocatio

habet. Quum sic habuerit, muscum marinum, quem super pisces injiciunt, pro cataplasmate adhibeto. Uerum in mortario misceto, ac tundito, crudam hordeaceam farinam , & cinerem sarmentitium , & lini semen tostum , & lipeo oleo , Maceto subigito, & vel ut cyceonem crassum facito, deinde coquito, donec velut farinae subaetio massa fiat, atque ita q uana cal id iis ma imponito,& si opus fuerit , etiam insidere facito. Si puerperae inflammati fuerint uteri, intumescunt, &ubi

puerperii purgamenta intus manserint, Occulte distenduntur, distenduntur autem , Ubi condensati fuerint a frigore. His siquidem perfrigerentur, calefacere conducit. Si vero inflammati fue-

217쪽

D E MORBIS MULIEBR1B. L I B. I. 2Osrint, & frigus discesserit, medicamentum subdi titium facere, quod inflammationi adversatur, Rsimul lavare, ac fovere, & pharmaca adhibere

quae ego describam , & vaporem in os, ac nares attrahere. Si vero suffocent, lentes in aceto, &sule, Sc Origano multo coquere, & attractionem facere. Et mercurialem edat, & in succo ejus tenuem farinam sorbeat, & quam celerrime, ac priusquam dolor corripiat, pharmaca dato , quae rite

rorum dolores sedant, & cibos per alvum secedentes assumat, & si venter i t inflammatus, clystere adhibito quamcitissime subluatur. Si uteri pituita fuerint impleti flatus in Ute ris fiunt, & menses procedunt pauciores, albi , pituito si. Quandoque etiam sanguis tenuis, sincerus , pelliculis plenus. Quibusdam etiam conturbatur, & ter in mense comparet, & prae humiditate cum viro commisceri non Vult, neque libidine ad hoc faciendum concitatur, & tenuis fit. Dolor autem imum ventrem , & lumbos, &inguina ; & si mordeat id quod emuit, & exulceret osculi uteri circumferentiam summam, fluxionem diuturnam fore pronunciato. Et si non multa fuerit Buxio, lenticulpe decoctum cum Veratro exhibeto ad vomendum. Donde in nares infundito , & pharmacum deorsum purgans bibendum dato. A cibis autem acribus prohibeatur. Si vero gravetur, & frigeat, & torpedo habeat, lac praebeto , & vinum odoratum. Bibat autem jejuna hypericum, apii semen, salviam in vino odorato aquoso , & Uteros medicamento ex vini fece colluat , & si ulcerati fuerint, interpositis diebus duobus , aut tribus, pharmaco eX grd nocitidio eluat , & postea cum acerbis lavet, myrti ac lauri decocto, & medicamento ex flore argenti

218쪽

2o 6 HIPPOCRATES 1llinat. Morbus autem est gravis , & paucae eL fugiunt. Si vero acetabula pituita plena fuerint, menses fiunt pauciores , & si in ventre habuerit, corrum pit, ubi fetus fortior factus fuerit. Non enim corroboratur, sed defluit. Cognoveris autem hinc.

Humida fit, & quod defluit mucosum, & visco-

sum, velut a ventre defertur, & non mordet, Rin mensibus , postquam sanguine purgari desierit , per duos , aut treS dieS muci ex lateris prodeunt , & horror tenet, R Calor non RCUtUS, Verum non deficit. Hanc succo grossorum colluito , a quibus omniS aqua purgatur, & hoc iterum atque iterum. Ρostquam autem purgata fuerit, de c3etero acerbis utatur. Apponat autem mollia , a quibus pituita purgatur, & foveat uteros medicamento ex lauro , & colluat pharmaco ex aceto, & aromatis sumtum faciat , postquam menses cessarint; postea vero a cibis, & balneis abstinere oportet. Coeat autem cum Viro, &cibos , ac vinum parce sumat, & calide degat,& tegumenta cruribus circumdet, & oleo illinat.

SI aqua intercus in uteris nascatur, menses pauciores , & pravi fiunt , & ante tempus deficiunt , R imus venter intumescit, & mammae s lidae, molles fiunt , & lac malum. Et putat se in ventre habere ; & ex his cognosces , quod aqua intercus est. Sed & in uterorum osculo significationem de se priebet. Ad tactum enim gracile & humidum apparet, Si rigor, ac febris corripit.

Quanto Vero magi S templa S processerit, tanto

magis dolor habet imum ventrem , & lumbo S , &

219쪽

DE MORBIS MULIEBRIB. LΙ B. I. 2OT laterum mollitudinem , ac inguina. Hic morbus ex abortu fit. Sed & eae aliis cauilis , & quum menses fuerint occultarii. Hanc multa culida la-Vare Oportet, & tepefactoria adhibere, si dolor habuerit. Ρos quam autem sedatus fuerit, pharmacum infra purgans bibendum dare oportet, nuteros medicamento ex bubulo stercore fovere. Deinde id , quod ex cantharide paratur, apponere , & biduum , aut triduum intermittere. Et si robur adfuerit, netopo colluere, & li venter mollis fiat, & febres cessent, & menses secundum rationem prodeant, cum viro dormiat, & in medicamentis subdititiis perseveret, & interpositudie crethmi corticem bibat, tu paeon ita gruna nigra quinque , & sambuci fructum in vino jejuna. Et mercurialem quamplurimam edat, & alialium crudum , ac coetum , & mollibus ad somnum Utatur, & multa potione, & aliis mollibus,& obsoniis marinis , potius quam carnibus ; &si pepererit , sana e Vadit. Si livdrops in uteris fiat, menses pauciore Rfiunt, ac deteriores, & per longius tempus, &

venter intumescit, & locus supra peetinem, &tibiae , & lumbi. Ubi vero multum temporis processerat , & in Ventre habuerit, corrumpit, ac ejicit, & aqua cum ipso fetu cffunditur, & mulier

plerumque moritur. SanguiS autem corrumpitur, & aquosus redditur. Huic lac bibendum dato, & peplum album potandum, donec fetus moveri poterit. Quin & ante hoc ut plurimum

fetus corrumpitur , & per ab ortum ejicitur , Auteri sanguine , & aqua manant. Haec nutem pd-titur nihilo magis ex labore , quam aliter. CO-gnoscere Vero poteris, quod hydropS est, ex di-

220쪽

Η1ppo CRATEgiti contactu. Deprehendes enim osculuin iprum gracile , & plenum humiditare. Si vero fetus in ipsa non circa initia , sed jani

bimestris corrumpitur, ac sus catur , tunc & venter imus intumescit, & ad contractum dolet, Velut ulcere praesente, & febris magna ipsana, ac dentium fremitus corripit, & dolor acutus, & Vehemens pudenda, & imum ventrem, & lumbos , Sc laterum mollitudinem , ct coXas. Quum 1io habuerit , calida ipsani lavato , & si dolor habue rit, tepefactoria adhibeto, experimento facto de eo , quod muXime admittat, & pharmacum deor sum purgans bibendum dato. Intermi ilione vero facta per tempus , quam tum tibi satis esse vi debitur , & colluito , & foveto , & cyclaminum

melle subactum , ac linteo eXceptum , ad OS ute rorum apponito. Et cupresii ramenta in aquarna defacta, eodem modo apponito. Verum hzec breviore tempore, & per longius temporis intervallum , quanto magis mordent, A lancinant. Et

specillum stanneum paratum immittito, & digitum

eodem modo. Ρotiones quoque bibendas dato, quascumque maxime libenter admiserit , & cum

viro dormiat, maXime opportuno tempore prae

sente. Si enim genituram conceperit, & praegnanS facta fuerit, ac pepererit, subpurgantur & ea, quae prius in ipsa fuerunt, una cum ipsiS puerperii purgamentis subeuntia. Atque sic maxime

sana seri poterit

Si mulier aqua intercute laborarit, splene ipsius magno, & aquoso exsistente. Fit autem splenaquosus ab hac adfectione, quum febris habuerit,& non dimiserit hominem, & satis ipsum corripuerit fortis, & biberit, ac non reVomuerit. Nam quod in vesicam penetrat, per Urinam ejicitur. Reliquum vero splen capit, abstrahens a ventre

SEARCH

MENU NAVIGATION