De veteribus finibus romani patriarchatus disquisitio Antonii Octaviani

발행: 1828년

분량: 253페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

211쪽

concilio congregatis Ρatribus, imperatorii Mini- stri cum Senatu dicerent: Ingrediatur piissimus Iracto retus , particem concilii futurus, qui et rodidit Episcopatum sanctissimus A chimiscopus Leo a). Etsi autem Sardicensis synodus, quod tertio opponitur, constituit ut caussae ad Romanam sedem appellantium ad Provinciae Episcopos, aliosque finitimos, praesente etiam legato Pontificis, si opus esset, deserri possent; non inde tamen sequitur, ut Pontifici easdem caussas Romae disceptandi facultas denegata fuerit: sed id propterea statutum est, quia ad veritatem saetorum detegendam opportunius in provinetis, quam alibi concilia haberi videbatur. Quis enim Prineipem de aliqua controversia appellatum , si ad novos judicra caussae cognitionem deserat, non posse ipsum in suo aulico eonsilio eamdem caussam cognoscere dixerit 7 Ceterum . quaenam in hac re Sardicensis synodi mens saerit, satis ipsamet ostendit , cum graviter

212쪽

Orientales accusavit, uti modo dictum, quod ad Romanum concilium pro Attianasio congrcgatum accedere detrectarint. Si onim illos reprehensione dignos duxit, quod Pontifici non obtemperaVerant, Prosecto et Athanasii caussam Romano in concilio judicandi potestatem fuisse existimavit. Sed et aliud non minoris momenti ex hoc Sardicensium Patrum sacto intelligere datur , quod nouius novum de appellatione ad Pontificem instituer ut , ut autumant de Marca, et Dupiuius ; . aliter enim Eusebianos minime ut contuma PS, et Superbos notassent: verumIVetus Privilegium, quod ex sedis principatu prosectum jam consuetudine invaluerat, suo suffragio Comprobarunt. Nec vero:negotium nobis sacessit, quod ipsi cuin Quesnellio observant I , Osium scilicet, nisi rem novam in Synodo Proponeret, non iis verius . uti debuisse : si vobis placet, Sancti Petri Apostoli memoriam honoremus. Non enim a Patribus Osius postulavit , ut novum ius Pon tifici tribuerent, sed ut novo decreto vetustissimum illud ius munirent, quod refractarii , et contumaces Ariani in Romana sede esse negabant.

213쪽

Itaque Sardi conse concilium tribus canonibus, de quibus modo dictum, dum Episcopis damnatis Consulens antiquam appellandi consuetudinem constabilivit, simul intra legitimos, et justos terminos synodorum Provincialium auctori tatem coercere voluit, ne appellationes prohiberent, neve alium Episcopam crearent, donec Romanus Antistes, quid agendum esset, Constitueret. Quod profecto tunc primum factum est; ideriae per eos canones Petri APostoli mem riam honoraυit concilium, non ius novum Sanciendo, sed antiquum nova disciplinae regula firmando. Sic et in eadem synodo Osi us Patribus suadens, ut Veterem Ecclcsiasticam regulam, qua Episcopi de una in aliam sedem transferri vetabuntur, jam antea a Nicaeno concilio firmatam I), severiori adjecta poena magis communirent, hanc ipsam

Ioquendi formulam adhibuit u : macet nesomuibus, ut talis improbitas avertul Punicitur 2 Quare quemadmodum manifestum est Ο-sium heic non novum de Episcoporum transla-

214쪽

tione jus, sed tantum novam poenam postulasse; ita quoque assirmare oportet, eumdem SuPraestatis verbis Sardicenses Patres rogasse, non ut novum jus ad Apostolicam sedem appellandi Constituerent, sed ut novo synodico decreto ea verent, ne deinceps damnati Episcopi a conciliorum sententiis appellare prohiberentur.

Quod ajunt denique serius in Occidente, idest

Post quintum, vel etiam post ocimum SaecuIum appellationes ad Pontificem suisse receptas, su- Sum esse arguunt tot appellationum exempla , quae Paullo ante produximus. Quin et frequentiores illas fuisse in Occidentis Ecclesiis, quam alibi, ex eo patet, quod hae magis subjectae erant Romano Episcopo ob patriarchicam ipsius dignitatem, uti supra ostensum est: Patriarcharum autem erat, quod norunt omnes, a synodis suae dioecesis appellationes Suscipere. Sed de hac re exstat insuper testimonium Leonis luculentissimam, qui in epistola non semeΙ citata ad Viennensis provinciae Episcopos ita scribit:

Nobiscum is use -stra fraterni at recura scat A stolicam aedem pro sui neMerentia a Melimes etiam propinciae Sacerdotibus innumeris resationibus esse consultam, ET PER

215쪽

SUETUDO POSCEBAT, APPELLATIONEM CAUSSAI. UM AL T NETRACTATA , AUT CONFIR-M ATA FUISSE IUDICIA IJ Quae sane verbara nos docent , quae cunctas adversariorum machinationes quam muxime disjiciunt. Nam ex iis colligimus I. usitatissimas fuisse appellationes etiam apud Gallos, quos tamen per octingentos annos EaS non tolerasse contendunt Balvetius sa), et Dupinius b) ; II. eas non aetate prim amLeonis, quinto scilicet saeculo inductas, sed ex

vetusta consuetudine obtinuisse : hoc enim sat aperte innuunt illae voces, quemadmodum Metus cousuetudo poscehat; ΙΙΙ. tandem easdem veri nominis appellationes exstitisse. Si quidem per eas dicuntur, caussa denuo Cognita aut retractata ,

aut confrmata fuisse judicia. Nec quemquam movere debet , quod post absolutum ab eodem Loone Chelidonium Episcopum, qui in Gallicana su nodo ab Hilario Arpia tonsi damnatus ad Romanam sedem pro ocaverat, Hilarius ipse ij a ιδι. 89.

216쪽

Pontifieis iudieium iniquo animo tulit, ut e

laudata Leonis epistola discimus. Nam non aP'pellationi obstitit, neque eam admissam doluit secus enim haud Romam ad tuendum suum judicium se contulisset: verum sperans Suam Sententiam eonfirmatum iri quod saepissime in

3ppellationum caussis fieri consuoverat) postquam illam irritam pronunciandam fore sensit, Subiratus Urbe excessit. Quae vero adversus hoc Leonis testimonium protulit Quesnellius, mo videbimus. Idem quoque de Afris sicile cst demonstrare, quos Prae ceteris respuisse olim appellotiones ad Apostolicam sedem quovis pignore ccrtant. Etenim Angustinus litoris ad Caelestiuum Pontificem datis, postquam ab eo petiit, ut synodicam de Antonio Fussalensi Episcopo, qui Bomanam sedem appellaverat , ratam saceret sontentiam , isthaec addit 1): Exsistunt exempla, i Scise Apostolica sel judicanto , vel aliorum judicata firmantes , quosdam pro CGu35iS quibusdam nec episcopali spoliatos hOuores, nec relictos omnimodis i unitos. Quae ut a i) ist. um.

217쪽

nostris temporibus remotissima non requiram, recesntia memorabo etc. Verba haec etiam supra citavimus, ubi de pontificia jurisdictione in

Africam loquebamur. E quibus Sane apparet Romanos Pontifices , Afrorum Antistitum caussis ad se per appellationem delatis, vel eas denuo discussisse, vel synodorum judicia confirmasse :nec eas Paucas, Sed plurimas fuisse, tum quia

Augustinus tria exempla recentia memorans, Senon requirere ait a suis temporibus remotissima;

tum praecipue quod non de omnibus judiciis loquitur, sed de iis tantum, quibus Episcopi nec

episcopali spoliabantur honore, et aliqua tamen poena coercebantur. Quod si Augustini locum aliter intelligere placeat, ut scilicet non de arpellationum caussis accipiatur, sed de iis, quas in primo, ut aiunt, gradu judicabant Pontifices, aut quarum Sententiae in synodis latae ab iis ratae habebantur, quod quidem vero similius videtur; ex hac pariter interpretatione illud consequitur, frequentissime olim ex Africanis synodis suisse

ad Romanam Ecclesiam provocatum. Nam si tanta potestate in maiores Episcoporum caussas Pontinees fruebantur, ut aut eas per se ipsi primo cognoscerent, aut Synodorum judicia Sua aucto ritate roborarent; quis unquam sibi persuadeat,

218쪽

Africana concilia Episcoporum appellationes v tare , vel iis appellantibus obsistere voluisse ZQuod autem eo tempore, de quo eSt Sermo , Asrorum Episcoporum caussas non raro R. Episcopus prima cognitione disceptaverit, id praeter Augustini locum ostendit celebris Leonis epistoIaad Afros Antistites, quam in Pauca redactam alibi exhibuimus. Inde enim edocemur Pontificem, eum plures in Africa contra sacras regulas, et maiorum instituta Episcopos factos rescivisset, cognita Romae mussa, pro culpae Varietate variam

ulisse sententiam, atque aliis dignitate spoli tis, alios in suo gradu retinuisse sa). ΙΙoc autem Ioco Praetereunda non videtur audacia, et ακριαια Quesnellii, qui alterum Iaudatae Leonis epistolae caput, ubi de Lupicini Episcopi ad Apostolicam sedem appellatione agitur , in sua nova operum S. Leonis editione , universa licet Criticorum republica reclamante, repudiare non dubitavit, nulla sano probabili ratione adductus, nisi quod praejudicatae suae opinioni illud summopere adversum Videret.

Quare omnes eruditiores Viros, criticesque Pe- ij Epist. 83. ad Mauritaniae 'is γω.

219쪽

ritiores, eos etiam qui pontificiis appellationibus non admodum saverint, illud Leonianae epistolae caput, posthabito Quesnellii judicio, verum ac legitimum habuisse novimus. Ita sane Stephantis Balugius in Capitulari editione de eo mentionem injiciens, nihilque obiecta Quesnellii morans , statim Sine ulla haesitatione pronunciavit: nihil sideo disciplinaes tunc in Eccles sta Romana receptas contrarium I). Tum Petrus. Gustantius, Cui prima, et altera Quesnelliana operum S. Leonis editio nota fuit , sinceram et ipse agnovit eamdem epistolae partem, et Auctori suo asserere cogitavit Tomo ΙΙ. Epist. R. Pontis quem Parabat, at morte PraereptUS Persicere non potuit; uti ex ejus schedis colligitur, teste Simeone Mopi notio su). Nec meliorem criticum se praestitit idem Quesnellius , cum Si-rieti ad Africanos epistolam, et Zellensem Syn dum, quas superiori capite laudavimus, inter spuria opera ablegavit 5 , adeo inanthus inni-

220쪽

xus coniecturis , ut nullum c doctis viris reperire potuerit, qui ejus opinioni suffragaretur; quod praeter alios demonstravit modo citatus eruditus Coustantius si). Attamen isthaeo illius audacia , et Murenα inveteribus monumentis rejiciendis longe est tolerabilior prae temeritate , atque impudentia , qua Pontificem sanctissimum Leonem violatae antiquae disciplinae, et injustae dominandi cupiditatis accusare non est veritus in dissent. apologestica Hilarii Arelates is sa). Nam posse quam Veluti certum , eXPloratumque statuit prio ibus saeculis ignotas in Gallia fuisse ad Apostolicam sedem appellationes, Leonemque primum, dum in Romana synodo Chelidonii appellantis caussam cognoscere VoIuit, novo iugo Gallicanas Ecclesias subjicere aggressum eSSE, sic tandem concIudit 5): Qui metento animo,

nec Occvato conSideraperit, quae hactenus

disseruimus, faciti sibi persuadebit Hilarium

SEARCH

MENU NAVIGATION