De veteribus finibus romani patriarchatus disquisitio Antonii Octaviani

발행: 1828년

분량: 253페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

201쪽

sub Simplicio demum Joannes Alexandrinus Antistes cognomento Talaja I). Insequonti dein sacculo Romanum judicium postularunt sub Bonifacio ΙΙ. Stephanus Larissaeus lylatropolita a); sub Agapeto Contumeliosus Gallus Episcopus b); sub Pelagio I. Sapaudias Arelatensis Praesul 4 ; sub Joanne ΙΙΙ. EpiscopiGGalli Sagittarius , et Salonius 5); sub Gregorio M. denique Joannes Chalcedonensis presbyter 6), et Hadrianus Thebanus Episcopus ), tum Hispani Praesules Januarius, et Stephanus s8 , nec non ex Afris

i in Liberatus cap. 18. et Evagrius lib. DI. CV. 15. 2ὶ Concilium Bom. an. 53x. Tom. V. Gncia.

Numidiae. M

io) Idem. lib. VIII. epist. I . ad Columbum EPiso.

Numidiae. t

202쪽

dato presbytero sa), ac diacono Donadeo ca .

Plura alia praesertim sequioris aevi exempla silentio praetereo; neque enim in re tam cla diutius immorari oportet. Illud tamen hei e re- Petere non piget, quod antea me advertisse memini, plurima Periisse Ecclesiastica veterum scripta; quae si exstarent, immensam Prorsus appellationum segetem auppeditare possent. Et quidem Paucas tertii saeculi Provocationes ex uno didicimus Cypriano; quae omnino nobis ignotae essent, atque incompertae, si eamdem fortunam nactae essent illius epistolae, quam tot clarorum virorum opera subierunt. Non recte ergo argumentatur Quesnellius, cum ex antiquorum si tinuo conficere se posse putat, nullum olim in E Iesia Gallicana usque ad Leonis Pontificatum appeslationis exemplum exstitisse 5 . iv Idem M. IV. epist. 13. ad Clamentium 'a

cenum.

α) Mem Eb. XII. epist. 8. ad Columbum EPisc. Numidiae. 3) Dissere. V. ad Uem S. Leonis Pare. Ι. CV. 14. et seqq. Videtur hoc loco oratorianus presbyter diserimuIare , quod in sua Aistoria narrat Gregorius Turonensis, nimirum ante Leonem Pontificem Bricium S. Dissili do by Corale

203쪽

Sed iam tempus audiendi, quae nobis objiciunt

adversarii. Primo inquiunt nullius plane roboris esse Posse allata exempla, cum di i caena synodus imperans canone V. ut in concilio provinciali omnia n gotia Ecclesiastica discutiantur, appellationes ad alia concilia, nedum ad Romanam Sedem aperte vetet. Idemque addunt ΡΡ. An tiochenorum consilium fuisse, qui canone XV. edicunt, ut si in Episcopo damnando provincialis synodi suffragia sint discordia, vicinae Provinciae Episeopi ad dirimendam litem advocentur ; at si plenis suffragiis damnetur EpiscopuS , . rata maneat synodi sententia, nec alii ad judicandum admittantur. Praeterea Dupinius si , ejusque gregales negant eas Veras suiMe appellationes, quae prioribus saeculis praesertim ab Orientalibus ad Pontifices delatae seruntur. Etenim volunt Pontifices appellatos non caussas denuo judicasso, aut latas rescidisse sententias; Sed tantum quae injuste, et Per vim acta erant, improbasse, Vel

Nartini in cathedra Turonensi successorem, ob salsum crimen e sede pulsum, Romam perfugisse, et Post septennium auctoritate pontificia in pristinam dignitatem fuisse restitutum.

204쪽

aliud majus concilium a Principibus petiisse. Tum Dupinius idem I), et de Marca sa) censent Sardicensem synodum, eum can. III. IV. et VII. declaravit fas esse Episcopis synodali sententia perculsis ad Romanae urbis Episcopum ProVocare, jus novum condidisse; atque ex eo tempore novae hujusce lacultatis, quae Apostolicae sedi accessit, originem esse repetendam i

quod quidem evincere conantur ex Osii verbis in synodo prolatis : Si Mobis placet, S. Petri Apostoli memoriam honoremus. Quin imo scriptores isti adjiciunt ius hoc a PP. Sardice si bus Romano Pontifici concessum non proPrio appellationis suisse, sed rapisionis; ut videlicet Pontifici liceret non iterum Episcoporum caussas Romae disceptare , sed tantum ad Provinciae Episcopos, et ad finitimos integrum judicium amandare. Postremo ajunt canones Sardi censes de appellationibus non statim in Occidente receptos, sed longo Post tempore sensim induci coepisse, nimirum sexto saeculo, uti i) nidem cap. I. I. 3. αὶ Lib. VII. δε Concorae. CV. 3.

205쪽

putat de Marea si , vel etiam Post ocimum Saeculiam, ut Dupinius sa), et alii opinantur 5 . Haec pontificiarum appellationum hostes qn

hus omnibus ut singillatim obviam eamus , respondemus primo Nicaenos Patres jussisse quidem Ecclesiastica negotia in ordinariis provinciae synodis dosiniri, sed tamen alia concilia extraordinem huberi non vetuisse ; quod prosecto

si) uidem. P. I 5. αὶ Dissere. II. CV. I. f. 4. 3ὶ Frustra contendit nobis persuadere Dupinius, ab

orientis Ec Iosiis Dunquam admissos fuisse Sardicenses canones , citat. Dissere. II. cv. I. g. 3. Contrarium enim eVincunt tum non pauca Episcoporum orientis ad R. sedem appelΙantium exempla; tum Collectio Graeca canonum a Theodoreto, VeΙ a Ioanne Sch Iastico eonsecta, et Photii Nomoca non, in quibus Sar. dicensis synodi decreta exhibentur; tum maxime Tru1- Iana synodus, quae cum aIiis Sardicenses quoque canones recensuit. Quini et ipse P. de Marca fatetur

licitum fuisse Episcopis orientis ad B. Pontificem

provocare, cum Fidei caussa damnabantur; atque ad id demonstrandum exempla refert Eustathii Sebastent, Flaviani, et Theodoreti, quos vere appellasse asserit lib. VII. cas. 6. et seqq. Quod tamen irrito conatu uegat Dupinius ibid. ca . u. I. 3. Dissili do by Corale

206쪽

alibi non semel docuimus. Hinc Patres concilii Romani habiti anno circiter 5 8. adversus Ursicini Pseudopontificis factionem edixerunt, ut liceret Episcopo damnato, si pel Metropolit ni, pel cujusquct aueritia Sacerdotis suspecta gratia, Mel iniquitas fuerit, pel ad Romanum Episcopum, Oel ad concilium certes quindecim Episcoporum Anitimorum P UOCO re I). Nemo autem inficiari poterit Italicum hoc concilium Nicaenae synodi, quae eodem Saeculo eonvocata fuit, Ionge melius mentem intellexisse, quam Ρ. de Marca, Quesnellium, et Dupinium , qui tredecim post saeculis vixerunt. Sed quo quisque clare videat, aliter Nica nam synodum de appellationibus sensisse, atque

ut existimant adversarii, mecum advertat volo , Episcopos, qui Nicaeae coacti objectum canonem ediderunt, eosdem magna ex parte viginti serme post annos in Sardicensi oecumenico con cilio congregatos graviter Eusebianos accusare non

dubitasse, quod a Iulio Papa ad synodum acciti, quae Romae Athanasii caussa habebatur, ire noluerint sa). Persuasum igitur habebat

i in Epist. ad Gratian. et Maiamin. Tom. II. Const. αὶ Epist ad Iulium Pontificem Tom. ΙΙ. Concia.

207쪽

universa Ecclesia, quae per Sardi censem Synodum reserebatur, nullum canonem Nicaenum vel appellationes, vel alias synodos, Praeter Pr Vinciales , prohibuisse. De canone vero Anti cheno non est, quod valde Iaboremus, cum illius auctores Eusebianos, sive .Arianos fuisse sciamus, qui eo dccreto Alli inasio, aliisque tholicis Episcopis, quos opprimere Studebant,omtiem Viam suae innocentiae probandae praeclusum voluerunt. Quare non mirum, si Antio

chenos canones, quibus in Chrysostomi perniciem ejus inimici utebantur , Innocentius Pontifex xcjecerit I . Quod autem altero loco objicit Dupinius,

Vetustiores quae commemorantur praesertim Orientalium appellationes haud id nominis mercri , quippe cum non denuo caussas judicarim, et latas abrogarint sententias Ρontifices, scd dumtaxat injuriam, et Vim improbarim, aut g norale concilium a Principe quaesierint ; id quidem nullo idonco teste probatur, imo et

contra veteris historiae auctoritatem asseritur. i) ist. 7. aes Corum, et Amulum Constantin

208쪽

Nani Iulius Pontifex Athanasii caussam Romae cognovit, ei quo Episcopatum reddidit, quemadmodum Socrates I), et Soetomenus sa) opertutestantur. Quin idem Socrates, quod animadversione dignum , hoc ipsum tamquam Romani Episcopi privilegium praedicat: De rebus suis, inquit, clocent Athanasius, aliique Episcopi ab Arianis vexati ) Romanum Antistitem Iu- liram: illes Dero, quod est Romanas Eccles iactprioilegium , lihorioribus literis eos communipit , et in Oriontom misit, singulis suam sedem restituens. Ita quoque Gelasius I. ad Dardaniao Episcopos scribens, exemplis Allia nasii, Chrysostomi, Flaviani, et Dioscori diserte ostendit Apostolicam sedem more majorum et abso endi, quos Unodus inique damnas rat. et damnandi , quos oportuit, habuisse facultatem 5 Porro non dissitemur Innocentium cum

209쪽

Italiae Episcopis concilium oecumenicum ab Areadio Imperatore in Chrysostomi Caussa Post lasse ; verum id sactum assirmamus non quod ejusdem caussae judicandae Pontifici facultas deesset, sed ut, tota Ecclesia S. Doctorem absolvento, illius inimici suae improbitatis palam convicti necessario latae sententiae obtemperare gerentur. Et Sane, antequam Occidentis legati ad petendum concilium Constantinopolim miti rentur, jam Innocentius Cum sua Synodo, teste Palladio, decreverat, non debere Ioannem judicium subire, nisi prius ei redderetur Eccles-sia , et communio 1 . Ergo Pontifex non solum injustam sententiam improbavit, sed etiam ante cuminicum concilium irritam cognita caussa pronunciavit. Deinde cum generale id concilium impetrari minime potuisset, et Chrysostomus in terea in exilio obiisset, sola Romanae sedis, quae illum absolverat, Sententia Praevaluit; pervicitque haec tandem, ut sanctissimi exsulis nomen

ab omnibus Orientis Episeopis in sacra diptycha

210쪽

restitueretur. Atque id non ex solis Innocentii epistolis, neque ex uno Gelasio accepimus , quos utpote Pontificlis suae sedis amplitudini nimium servire lacile dicerent adversarii, sed etiam ex Tlieodores, Graeci hominis, historia habemus, cujus haec sunt verba : Non prius Occidontis Episcopi Antistitum Aegisti , et Orientis, et Bos hori, et Thraciae communiongm raminexi 3unt, quam diςini illius Viri nomesu una cum reliquis mortuis Episcopis in sacras ι ulas retulissoni I). Neque aliter de Flaviani, et Theodoreti appellatione est existimandum :siquidem antequam in Chalcedonensi concilio illorum innocentia declararetur, jam Loo Ρ-tifex in Rgmana synodo , damnato Ephosi noLatrocinio, eosdem injuste Episcopatu spoliatos Pronunciavit, effecitque ut alterius visa svncti

memoria coleretur , et alter suae sedi restitu retur. Ex quo factum est, ut Chalcedonensi in

SEARCH

MENU NAVIGATION