장음표시 사용
71쪽
belli Consuli mutarunt: omissa enim spe per unam dimicationem rei decernendae, rursus populari agros, urere tecta, vicosq; expugnare coepit, oppidorum aliquot & vicorum, in tempus simulatas sine ullo pignore deditioncs extorsit, magno interim etiam militum numero amissi, inter quos T. Iuventius,& Cnaeus Labeonis frater militum tribuni,cum multis alijs viris fortibus, ciuibus ac sochs, aduersa pugna ceciderunt. Inde Ligustini Ilvates, ut In subres acie victos, Boios territos audiuere, ita ut spem certaminis tentare non auderent, in potestatem veniunt. Romae ob res prospere gestas supplicatio quatridui decreta est. Cornelius de Insubribus Cenomaniss in urbe, Minutius de Liguribus& Bobs, iniussu Senatus & populi, in monte Albano triumphavit. Sed Minutis Triumphias ut loco, ita
fama rerum gestarum, & quod sumptum non erogatum ex aerario omnes sciebant, inhonoratior fuit,
signis carpentisq&spoliis alterum ferme aequauit, pecuniae etiam prope par summa fuit, aeris translata ducenta & quinquaginta quatuor millia,argenti bigati quinquaginta tria millia & ducenti, septuageni aeris militi ius diuis, duplex equiti, triplex centuria
Proximus annus L. Furium Purpureonem, quem
Praetorem cum Gallis pugnasse diximus,& M.Claudium Marcellum Consules habuit, uterque contra Gallos profectus est. Marcellum Boiorum fines ingress
72쪽
ingressum, fatigato per diem totum milite via faciae oa otia- enda, castra in tumulo quodam ponentem, Co RomL A M v s regulus Boiorum, cum magna manu ado
tus, ad tria millia hominum occidit, & illustres aliquot viri in illo tumultuario proelio ceciderunt, i ter quos praefecti socium T. Sempronius Gracchus, M. Iunius Syllanus, & tribuni militum de legione secunda A. Ogulnius & P. Claudius. Castra tamen a Romanis permunita retentas, cum Boij a prospera pugna nequicquam oppugnassent. Statiuis deinde eisdem per dies aliquot se Marcellus tenuit,
dum & saucios curaret, & tanto terrore animos militum reficeret. Bois ad modie taedium minime patientes, in castella sua vicosq; dilapsi sunt. Marcel- . lus inde emissus, Pado confestim traie sto, aduersus Insubres& Comenses rem feliciter gessit. . Quamquam inter scriptores ambigitur, utrum in Boios prius an Insubres exercitum duxerit, aduersasq; promlperae res obliterauerint, an victoria trans Padum parta, deformata sit clade in Boijs accepta. Subnaec tam varia fortuna gesta, L. Furius Purpureo alter Consul, per Umbriam in Boios venit. Iam castro Mutilo appropinquabat, cum veritus ne intercluderetur simul a Boijs Liguribus b, eadem via qua Lduxerat reduxit, &magno circuitu per aperta eaque tuta loca ad collegam peruenit. Dein iunctis exercitibus, primum Boiorum agrum, usque ad Felsinam oppidum, populantes peragraucrunt. Ad
73쪽
Raph. volat. .Boiorum decus pertineat, quod Felsinam Bononiae. Sme appellationem a Boijs traxisse sunt qui scripserint,na
lib. iiiij, di coniecturaoua situs, qua Ruuius ibi Rheni nomine. plerique. iuuat. Sed nobis vera prae spectoris sint ; Bononia appellata cum haec urbs, tum aliq alibi terrarum, Latina origine, a bene ominantibus colonis, uti Plac tia, Pollentia, Ualentia, Florentia, Beneuentum, &eius generis plerqque. Felsina tamen, Bononiae nomen undecunquc habeat, Boiorum fuit. Eam tunc, ceteras castella, & Boios fere omnes, praeter iuuentutem quae in armis crat (in devias sylvas recesserat) in deditionem venisse Liuius auctor est. L R i h In Ligures deinde traductus exercitus. Bohobnoxiam pacem auersi, & negligentius coactum agmen Romanorum, quia ipsit procul abesse viderentur, improuiso aggressuros se rati, per occultos saltus se cquuti sunt, quos non adepti, Pado repente nauibus traiecto, t aeuos Lebuosq; cum peruastassent, redeuntes inde extremo Ligurum sine, cum agresti prae, da in agmen Romanum incidunt. Celerius proelium acriusq; commissum, quam si tempore locos
ad certamen destinatis, praeparatis animis concurrissent. Boius qui lacessitum venerat, Romanorum
ferocia perterritus, pulsus est. Ibi quantam vim ad stimulandos animos ira haberet apparuit, nam ita caedis magis quam victoriae auidi pugnarunt Romani, ut vix nuntium cladis Boiis reliquerint. Marcellus de Insubribus Comensibusq; triumphavit; P - .pureoni
74쪽
pureoni collegae Boiorum triumphi spem reliquit, quia ipsi proprie aduersa pugna in Boijs euenerat,
collegae secunda. Apud Orosium lego, Marcel- oros . .eis. tum in Etruria a Boijs oppressum, magnam partem exercitus amisisse, quod ad Corolami victoriam referendum, alterum postea Consulem Furium auxilio accessisse, ita lue ambos uniuersam Boiorum gentem igni ferros vastantes, ad exitium propemodum usque deleuisse. M. Porcio Catone, L. Valerio Flacco Coss. fractis Uu. lib.,i. proximo anno quadamtenus Insubrum & Boiorum animis,uni Valerio Consuli Gallia prouincia decreta est. Is per aestatem cum Boiorum exercitu propter Lia lib. I rLitanam siluam, quae L. Postumh Consulis clade, Boiorum victoria, ante annos xx nobilitata fuerat, signis collatis secundo proelio conflixit. Octo millia Boiorum caesa traduntur, ceteri omissis in praesens armis, quae proxima quaque occasione reprehenderent, in vicos suos atque agros dilapsi. Valerius reliquum aestatis quieta prouincia,circa Padum Placentiae & Cremonae exercitum habuit,testituens quae in ijs oppidis bello diruta fuerant. P. Cornelio Scipione Africano II. T. Sempronio Longo Consulibus, ambobus rursus Gallia prouincia decreta est . Eo anno L. Valerius Flaccus Procos. circa Mediolanum cum Insubribus & Bohs, qui D o-xv LACO duce, ad concitandos Insubres Padum
transgressi erant, signis collatis depugnauit, decem
75쪽
eorum millia caesa sunt. Sempronius postmodum Consul in prouinciam profectus, in Boiorum etiam agrum legiones duxit. Boio RIX tum regulus eo-hoio otirum, cum duobus fratribus, tota gente concitata ad rebellandum, castra idoneis locis posuit, ut appareret dimicaturos, si Romani fines intrassent. Consul ubi quantae copiae, qu nta fiducia esset Boio sensit; nuntium ad collegam mittit, ut si videretur ei maturaret venire, se tergiversando rem in eius aduentum extracturum. Quae causa Sempronio cunctandi, eadem Boijs, praeterquam quod cunctatio hostium animos faciebat, rei maturandae erat, ut priusquam coniungerentur consulum copiae, rem transigerent.
Per biduum tamen nihil aliud, quam steterunt parati ad pugnam, si quis contra egrederetur, tertio subiere ad vallum, castras ab omni simul parte aggressi sunt. Conset Romanus extemplo arma capere milites iussit, armatos paulisper continuit, ut residuciam hosti augeret, & disponeret copias, quibus quaeque portis erumperent. Duae legiones duabus principalibus portis utrimque signa efferre iussae, sed in ipso exitu ita conferti obstitere Borum, ut clauderent viam. Diu in angustijs pugnatum est, nec dextris magis gladijsq; res gerebatur, quam scutis corporibusq; ipsis obnixi urgebant, Romani ut signa toras efferrent, Boij ut aut ipsi in castra penetrarent, aut exire Romanos prohiberent, nec ante in hanc aut illam partem moueri acies potuerunt,
76쪽
quam L. Vi storius primi pili centurio, & C. Atinius Tr. mil. quartae hic, ille secundae lcgionis, signa ademeta signiferis in Boios iecerunt, dum repetunt emnixe signum, priores secundani se porta eiecerunt. Iam hi extra vallum pugnabant, quarta legione in
porta adhuc haerente, cum alius tumultus a diuersa parte castrorum est exortus, in portam Quaestoriam laue decumanam irruperant Boij, resistentesq; pertinacius occiderant, L. Postumium Quaestorem,cui Tympano fuit cognomen, & M. Attinium, re P. Sempronium Praesectos socium,& ducentos ferme milites. Capta ab ea parte castra Romana crant,donec cohors extraordinaria missa a Consule, ad tuendam Quaestoriam portam, eos qui intra vallum eran t partim occidit, partim castris expulit, & irrumstentibus obstitit. Eodem fere tempore & quarta egio cum duabus extraordinarijs cos ortibus porta erupit. Ita simul tria proelia circa castra locis distantibus erant, clamoresqdissoni, ad incertos suonam euentus, a praesenti certamine animos pugnantium auertebant: Vsque ad meridiem aequis viribus, ac prope pari spe pugnatum est, labor & aestus, & sitis inter haec intolerantia, cum decedere pugna coegisset,in paucos restantes impetum fecerunt Romani, fusosq; in castra compulerunt. Signum inde receptui a Sempronio datum est, ad quod maior pars receperunt sese, pars certaminis studio, & spe potiundi castris Boicis, perstitit ad vallum,quorum pau-H i citate
77쪽
ci tate contempta,Boij uniuersi ex castris erumpunt, fusi Romani, quae imperio Consulis noluerunt, suo
pauore ac terrore castra repetunt. Ita varia hinc at
que illinc, nunc victoria nunc fuga eo die fuit, Romani tamen scriptorcs Boiorum xi millia, Romanorum v millia occisa fuisse prodidere. Sane Boij in intima finium se se receperunt, Sempronius Placentiam legiones duxit. Africanum alij cum Sempronio coniuncto exercitu, Boiorum Ligurumq; agros
p ulatum isse; quoad progredi siluae paludes s pacta sint, scribunt, alij nulla memorabili re gesta, R
mam redijsse. Et Asiaticum, Asticani fratrem, cum Boiorum gente, viginti millibus interfect is, Annotaui irrid. conflixisse, habent manuscripti quidam codices, eius libelli qui de viris illustribus conceptus est. At ucro, cum nec temporis nec loci rationem ascribat, de multo plurima exempla eius ipsius libri ijs verbis
careant, ni ut germana ab au store esse, sidem non impetrent.
L. Cornelio Merula, inutio Thermo Coss.1au. lib. n. Cornelius Galliam prouinciam sortitus, per extremos Ligurum sines exercitum in agrum Boiorum duxit. Borum, quanquam in aciem prodeunte eo, pugnam detrectare, Romanos ipsorum artibus, neque feliciter, neque caute satis, petere, Romani ubi nemo obuiam exiret, discurrere. Sed diripi sua impune, quam tuendo certamen conserere Boij malebat, ut contemptum & incuriam ea ratione Romano augerent,
78쪽
gerent, per quae occasionem secundiori pugnae sperabant. Postquam omnia ferro ignis satis euastata
erant, Consul agro Boico excessit, & ad Mutinam agmine incauto, ut inter pacatos ducebat. Boij ubi egressume finibus suis sensere, sequuti silenti agmine, locum insidijs quaerentes, nocte praegressi
castra Romanorum, saltum insederunt, qua Consi ii praetereundum erat. Id cum parum occulte fecis.sent, Consul, qui multa nocte solitus erat mouere
castra, ne nox terrorem in tumultuario proelio augmret, lucem expectauit,& cum luce moueret, tamen turmam equitum exploratum misit. Posteaquam
relatum est, quantae copiae, & in quo loco essent,io 'tius agminis farcinas, multa praeda graues, in medium conbci iussit, & triarios vallum circumhcere,cetero exercitu instructo ad Boios accessit. Idem dc Boij fecerunt, ubi apertas esse insidias, & recto ac iusto proelio dimicandum viderunt. Hora diei secumda terme concursum est, sinistra sociorum equitum ala & extraordinarij prima in acie pugnabant, praemerant duo consulares legati, M. Marcellus & T. Sempronius prioris anni consul. Cornelius nunc ad prima signa erat, nunc legiones continebat in subsidijs, ne certaminis studio prius procurrerent quam d tum signum esset, equites earum extra aciem in locum patentem L. & P. Minutios Trib. milit. educere iussit, inde cum signum dedisset, impetum ex aperto facerent. Haec agenti, nuntiua a Sempronio vehit,
79쪽
non sustinere extraordinarios impetum Boiorum caeses permultos esse, & qui superlint, partim labore, partim metu remisisse ardorem pugnae, legionem alteram ex duabus, si videretur suo mitteret, priu quam ignominia acciperetur. Secunda legio missa est, & extraordinarij recepti, tum redintegrata est pugna, cum & recens miles, & frequens ordinibus
legio successisset, & sinistra ala ex proelio subdu sta
est, dextera in primam aciem subht. Sol ingenti a dore torrebat, nullius rei aeque atque aestus impatientia corpora Boiorum, densis tamen ordinibus, vigentibus animis, in spe bona, nunc alis in alios,nunc in scuta incumbentes, impetum Romanorum sustinebant. Quod ubi animaduertit Consul, ad pe turbandos eorum ordines C. Livium Salinatorem, qui praeerat alarijs equitibus, quam concitatissimos equos immittere iubet, de legionarios equites in subsidijs esse. Haec equestris procella, confudit &turbauit, deinde dissipauit aciem Boicam, non tamen ut effusa fuga terga daret, obstabant duces, hastilibus cedentes terga trepidantium,& redire in ordines cogentes, sed inter equitantes alarq non pati bantur. Consul ut fluctuantem, & in fugam inclinatam animaduertit, obtestabatur milites, paullulum adniterentur, victoriam in manibus esse, dum terturbatos& trepidantes viderent, instarent, si re-itui ordines si uissent, integro rursus eos proelio, re
dubio dimicaturos, simul inferre vexillarios iussit
80쪽
signa, itaque omnes connixi, tandem auerterunt
Boios. Postquameterga dabant, & in fugam passim effundebantur, tum ad persequendos eos legionard equites immissi. Quatuordecim millia Boiorum eo die caesa sunt, vivi capti mille nonaginta duo, equites ducenti uiuenti unus, tres duces, signa milit ria ducenta duodecim, carpenta sexaginta tria. Nec Romanis victoria paruo stetit, supra quinque millia militum, ipsorum aut sociorum, sunt amisia, centuriones tres & viginti, praefeeti socium quatuor, &M. Genutius &M. Martius Trib. militum secundae legionis. Cornelio Cosi triumphus negatus est, quod fortuna populi Romani & militum virtute, non sua ipsius opera &consilio vicisse, sua vero potissimum culpa magnum militum numerum amisi se, hostem qui deleri poterat,e manibus emisisse crederetur, eo quod laborantibus subsidia tardius submissa, Ac equitibus legionarijs signum sero datum, nec fugientes persequi licuerit. Quam Boiorum ea pugna res assiixerit, sequens annus aperuit, quo L. Quinctius Flamininus, Cn. Domitius Ahenobarbus fuere Coss. cum unus per Ligures, alter ab Arimino in Boios venisset, & duobus diuersis agminibus agrum late peruastassent, illos tamen quiescentes non excitarunt, quin etiam
primo equites eorum pauci cum praefectis, deinde senatus uniuersus cum liberis, postremo, in quibus aut fortuna aliqua aut dignitas erat (summa omniu