Marci Velseri Rerum Boicarum libri quinque. Historiam a gentis origine, ad Carolum M. complexi

발행: 1602년

분량: 362페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

61쪽

Vulnera barbaricae ment nostensquesuperbi

Consulem autem a Ducario transfixum, ex Liuio est, Silius incertis telorum iactibus obrutu scripsit. , uis., is es. Trasumenum Cannae excepere, exitiabile prope rei Romanae vulnus. , Tum L. Postumius Albinus. &: Ti. Sempronius Gracchus consules designati. Verum Postumius antequam iniret, cum Galliam prouinciam Praetor obtineret, a Boijs cum exercitu

occisus est, callido excogitato consilio, quod fidem difficile inueniat, nisi Romani ipsi scriptores prode-Polib. Liu. Eo Tent. Sylvavasta erat, Litana nomine, qua Romanus exercitus transiturus, eius dextra laeuas circa vimam arbores, Boij ita inciderant, ut exigua parte sustentatae, donec impellerentur immotae starent, leui momento impulsae corruerent. Legiones duas habebat Postumius, sociorum tantum ut viginti quinque armatorum millia conficeret, eae copiae ubi saltum intrauere, Boij sylvae oras circumsedentes, extremas arborum succisarum protrudunt, illa alia aliam cadendo impellunt, itaque propagata ancipiti strage, arma, viros, equos obruunt, ut vix decem homines effugerint, nam cum plerique exanimati. essent arborum truncis, fragmentisi ramorum, ceteram quoque multitudinem Boij, inopinato malo trepidam, occasione usi trucidarunt, pauci e tanto numero capti, qui pontem fluminis, ab hostibus antea obsessum, petentes, interclusi sunt. Postumi

us Disitired by Cooste

62쪽

buit, spolia corporis caputq; praecisum, Boij ouantes, templo quod sanctissimum habebant intulere,& purgato capite, caluam patrio more auro celau re, sacri vasis vicem quo solemnibus libarent, & poculi,sacerdoti ac templi antistitibus. Atrox vitum. Romanis in mortuum hostem ludibrium, barbarae feritatis facinus, qui superioribus tamen annis, per religionis &ipsi speciem, Gallos in foro boario Plui. Maseel

vivos detoderant, adeo de aliorum quam tuis qui ores Zonara

que moribus inclementius arbitratur. Praeda Bous haud minor quam victoria fuit, quamquam magna animalium partem strages 8luae oppresserat, ceterae tamen res, quod fuga nihil dissipasset, stratae per omnem iacentis agminis ordinem inuentae sunt. Romae autem tanta nuntium trepidatio sequuta, ut Senatus, qui Cannensi ruinae non succubuerat, ad hanc calamitatem animos, secundioris fortunae desperatione, prope submitteret, populus per dies multos clauus tabernis, veluti nocturna solitudine, ferale iustitium ageret, donec Aediles aperiri tabernas, & publicae moestitiae faciem urbi demi iussere,

Ti. Sempronius Senatum, oratione consolatus, erexit. De bello aduersiis Carthaginienses continuado agitatum, Gallicum siue Boicum, quamqua stimulante ira, dilatum est, quod Poeno Italiam armis v stante, multorum diuimulandae iniurialigentis propinquae & validae animi amplius irritandi non vide. Tentur. F 3 Anno

63쪽

Livi lib. 2T.

Anno belli undecimo, C. Servilius (filius C. Serviiij, qui Triumuir agrarius in Placentinae coloniae deductione captus cum Tribunus plebis Romae fuisset, Aedilis plebeius se stus est, plerisque negantibus, iure aut Tribunum plebis ruisse, aut Aedilem esse, quod patrem, quem occisum a Boijs circa Mutinam, opinio per decem annos fuerat, vivere, atq;in hostium potestate esse, satis constabat. Anno duodecimo, Asdrubal Annibalis frater cum maximis cophs in Italiam venit, & Placentia in Boiorum gratiam frustra tentata, ad Senam Galliacam a Claudio Nerone & Liuio Salinatore Consulibus, cum exercitu deletus est. Eo praelio, uti & per reliquam Punici belli historiam, multa es apud scriptores Gallorum generatim mentio, facili negotio ad Boios priuatim plerumque derivanda, sed ancipitibus coniecturis certam fidem adiungere, ego nemini sim auctor. Illud manifestam interpretationem habet, cum caeso Asdrubale, victoria, non iam unius alicuius proelij, sed totius belli, a Poenis ad Romanos, etiam Annibalis confessione inclinaret, itaque se se occasio priores iniurias ulciscendi aperiret, eoq; iussus esset Q. Manlius Thurinus Praetor, L. Veturio Philone, Qt Caecilio Metello Consulibus, agros Gallorum, qui Asdrubalem sub eius aduentu

iuvissent, populari, ea procella Boios praecipue fuissse inuolutos ; quippe cum se Annibali non in Italia, ut alis plerique,adiunxerint; sed eo veniendi fuerint

auctores,

64쪽

auctores, quam cupide fratrem subsidio subeuntem exceperint, ne coniectura quidem indiget. Ad Boios & Insubres quoque illud pertinet, quod Liuiaus scripsit, Placentinorum & Cremonentium legatos, questos Romae hs Consulibus, agrum suum ab accolis Gallis, incursari ac vastari, magnamq; partem colonorum dilapsam esse,& in frequentes se u bes, agrum vastum ac desertum habere. Placentiam enim Borum, alteram Insubres accolebant, Manlio Praetori mandatum, ut colonias ab hoste tueretur. Anno post Annibalis in Italiam aduentum decimo quinto, C. Servilius Consul, patrem C. Seruilia Liu. lib. staum,&C. Lutatium patruum, ex Boiorum demum seruitute liberatos, Romam reduxit, qua id vero occasione, quibuss conditionibus, a nemine proditum inuenio, neque quis terib Triumuiri agrarrum T. Annij, fuerit exitus. Annibal secundum haec in Africam, Carthaginiensium iussu reuertit. Bien

nio post, Punicum bellum, omnium quae populus

Romanus unquam gessit, in omnem partem maxime memorabile, pace finitum est. Eodem anno

P. Aelius Poetus Consul, cum audisset a Boijs incumsones in agros sociorum factas, duabus legionibus subitarijs, tumultus eius caussa scriptis, & additis ad eas quatuor cohortibus de exercitu suo, C. Appium sociorum praefectum, per Umbriam Boiorum agru iussit inuadere, ipse eodem aperto itinere per mon

65쪽

nara

populationes satis prospere ac tuto fecit, delecto deinde ad castrum Mutilum idoneo loco, ad demete- .da frumenta(iam enim maturae erant segetes) profectus, neque explorato circa, nec stationibus satis firmis, quae armatae inermes atque operi intentos tutarentur, positis, improuiso hostium impetu cum frumentatoribus est circumuentus, inde pavor fugam etiam armatos coepit. Ad septem millia hominum palata per segetes, sunt caesa, inter quos ipse C. Appius Praefectus, ceteri in castra metu compulsi, inde sine certo duce, consensu militari proxima nocte, relicta magna parte rerum suarum ad Consulem

per saltus prope invios profugere. Consul magno suorum malo, Boiorum fines populatus, Romam sed t. Ceterum pacatis Carthaginiensibus, superfuere ex magno bello reliquiae, & restincti incendis quodammodo scintilla: ; substiterat in Liguria Poenus Amilcar quidam, incertum ex Asdrubalis an Magonis exercitu, eo duce proximo anno Insubres,Cenomani di Bob, parati sequi omnem quae Romanis ad uersa esset nouitatis auram, excitis Sallyis Ilvatibusq;,& ceteris Ligusticis populis, Placentiam inuaserunt, & direpta urbe, ac per iram magna ex pa te incensa, vix duobus millibus hominum inter incendia ruinasq; relictis, traiecto Pado ad Cremona diripiendam pergunt. Vicinae urbis audita clades, . spatium colonis dedit ad claudendas portas, praesi

diab

66쪽

dias per muros disponenda, ut obsiderentur tamen prius quam expugnarentur, nuntiosq; ad Praetorem mitterent. L. Furius Purpureo, prouinciae Galliae Praetor praeerat, cetero exercitu ex Senatusconsulto dimisso, praeter quinque millia sociorum ac Latini nominis, cum ijs copijs in proxima regione prouin- ciae circa Ariminum substiterat. Is tum Senatui Romam scripsit, duarum coloniarum, quae velut claustra ad cohibendos Gallicos tumultus oppositae, In

gentem illam tempestatem Punici belli subterfugissent, alteram captam ac direptam ab hostibus, alteram oppugnari, nec in exercitu suo satis praesidij colonis laborantibus fore, nisi quinque millia socium quadraginta hostium millibus, tot enim in a mis esse, trucidanda velit obhcere,& tanta sua clade

iam inflatos excidio coloniae Romanae augere anImos. Litteris in Senatu recitatis, non contemnenda res visa, iussus C. Aurelius Consul exercitum, cui in Etruriam ad conueniendum diem iam edixerat, Arimini eadem die adesse iubere, & aut ipse ad opprimendum tumultum Gallicum proficisceretur, i aut L. Furio Praetori scriberet, cum ad eum legiones ex Etruria venissent, proficisceretur ipse ad coloniam obsidione liberandam. Legati item in Afri cam ad Carthaginienses missi, Amilcarem ciuem eorum, excito ad arma contra Populum Romanum Gallorum, Insubrum, Cenomanorum, Boiorum, Ligurums exercitu, bellum contra foedus facere, G eum,

67쪽

eum, si pax placere Creuocandum & dedendum esse. Responsum a Carthaginiensibus, nihil se de Amilcare ultra facere posse, quam ut exilio eum muleae rent, bonas eius publicarent. Traducto vero c5iulari exercitu ex Etruria Ariminum, quinque millia sociorum ex Gallia in Etruriam transierunt. It que L. Furius magnis itineribus ab Arimino aduersus Boios & reliquos foederatos populos, Cremonam adhuc obsidentes, profectus, castra mille quingentorum passuum interuallo ab ijs posuit. Creditum Gallos opprimi potuisse, si protinus de via ad castra oppugnanda duxisset, palati enim vagabanturper agros, nullo satis firmo relicto praesidio, sed lassitudini militum timuit, quod raptim ductum erat agmen. Galli clamore seorum ex agris reuocati, omissa praeda, quae in manibus erat, castra repetiuere, & postero die in aciem progressi, nec Romanus moram pugnandi fecit, sed vix spatium instruendi

fuit, eo cursu Galli in proelium venerunt. Primo Galli omni multitudine in unum locum connixi, obruere atque obterere se se dextram Romanam alam, quae exsoch serat sub M. Furio, sperarunt posse: ubi id parum procedebat, circumuenire a cornibus&lecti aciem, quod multitudine superantibus facilc videbatur, conati sint. Id ubi vidit Praetor Romanus, ut&ipse dilataret aciem, duas legiones ex subsidijs, dextra laeuas,alae quae in prima acie pugnabat circundare M. Caecilio Legato mandat,

ipse

68쪽

ipse aedes Ioui duas vovet. si eo die hostes fudisset,

quae re dubia & ancipiti Romanorum religio: L. Valerio item Legato imperat,ut altera parte duarum legionum equites, altera sociorum equitatum in cornua hostium cmittat, nec circumuenire eos aciem patiatur, simul & ipse, ut extenuatam mediam aciem Gallorum diductis cornibus vidit, signa imserre confertos milites, & perrumpere ordines iubet, ita cornua ab equitibus,&medij a pedite pulsi, ac repente, cum omni parte caede ingenti sternerentur, Galli terga vertere, fugas effusa castra repeti runt; fugientes persequutus eques, mox & legiones insequiitae, in castra impetum fecerunt. Magna ea strages, nec Romanis incruenta it, Boiorum sociorum qi minus sex millia inde effugerunt, caesa & capta supra quinque&triginta millia, cum signis militaribus septuaginta, carpentis Gallicis multa praeda oneratis, plus ducentis. Amilcar dux Poenus, &tres imperatores nobiles Gallorum cecidere, nomiana non extant. Ad duo millia captiuorum Placentinorum liberata. Romanorum sociorum s circiter duo millia desiderata, plurimi dextrae alae, inquam primo impetu ingens vis hostium illata est. Consul Aurelius, confecto iam bello,quod issicillimum appellauit Orosius, inprouinciam venit, &indignatus Praetorem se absente rem gessisse, in agruhostium legiones induxit, populandos, cum praeda maiore quam gloria, bellum gessit. Romae sup-G x plica-

Otos lib. .

69쪽

plicatio per triduum fuit,L. Furio triumphus decretus, is trecenta viginti millia ceris, argenti centum septuaginta millia pondo, in aerarium tulit, neque spol ia praelata, neque milites sequuti, quos penes se

retinuerat Consul. Zonaras auctor est, foederatos

legatos de pace misisse, quae Liguribus data sit, Gallos nihil impetrast e, neque Amilcarem illo anno occubuisse, quo duce postea Galli multas Romanis clades intulerint, Ac Placentiam sequenti domum anno fitiisse oppugnatam; verum ego Liuij fidem se- . u. v.

xi tib su qui imalo. Sequenti Cn. Baebius Tamphilus cxcvo, Praetor, lcmere Gallorum Insubrum fines ingressus, prope cum toto exercitu circumuentus, supra sex millia de sexcentos milites amisit. Sex. inde Aelius Paetus Consul, cum duos in prouincia exercitus

sub se subs C. Aelio Praetore haberet, nihil tamen memorabile aduersias Gallos gessit, totum prope

annum Cremonensibus Placentinisq; cogendis redire in colonias, unde belli casibus dissipati erant,

consumpsit. Zohata . Galli lentitudine animati, spiritus tollebant, nec mediocria agitare, sed ad veterem maiorum fortunam aspirare visi, Romanis curam addidere, ut ambos contra illos consules,C. Cornelium Cethegum, cxcv. L. Minutium Russum mitterent. Cornelius recta ad Insubres via, qui assumptis Cenomanis in armis crant, profectus est; L. Minutius ad inferum mare flexit iter, Genuamq; exercitu adducio, ab Liguribus

70쪽

bus bellum orsus, breui plerisque eorum ciuitatibus atque oppidis potitus est. Et iam omnia cis Padum, praeter Gallorum Boios, Ilvates Ligurum, subditionc erant, quindecim oppidis, hominum vigi ii millium deditis. Inde in agrum Boiorum legiones ductae. Boiorum exercitus, haud ita multo anto Pado traiecto, iunxerat se Insubribus & Cenomanis, quod acceperant Consules coniunctis legionibus rem gesturos, ut & ipsi collati in unum firmarent vires. Posteaquam fama accidit alterum consulem Boiorum agros urere, seditio extemplo orta, postulare Boij udaborantibus opem univcrsi ferrent, Insubres negare se sociorum caussa sua deserturos, ita diuisae copiae, Boiis in agrum suum tutandum profectis, Ini 1bres cum Cenomanis super amnis Mincii ripas constaterunt. Ibi Insubres Cenomanoruperfidia proditi, magna pugna a Cornelio Consulo

victi sunt. Amilcarem Poenum imperatorem, qui belli caussa fuisset, quem s ante triennium cecidiste, Liuium secuti scripsimus, tunc demum vivum in Romanorum potestatem venisse, quidam auctores habent. Minutius primo effusis populationibus 'peragrauerat fines Boiorum, deinde ut relictis Insubribus ad sua tuenda receperunt se se, castris se te nudiit, acie cum illis dimicandum ratus. Nec Boij detrectassent pugnam. ni fama allata victos Insubres, animos fregisset. Itaque relicto duce & castris, di sipati per vicos, sua ut quique defenderent, ratione

SEARCH

MENU NAVIGATION