De martyrio per pestem ad martyrium improprium, & proprium vulgare comparato, disquisitio theologica, Theophili Raynaudi ... Qua monstratur, eos qui proximis peste contactis, ex christiana charitate subleuandis, immoriuntur, esse non late duntaxat, s

발행: 1630년

분량: 669페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

431쪽

4ix Pars II. Cap. III.

Diisiinorum testimoniis, firmiorem Ecclesiasticum sermonem tanquam lucernam lucentem in caligi- nolo loco, subiicio ad propolitae sententiae illustrationem, & confirmationem pleniorem.

Mid de SS. lexandrinis, lue contanos iu

uantibus Romanae tabula. In Romano Martyrologio Ecclesiae autoritate probato, haec verba habentur pridie Cal. Marti,

Alexandriae commemoratio SS. Presbyterorum,m Diaconorum,& aliorum plurimorum,qui temporem Valeriani Imperatoris,cum pestis sevissima grati retur,morbo laborantibus ministrantes,libentissimh

mortem oppetiere.quos velut martyres , religiosa

piorum fides venerari consueuit. J Testimonium

hoc verum est, & luculentum. Vt autem fides eius fit omnino inconcussa, verba proposita sunt ditia. genter expendenda. Neque enim lucem eis aliunde astundere pollumus, cum in nullo quod aduerterim,) alio martyrologio , non Bedae,iaon Uvande berti non Adonis, non Vsuardi, non prisco Roma- . no Rosuedii opera nuper refosso, horum Sancto-rnm Alexandrinorum memoria, consignata ea die habeatur. Sed de in Graecorum fastis a Genebrardo editis altum de eis silentium. Apud Eusebium vero P, histor. c. i . describitur quidem horum Sanct rum Christi puritum gloriosum certamen, ex epi

pum: sed neque dies Obitus vlla , neque addictae e rum agonibus festiuitatis , annotatur. Ut proinde necelle sit,certam diem, Sanctorum horum athle. tarum memoria Lapud Alexandrinos iam olim adia dictam,

432쪽

Sensis Ecclesiae pro eadem sententia. 4 r 3

dictam ex veteribus aliquibus scriptis in Romanos fastos translatam , cum martyrij titulo iisdem adscripto iam olim Alexandriae, quem Romana E clesia in tabulis suis ratum habuit. Sed insistamus expensioni tabularum prolatarum. a. Sanctos Presbyteros quorum in eis fit mentio , spiritualem praesertim subuentionem , aegris quibus ministrasse pioduntur, impendille, confes sionis Sacramento administrando, extergendisque peccatis,res ipse loquitur. DiaconoS autem operam tuam nauasse porrigenda: Eucharistiae, & subi uandis qua ratione intra gradum suum possent, cum aegris , tum Sacerdotibus quorum sunt administri,nemo inficias tuerit.Qui autem, in verbis quae ex tabulis recitauimus , dicuntur alyplurimi, eos

Dyonisij epistola, e populo sui iste docet: quos in

corporum maxime curam incubuisse, non est dubium : ita ut quamuis solari quoque, & ad bonum

exitum animare morientes conaretur,tamc ea pro

uincia sacris praecipue ministris relicta, ipsi in corpora leuanda, atque cadauera curanda, maxime intenderet : Quod nauiter a fidelibus in ea calamitate praestitum, diligenter annotat Dionysius. Non minuo sacrorum ministrorum hac in parte gloriam, quasi laborare in corporibus cadaueribusquo curandis , sint dedignati. Sed cum utrique in corporibus communiter animisque Christi lana charitate cumulandis , strenui essent, graduum tamen munerumque suorum memores , ita partiebantur pietatis ossicia, ut in spirituali ministerio & animarum procuratione, potiores partes essent ministrorum sacrorum ; qui etiam sacramentis, non quod laici, piis tantum alloquiis, aegros iuuare poterant. In corporum

433쪽

i4 Pars III. Cap. III.

corporum autem subsidio, laici tanquam in suo

Praecipuo munere distinerentur: utrisque autem ob oppetitam in sancto illo mini lierio mortem, tabulae Ecclesiasticae martyrum titulum concedunt, eoque nomine, fidelium religione frequentatos testantur. Hoc ipsum est, quod sententia cui astipulamuras armat. Itaque habemus pro ea, manifestum de ineluctabile Ecclesiae iudicium , quo interposito omnis ad aliud tribunal prouocatio, homini Cath lico intercluditur.

Uium praecluditur.

3. Erit cui videatur relictus cauillandi locus , ob appositam similitudinis particulam, quae spectato vocis cortice, non nisi analogiam sonat. Itaque illud , veluti martyres, pertinere dicet ad constitutam ab Ecclesia proportionem aliquam huiusmodi sanctorum pugilum, cum Veris martyribus. Qua ratione homo, fugere dicitur velut umbra :& voluptarij dicuntur velut irrationabilia pecora abiici ad pastum , & continentem ingluuiei turpitudinem.

Hinc tamen non eneruatur argumentum pro sententia nostra, ductum ex Ecclesiae auctoritate.Non

enim si quis dixerit, coeliti cuipiam vindicato, cultum deferri velut sancto, sensus est, cultum illum analogiam duntaxat aliquam habere cum veneratione quae sanctis impenditur: sed sensus est, illum ipsum cultum qui sanctis tribuitur, ei quoque co liti post interpositam vindicationem deferri. Non dispar, imo plane eadem ratio est eius locutionis, qua S. Ioannes gloriam verbi earne amicti, dixit

esse gloriam quasi unigeniti. Ibi namque dictio quasi,

434쪽

Sensius Ecclesiae pro eadem lententia. ς I s

quae gemina plane est particul e velut, cuius noti nem in propositis sacrarum tabularum verbis expendimus , non sonat similitudinem , sed identitatem , ut pulchre exposuit S. Chrysostomus homil. I r. in Ioan. obseruans,idem plane sutile dicere gloriam Christi apparuule quasigloriam Vnig illinc sidietiim esset; Vidimus eius glorasm, qualem deceat, est credibile sit , habere unigenitum . Idque illustrat ex comitiunt usu loquendi. f Quonam pacto qui re Regem aliquando preciosissimo cultu ornatum,Prα rectos: sque undique sulgentem lapidibus conspicati, realiis speciem illam ac maiestatem enarrare volunt, repurpureum florem , gemmarum magnitudinem, albas mulas,auratos currus, lium adstantium ocu-

los nimio fulgore perstringens, pro viribus enar- rant.Cum verb & his & aliis collectis cultum illum re omnem maiestate .inque vel bis comprehendisse si- rebi non videamur, continub addunt: Quid multis in opus est. Uno verbo dicam, Quis Rex. Cum ex Ghoc verbo, q9asi , non Regi similem , sed ipsum GRegem velint significare. Ita hoc in loco Euangelista, quasi, inquit, ad gloriar maiestatem & incom- reparabilem excellentiam significandam. Reliqui

namque omnes, & Angeli,& Prophetae, iussi om- nia operabantur; ipse autem ea potestate quae & Regem deceret & Dominum.J Breuiter in eandem rem S. Gregorius I 8. morat. cap. 4. tractans illud

capitis 2 . Iob , sicut impius inimicus meus, ct a Luersarim meim , quast iniquus: In sicro eloquio m- quit sicut, de quati, aliquando non pro similitudi- ne ponitur, sed pro veritate. Vnde est illud : Vidi ς mus gloriam eius , floriam quas unigeniti a Patre.

Vnde & hic quoque, sicut & quasi , pro assirma-

tiones

435쪽

416 Pars III. Cap. II. tione potius, quam pro similitudine, dictum vi

detur.

Ad eum itaque modum in re praesenti, sancti: aegrorum ministri, immortui pio illi ministerio,dicuntur coli veluti martyres, aut quasi martyres, quia re ipsa habentur eo loco in Ecclesia, eumque inter coelites gradum occupare censentur. Et quamuis particula velut , alibi sit nota similitudinis ,hic tamen non potest eum sensum facere.Cum enim E clesia, varios coelitum ordines fidelibus proponat,& hos martyribus, illos Consessoribus accensear, utrisque autem suum in cultu externum ritum p culiarem ac distinctum exhibeat: contra eum profecto exactissimum & accurratissimum ordinem, quem ubivis alias semat, secisse hoc loco, & comfusionem inuexisse dicenda esstet, obtrudens veluti martyres, qui reuera martyres nin essent, sed similitudine tantum aliqua ad martyres accederent. De

mente igitur Ecclesiae,& sensu verborum quibus in tabulis sacris via est, liquere videtur.

Labeculae quaedamsacrarum tabularum.

4. Auctoritatem verb Ecclesiasticarum hiatu modi tabularum, non est quod hoc loco , extra i cum confirmare satagam; cum eo ipso quod Ecclesiasticae sunt, hoc est communiter in Ecclesia usur-lsatae atque receptae, ipsa Ecclesiae auctoritate,quaei omini Catholico summa est, perfundantur. Nolo

eas cuiusuis omnino mendi immunes praestare. Quis enim adeo rerum 1acrarum rudis est, ut ignoret , quoad loca vel mortis obitae annum , aut eos

per quos mors fuit irrogata,peccari interdum quaedam

436쪽

Sensius Ecclesiiae pro eadem stententia. η I I

dam in sacris tabulis , & salua Ecclesiae auctolitate corrigi in eis nonnulla in dies Z Vnum aut alterum exempliAn quod nunc occurrit, adlc. ibo. Eusebius papa in antiquioribus Romani martyrologii editionibus 16. Septemb. ad annos ser & menses aliquot sedi IIe perni bebatur Hoc falsum eiIe euincisi Card. Baronius anno Christi s I 3. num. qo. demonstrans multis annis decurtandum este tempus sedis Eusebii , ideoque temporis illius nota , in posterioribus martyrologi j Romani editionibus erasa est. S. Pro culus i. Iunis in iisdem tabulis Romanis, adseruptus habetur titulo Episcopi Bononiensis:quem titulum per errorem irrepsisse, docet idem Cardina.

anno Christi a os .mam. I 21. Martyrem enim duntaxat, non etiam Episcopum Dille confirmat. In iisdem factis tabulis 9. Decemb.S. Restitutus Epis copus Carthaginensis , addi to maityris titulo habetur insertus: quem tamen non suille martyrem,argumento est, tum quod Possidius memorans sese

monem in eius festo a D. Augustino habitum , si leat de martyris titulo : Tum quod di serte Pontius Diaconus in vita S. Cypriani, inter Carthaginenses Episcopos, neminem ante Cyprianum subiisse martyrium scribat. At Cypriano anteriorem suisIe Restitutum,ex eo liquet, quod anteces Ierit annum Christi trecentesimum , ad quod usque tempus, post Cyprianum , non nisi Lucianus & Mensurius Episeopi Carthaginenses suisse produntur. Ibidem a. Iuni j , SS. Martyres Lugdunenses , Pothinus & socij, sub Antonino , & Lucio vero Collega, caesi reseruntur: quod cum historica Veritate non cohaerere , eo quod iam pridem

ante turbinem illum Lugduncnsem obiit let Lucius. D d monui

437쪽

is Pars IJ I. Cay. III.

monuimus in nostro SS. Lugdunensium indiculo, protegom. 3.

Substantia undecunque Sana.

s. Has,& si quae sunt aliae consimiles,sacrarum tabularum labeculas de quibus Maurolycus in sua ad martyrologium praefatione, ita non inficior irropere potuis Ie;vt tamen quod ad earumde tabularum veluti substatiam attinet,itemque quoad doctrinam iisdem quandoque admistam , nec factum , sut sic dicam,) sed ius spectintem , non patiat earum

certitndinem & omnimodam puritatem, in dibium verti quoquomodo ; ne una autoritas Ecclesiae conuellatur. Substantiam voco, quod in adstripta tabulis narratione praecipuum est, ac veluti sundamentarium. V.G. quod vere is qui tabulis inseritur, vixerit aliquando. Sic enim cum subdubiatatum quandoque a nonnullis fuisset, an SS. Ba

Iaam & Iosaphat, de quorum gestis historiam texuit S. Damascenus, vere ac reipsa extitissent qui produntur; an vero S. Damascenus , ingeniose huiusmodi narrationem molitus esset,ad intermiscendas plerasque dissertationes sacras, ac veluti se mam Christiane erudiendi magnatum liberos conseribendam , Xenophontis imitatione ; qui specie Cyrum describendi, generos Principis Ideam expressit : Cum inquam suspicio illa nonnullos pulsasset quoad Barlaamum & Iosaphatum , compres-s illico ab omnibus sunt, autoritate Ecclesiasticarum tabularum: quas fabulositatis atque menda-cij damnare necesse esset, si chymeras atque figmenta pro veris persenis obtruderent. Quo item

argumen

438쪽

Sensius Ecclesiae pro eadem sententia. I9

argumento passim repelluntur deliria Nouatorum, coelites plerosque e syllabolicis typis imperite ess-ctos criminantium: vi SS. Georgium,Hyppolitum, Christophorum , Diuamque Calliariuam. Cum quibus Serarius libro a .litaneutico a q. I 9.confi.git. Vt & Molanus I r.de imag c 6a. ubi insuper refellit Caluinianum cauponem SS.Sapientiam,&eius tres filias , Fidem, Spem, & Charitatem, quarum me mouia Cal.Augusti recolitur, schemata este virtutum in Sanctarum laruas transformata , blaterantem. Hos omnes uno illo potentissimo telo impetunt Catholici; haec nomina tot retro seculis in Ecclesiasticis tabulis consignata, non posse ad mysticos sensus & emblemata detorqueri : sed nisi omnia conuulsa , & quod vel cogitare horreat Catholicus , excisam Ecclesiae autoritatem , unaque religionem omnem velimus, esse in eius assertione horum coelitum, sacris tabulis testata, acquies

cendum.

6. Ad substantiam item earundem tabularum pertinere censendum est , quod qui in eis sanctus proditur, sit coelo illatus: ita ut haec in sacris tab iis insertio, non aliter se habeat ad faciendam be titudinis fidem, quam vindicatio solemnis,&vt passim loquimur, canonigatio. Tametsi autem iu-ter scholasticos , salua Catholica fide disceptatur, ecqua certitudine coelites vindicati habendi sint

coelo illati; quibusdam id ad fidei scita pertinere

contendentibus; aliis non nisi secundae notae ceris. tudinem, & ea qua indubitatis fidei placitis asentimur, in seriorem, tribuentibus propositioni quae coplitem vindicatum coelo illatum enunciat; quam litem nunc diiudicare, alicetvisue in ea parti prae-

D d a iudi

439쪽

gro Pars III. Cap. III.

iudicare, consilium non est. Tamen omnium cori

sentione firmatum est , dementissimae sete temeritatis, in dubium vertere , quod Ecclesiae Praesides tanta accuratione, & modum prope superante diligentia discuitum proponunt. itaque cum tambulae Eccletiasticae Romanae , eodem plane loCosnt quo diplomata , queis aliqui renunciantur coelo illati ; non potest apud quemquam cordatum

nutare earum autoritas, quoad hominis iis lem inserti beatitatem. Ago de solis Romanis tabulis: quia reliquas Latinas bene multas, quas Ioannes Molanus tractatione de Mai tyrologiis late excutit ut Bedae, Uandelberti, Adonis, Vivardi , aliasque, non est animus, indemnes & omni labe puras, etiam quoad substantialia , praestare, quatenus a Romanis disci epant , cisve sunt auctiores. Graec rum item tabulas labe non vacare in substantialibus, argumento esse potest , quod insignis hypocrita S Grcgorio magno damnatus Ioannes ieiun

tor, sis cuius est homilia, quae inter homilias Chrysostomi ad populum numerabatur olim a s.& nunc est ultima tomi primi Graecolatini) in iisdem tabulis χ.Sept adscriptus habetur cum insigni elogio,

quod testatur etiam Nicephor. l. I 8.c 34. Et tamen in peccatis suis obi ille, mandata S. Gregorij ad Sabinianum Apocri sarium post mortem loannis data, & contentio cum CyriacoJoannis succeo fore ad prophani tituli a Ioanne usurpati abrogationem , videtur insinuare , & ita sentit Baroiamus anno F 96. Denique ad doctrinam pertinet,quod interdum

per occasionem sancti alicuius , admiscetur extra

rei gestae ac iacti seriem. Vt quod occasione S. Gaulicani,

440쪽

sensim Eccle pro eadem sententia. 42r

licani, hospitalitas dc ministerium aegris impensum commendetur. Quod narrando quotidianam S.Cassj litationem, ulus quotidiani sacrificij com- . probetur. Eius iem generis est, quod quis idcircorrodatur martyr, quia Ecclesiae iura tutans pro viribus,gladiis impioru occubuerit. Aut quod Christiano tu in infantes , caesi in odium fidei quamuis nondum baptismo initiati, sint vere martyres, potianturque beatitate. Haec obiter inserta sacris tabulis , de eis quotidie Christianae plebi insonant: t quod S.Cyprianus lib. de exhortat. martys. c II. admonebat, supra iustorum antiqua & sancta vestigia, iter faciat. Hoc pacto Deus , iuxta S. Gregorij doctrinam 9. morat .c s. testes suos contra nos instaurat : quia bona quae facere ipsi negligimus, dum ab aliis facta audimus, qui praeceptis non accendimur , saltem exemplis excitamur. Hac ipsa ratione ut idem S. P. philosophatur l. 26. morat. c. 8./ & 9 peccator praemonstrante Ecclesia, refficit homines , Er dicit peccaui 3, dc ex libris vitae iustorum apertis , sertur iudicium de iis, qui secus vixerunt. quam illi vixerint agentes in terris. Est igitur huius,cemodi doctrina, obiter pleruque sacris tabulis inserta lectissimum animarum pabulum, quo per occasionem exornandi memoriam Sancti de quo agitur, fideles ad similia audenda & perficienda animantur. Atque aded intolerabile esset, admittere , polle ab Ecclesia , pro pabulo idoneo, venenatum porrigi : id est pro doctrina vera, obtrudi quippiam falsum , ad cuius imitationem fideles perperam ab Ecclesa incendant ut , publica eius lectione quotannis repetita de sacris tabulis.

SEARCH

MENU NAVIGATION