De martyrio per pestem ad martyrium improprium, & proprium vulgare comparato, disquisitio theologica, Theophili Raynaudi ... Qua monstratur, eos qui proximis peste contactis, ex christiana charitate subleuandis, immoriuntur, esse non late duntaxat, s

발행: 1630년

분량: 669페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

411쪽

3yr. Pars III. Cap. I. gitante; dummodδ prudenter daret se itineri,&mandati executio temeritate vacans & prudens esset, deberet inter martyres numerari, si contingeret in ea obedientiae executione mortem occumbere. At hoc pacto innumeri statuendi essent martyres, praeter eos quos hactei uis Ecclesiae sensus martyrij dignitate exornatos agnouit. Idem ellet de aliis plerisque exemplis passim obuiis statuendum. VG. de eo qui conspicatus hominem intra aquas periclitari de vita , ac sortassis etiam de animae salute si inexpiatus excederet, sciens demittit se in aquas,ncerto suo periculo eximat hominem, corpore ali qui & animo periturum. Quj enim in eo charitatis opere vitam poneret absorptus aquis , iuxta principia sententiae in quam inquirimus , habendus enset martyr , contra quam serat communis omnium existimatio, atque recepta doctrina. 6. Non debeo millum facere exemptu in hac ipsa materia pelle contactorum , quod rem sub oculos pollit quam apertissime. BenE multi lucellum aliquod captantes, in proximorum peste laborantium lubsidium locare operam solent, pretio constituto. Hos Ioannes Briaert quodlib. s. ci ea ultimam partem secundae propositionis, maximae stultitiae, & grauis peccati damnat, allegato Hieronymo cap. videI. q. I. eo quod vitam, rem utique omnium humanarum pretiosissimam.pro pecuniola prodigant. Tamen certum est , citra noxam imo cum laude 5emerito, poste aliqum in illam aegrorum subuentionem locare operam, & frui cupere pretio Coim

stituto,in quod principalius non intendat, sed duntaxat tanquam in iustum periculos operis stipen dium. Non enim propterea vitam postponit pecu

412쪽

Status contra re es in ea pars negam. 3'3niae, sed subuentioni proximi, iusto illo stipendio

compensatae:Itemqtie vitam suam lautius postin dum & commodius exigenda,praeponit vitae,quam nunc per rei familiaris angustias inisere tenuiterque traducit. In qua vitae propriae, & charitatis proximo impensae; vel ciuidem vitae, miserae primum, tum laute ac commode exigendae contentione,nihil est praeposterum,quodque stultitiae, vel gravis pc cati damnatum oportuerit pei se loquendo. Hier nymus autem inepte allegatur, cum tantum damnet eos qui ad captandam gloriam inanem, & p puli rumusculos,morte oppetunt:quos negat, etiasi in bona alioqui causa sic morte oppetant, esse verEmartyres,quod quid ad rem praetentem Cum igitur haec aegrorum subuentio, ex locata ad id opera, possit sancte & prudenter suscipi, admittendum consequenter ellet, quoquot huiusmodi ministerio immoriuntur,esse stricte ac proprie martyres.Qu'dquis non videt ridiculum esse,adeoque ab Ecclesiue sensu abhorrens, ut ne impugnari quidem debeat 7. Saltem vero iuxta principia sententiae quam examinamus , non erit neganda martyris laurea,tis qui ne se polluerent, mori maluerunt. Quibusdam enim morbis opportunum esse usum Veneris, nonnulli Medici tradiderunt apud S. Ambrosium epist 66. quibus recentiores nonnulli adhaeserunt ut Cagnatus. I. Variar. cap. I. & Septatius sect 4.srobi. q. t . Et quamuis id recth explodat Sca-iger exercit. 269. & alii quos profero in tractatio.

ne de Temperantia, num. ITO tamen certum Est,

nonnullis visum esse quod dixi: imo censuille , ex obfirmata Veneris auersitione , posse aliquando mortem ingruere. Qua in sentent ia manifeste fue-

413쪽

39 Pars I p. I.

runt qui valetudinem curabant Thomae Archiepist copi Eboracensis in Anglia,aequalis S.Anselmi. Resert enim Rogerius in Annalibus Anglicanis,medi, Cos de eius morbo consultos negalle nisi usu Veneris curari polle. Quod deuotae Dei castitatis excΘe. diu execratus Praesul, respondit. Γ vae aegritudini cuita talis competit medicina. J Notuin & illud Politiani de Michaele verino iuuene Hispano. Sola k enm potuit lento succurrere morbo, Ne se pollueret, maluit ide mori.

De Iacobo Rossa Cardinali & Archiepiscopo Vly s siponesi e regio sanguiue Lusitano, scribit Alpho

sus Ciaconus in opere de gestis Pontificum , eum anno I I9. Florentiae mortuum, quod spondentibus salutem Medicis si coitu uteretur, auscultare contra Deum, renuisset. Denique Guido Montis. fortis,ut est apud FaZellum in Sicula histor.dec. poste i. l. 9. ne in captiuitate, adulterio commacularetur,morbo extingui maluit, quem Veneris usu leuandum,aiebant Medici. Eius ergo sententiae qui Lqua, Sacerdotio aut religiosa professione illigatus, vel castitatis illibatae Christi praeconiis celebratae. amore flagrans,si necellarium ad mortem deuita dam remedium aspernetur,indeque gliscat morbus

de mors consequatur, martyribus erit annumerandus. Mortem quippe oppetit, ob virtutem cuius splendor aeque reuelatus est, ac charitatis in proximum. Nemo tamen non videt, alium fui IIe hach nus Doctorum sensum , & Ecclesiae persuasionem 8. Alia ratio aduersus sententiam propositam, ex eo ducenda est,quod contrapugnatio,gloriam martyrij non obscuret modb,sed etiam prorsas euertat. Atqui quotquot subuentionem proximoru1N cum vitae

414쪽

Status controuersita es in ea pars negans. 39 s

vitae periculo arripiunt charitate ducti, & reipsa contra nituntur,& niti obstringuntur. V. G. qui lue contactos iuuant, tenentur quibus possunt alexia pharmacis & antidotis te a lue indemnes praest re , & mortem a se, quanto studio licet, auertere. Non sunt igitur veri martyres, quos velut agnos coram tondente se stare, & mortem patientissimhexcipere,exclusa contrapugnatione ac renisu neceD se est,ut parte 2.monstrauimus.Quid quod vel ipse vocis cortex,excindere nouitium hoc placitum v, detur λ Martyr enim a testificando dicitur. Atqui inter Christianos & in alta Ecclesiae pace , mortem in charitatis exercitatione oppetit, nulli per Christum reuelatae veritati testimonium praebet. Vel ex ipso igitur nomine liquere potest, martyrem non esse,quem attestari Christo debere, vocis cortex, dc

extima notio docet.

Denique sensus communis vi tur plane ferre non esse martyres , qui in ministerio hoc charitatis animam ponunt.Constat enim suffragia precum de sacrificiorum , aliis Catholice obeuntibus impendi solita,his quoque exhiberi; non vulgo tantum, aut apud rudes duntaxat, sed etiam apud peritos; quos tamen non potest latere, illud pronunciatum , ex Augustino supra tractatum,& ab Innocentio adductum,tanquam erutum e Scripturis I nempe quoad sensum, tametsi non quoad verborum corticem; Iniuriam facit martyri qui orat pro martyre. J li- quere igitur videtur eos non agnosci martyres proprie & presse;quales esse oportet eos qui suffragiorum nostrorum exhibitione, non sunt per superstites adiuuandi,quia illico a morte pro Deo oppetita,puri Plane ac nitent ,inseruntur coelo, ignibus

menda

415쪽

396 Pars III. Cap. II.

emendatoriis nequaquam aditis , cum omnis in eis peccati rubigo,exceptione mortis exacte sit deterla.

CAPUT II.

ontraria se vera sententia quese aditionem voluntariam periculi ad proximi salutem curandam , morte consecuta, presse dicti lmartyri, decore exornat, Patrum autoritate communitur. 1. T N contrariam sententia, quae opus de quo agi L mus veri martyrii titulo honestat lubens eo. Ut autem solide ac distinctὰ confirmetur, ordiendum est a Patrum suffragio eui probationi,sensum Ecclesiae, quae columna est ac firmamentum veritatis, subnectiim: ali a que insuper probationem, quae ex mutis sanctorum vocibus, hoc est ex eorum in hoc genere illustribus factis , & genero a discriminum aditione ducitur. Nori enim minus avide ac strenite in hanc arenam descenderunt, nec minus certi diuinae mercedis . huic veritatis reuelatae testimonio rependendae, qualia si in causa fidei sanguinem profit seri, in Tyranni alicuius conspectum venissent. Tandem rationes ex Scripturae locis depromptas proponam, ex quibus facili negotio en dabo,quae in contrarium sunt adducta.

Oragium Clementis lexandrini

In prima acie quae Patres complectitur , agmen ducet Clemeus Alexantanus , scriptor omni niuia i

416쪽

Patres pro vera sententia. 3 97

um consensu ut antiquissimus,lta & doctissimus. Is libro . stroma. qnem prope totum martyrio unpendit,cum de grauitate sceleris quo fides abnegatur,& genero consessionis nobilitate,verique pro

fide martyrii gloria disputallet, subdit. Fidelis mdictus est, & seruus, & amicus. Quare si quis se ipsum diligit, diligit dominum , & confitetur salu- ter ut suain seruet animam. Atqui si vel pro proxi-

mo moriaris, propter charitatem, exiitimes serua- torem nostrum elle propinquum. Deus enim appro- 'pinquans dictus est, is qui seruat , & qui seruatur, mortem eligens propter vitam,& propter te ipsum potius quam propter illum patiens. Et nunquid ' propterea dictus est frater,qui passus propter tuam in Deum dilectionem , pasIus propter propriam Ω- lutem, & qui rursus moritur propter propriam Ω- lutem,sustinet propter dilectionem dominii Etenim 'ipse cum esset vita propter nos pati voluit, ut eius passione viveremus.J Aperte Clemens, martyrum numero accenset eum,qui propter charitatem proximo impensam, mortem obit, quem Seruatoris Christi .imaginem quandam ei Ie vult: quod quanquam seruatus est,utique a Christo, utcun que tamen proportionale beneficium ei impendit, cuius per esiaritatem fit seruator,tanto sis lucro,& diuinae remunerationis immensitate, ut propter seipsum potius , quam propter proximum passus dies poste videatur. Quod est de hac ipse re intra naturalis amicitiae fines spectata,iudicium Philosophi '.

Et hic e. 8. Addit Clemens, hunc propterea fratrem communi illius temporis Christianorum appellatione nominandum, quod Christi frater vere sit, cuius prosusam in nos charitatem, mors ex chari-

417쪽

398 pars III. Cap. II.

late pro nobis oppetita facit testatam. Sed hane Christi,& huiusmodi seruatorum analogiam, infra in utriusque presse dicti martyrij contentione,diligentius ac distinctius prosequar. Nunc quod Clemens tradit,hoc arripio;eadem nimirum sorte cum martyribus pro fide caesis censeri ab eo illos qui ex proximi charitate mortem Oppetunt.

Item S. Dyonisi, lexandrini, atque R PL

3. Fuit meadem sententia S.Dionysus Alexam drinus in epistola Paschali,cuius fragmentum extat apud Eusebium l.7. c. I 7. alias χC.Descripta enim immani lue quae orbem Romanum depasta est, in Christiani sanguinis immaniter effusi ultionem, extollit flagrantissimam multorum cuiusuis ordinis fidelium in aegris iuuandis charitatem , quam plurimum ab omnibus collaudatam testatur: fadeo

ut inquit) istud mortis genus quod propter incre- dibilem pietatem & robustam fidem suscipiebatur, nihil a martyrij splendore abesse videretur.J Ita habet Christophorsoni interpretatio, Graecum Eus bij contextum fideliter reddens,in quo sic habetur.

μωρτυρίου δοκειν. Nihil plane distare visa est , primis illis Eeclesiae temporibus haec mors, a splendore vulgaris martyrii quod in eausa fidei subitur. Qui tunc communis in Ecclesia, Dyonisij quoque viri doctissimi & sanctissimi sensus suit, quando illum non refert modo , sed etiam in confirmationem praeconij quod ibi sanctis illis pugilibus palmgit adductum voluit. Possum

418쪽

- Patres pro verasententia. iso

Possum Rustinum quoque huic sententiae astipulatum dicere. Nam in historiae Eusebi j interpretatione, longe aliter Dyonisium expressit, par, phrastem de inore , & interpolatorem agens, non interpretem. Quanquam ad praesens institutum, non minus commode habet quod est apud Rustinum. Sic enim refert adductam Dyoniiij sententiam. f Constantissima & ardentissima fide , tan- quam si martyri j tempus instaret, miserando infir- α mos , semetipsos huiusnodi mortibus inserebant,

misericordiae ex hoc martyrium capere praesumen-

tes. J Haec ut vides , non Eusebii, vel Dyonisi ab is Eusebio adducti, interpretatio , sed Rustini sententia est: vi liceat proinde, Rustinum tanquam ex sua mente locutum , allegare seorsim in rem nostram. Er norunt sane qui hominem norunt, quam hoc illi in alienis operibus vertendis frequens imo iuge silerit, ut non aliorum quos interpretabatur dicta proferret, sed sua conderet. Verba sunt S. Hieronymi l. 1. apologiae aduersus eum , hoc improbantis in Latina Origenis per eundem Rustinum interpretatione. Idem late quoad interpret

tionem Eusebi j historiae factam a Rustino, demonstrat Christophorsonus, praefatione ad suam eiu D dem historiar interpretationem. Nec dubito quin Clementis reeognitionum editio auctior a Rustino facta , eiusdem sit genij: Vt taceam de opere Sixti Pytagorari, de quo sepe quaeritur S. Hieronymus. Eque igitur in propositi ex Dionysio loci interpretatione , Russinum habemus , non tam interpretem , quam autorem ac proinde meritb seorsim

proferri potuit. LMadam

419쪽

Padam ex Origene.

. Austra in hane quoque sententiam laudare

Origenem trach. 9. in Ioan. a quo Clemens Romanus Profertur. Et quamuis neuter directe statuat quod intendimus , facile tamen erit ex argument tione quam conficit Origenes, institutum conci

dere. Statuerat Origenes, Christum esse illum Agnum Dei qui tollit peccatum mundi: illum in. quam agnum qui ad caedem ductus est, & coram tondente se , mutus sitit; victima factus omnium nostrum piacularis: quam eius pro nobis immolationem verumque martylium, coeteri quotquot consecuti sunt SS.martyres studiose sunt aemulati, iuxta Origenem. His ita circa literae corticem constitutis, ut est ingenium hominis allegoricum , Se captandis semper mysticis sensibus intentum, e currit Origenes in laudationem virtutis eorum, qui Christi imitatione pro aliis purgandis iuuandisque, sibi non parcunt, quos aeque ac SS. martyres, esse ait victimas cognatas primariae illi victimae quae Christus est, & purgantes eos pro quibus offeruntur. Exemplum eorum proponit filiam lephte, de eos qui per tempus pestis, saluti communi deum uent suam. Idque ex Gentilium etiam sensu confir-- mat. Ait enim. Notum autem atque testatunam cum sit apud Gentiles, multos caedi pro comm i- hominum salute seipsos tradidit se,cum pestilentes morbi suam patriam inuasissent: Et haec euenisse admittit mon sine causa scripturis credens, Cle- mens ille fidelis, de quo hunc in modum testifica tur Paulus , dicens: Cum Clemente , & reliquis coadiuto

420쪽

Patres re vera sententia. go I

coadiutoribus meis, quorum nomina sunt in libro re vitae: Similem habent dissimilitudinem apud eum Mqui velit mysteria quae multos latent, incusare,

quae de martyribus traduntur , Deo magis appro- vbante , ut vel asperrima supplicia suscipiamus,dum confitemur illius diuinitatem , quam a tot rebus, quae malae existimantur, liberari ad breue tempus, sermone nostro ubique sequentes voluntatem ini- φmicorum veritatis. J Tum post aliquam circa SS. martyres in fidei causa occumbentes excursionem, ad Christum verum agnum Dei , tollentem pcccatum mundi, ita regreditur. Coeterum multum cimmorati sumus de martyribus verba facientes, at- que enarrantes de his qui perierunt ob pestilentes μconstitutiones,ut videremus excellentiam illius quic ductus est velut ouis ad caedem , quique sicut agnus coram tondente suit mutus. Namque si ali-

qua a gentibus non falso historiis mandata sunt,ali- qua verbium de martyribus sunt dicta, qui fuerunt mundi purgamenta, tum de Apostolis , qui omnium reiectamenta ob hanc causam dicuntur, quid & quantum sentiendum est de agno illo ς Dei, qui ob hanc causarn sacrificatur , ut tollat Peccatum mundi, pro quo & pastus est. J Hic Origenis locus eatenus ad rem facit, quaternus SS. Martyres antonomastice dichos , hoc est vulgares seu pro fide morientes, cognatas Christi victimas statuens , similes iisdem facit, squamuis in dissimili materia, & ex fine dissimili, ut pro- pterea similein hanc esse dissimilitudinem dicat ;)eos qui apud Ethnicos tempore pestis fiebant pu

gamentum , aut ut S. Ambrosius ier. 8.in Psal. I i 8.

appellat , lustramentam ciuitatis: Idque in diuina C c causa

SEARCH

MENU NAVIGATION