장음표시 사용
461쪽
31. Emundi Augeris, Christianorum sui tem oris Oratorum in Gallia facile principis , ardor animi ac sertitudo, in subleuanda Lugdunensi ciuis
late per tempus peltis, a non paucis qui viderunt, etiamnum celebratur. Reddo breuiter quod in eam rem scriptum reperio a Petro Ribadeneyra in Iac
vi bi Laynij rebus gellis l. s. c. 3. Haeretici, illorumis iam diminutis copiis, ad Sathanae artes de more et confugiunt, extremaque tentanda, vel Reipublicaeis totius interitu censent. Pestis Gebennam popul ee batur:inde unguenta allata,ea arte effecta, daeni ta num credo inuento,ut theu seelus,) seras portarum
. Lugduni , limina & postes, salui ipsi perduelles vim
G gerent,inficerentur vero qui attingerent,domosque frequentarent. Sic Catholicorum aedes potissimum G inunxerant At re cognita, gliscenteque malo, fugam salutem plerique inuenerunt,opulentiores. Trigim ta tamen millia , pestilentia extincta memorantur. Verum Dei benignitate factum,quod est ad aeterni-- tatem memorandum, ut in autores pestilens ma- ς tum recideret:Plures enim Sectarios, peste periisse compertum est.Hic non minus in corporibus,quam in animis antea curandis, Emundi fides, vigilantia- que enituit. Aures enim dare rite confitentibus,Ei charistiam item impertiri non destitit., imbecillio- res cives in rebus.acerbis piis alloquiis erigere, ad patientiam excitare,pharmaca, fle alimenta egenti- bus ne deessent, & cadauera ne insepulta iacerent,
curare. Nimirum summo in reipublicae discrimine, opinione
462쪽
Praxes n. ad idem innitutum. 443
opinione maiores illi Deus vires, ut solet, sussicere iis visus: gratesque illi publice actae vitae auctori, cui in
placitum socios opportuno maxime tempore ciui- ω ati ad interitum ruenti subimittere: Emundum ut re Patriae patrem, antinorumque parentem,praedicare, μ& tantini non in coelum laudibns Lugdunenses in efferre. J Est apud nos codex manu optimi Patris is exaratus, quo Latinae quaedam & vernacular scriptiones continentur,quibus interdum, Vt ad grauiores curas Vegetior rediret, animum remittebat. Imter ea carmina unum est, versuum amplius centum
quinquaginta, quo eam calamitatem,& a se impensa aegris,corporum animorumque subsidia, eleganter descripsit. Cumque rursus anno II 8 I. ciuitatem Lugdunensem lues inuasisset,eo alacrius & generosus in aegrorum leuamen ac subsidium incubuit optimus Pater, quo testatiorem ex superiori calamitate diuinam erga se prouidentiam habebat. Narratio est spiritualis sensus plenissima , quae eodem volumine expresta habetur, altero carmine superius illud aequante, & concreditam publico nomine eidem Patri, legationem ad sacram aedem Lauretanam duscribente : quo etiam memorat,se priore tempestate sedata, Anicium, ad celebre inibi Deiparae templum , publicis item votis oneratum cocessisse, & pro exorata urbi Lugdunens sanitate, ciuium omnium nomine, gratias acturum stetisse.
S. Carolus Borromaeus Cardinalis , Mediolani
anno IIT6.r3. Non ita multis post annis, Mediolanensem ciuitatem lues corripuit: in qua S.Caroli Borromae i, heroicus
463쪽
heroicus & ad imiraculum accedens in iuuandis aegris ardor, enituit, anno superioris Secuti 6. Quod per immensam rerum sylvam, non liceat
singula vel plurima sigillatim persequi, attingam
per summum verticem praecipua quaedam: reliqua permittam apud eos legenda, tui his tradendis diligenter incubuere. Illata in ciuitatem populosissima peste,cum Roma ad S.Cardinalem datae literae,per varios qui saluti eius timebant, liquido testarentur,de grauium & eruditione insignium Doctorum sententia, nullo illum vinculo iuuandis per seipsum aegris astringi,ac ne iuuaret multis nominibus prohiberi: Theologis item compluribus, piisque &multa prudentia viris,in hanc rem Mediolani collectis,& consultis, omnem illi hac in parte scrupulum eximere tentantibus, & auocantibus apericulosa cura pro viribus Inegauit S. Antistes, ut omnes contra sentirent mortales, s sibi sore,Spiritui sancto contraria suadenti obluctari, dc tot anterioribus Patribus ac Theologas, qui animarum bono & miserorum subleuationi commodiorem sententiam tulerant,non auscultare. Itaque illis pronunciantibus,curam huiuscemodi in t raesule , ad consilia &pei sectionem Euangelicam pertinere, non ad legis alicuius nexum:respodit,sibi vero certum esse,cum
Pastor esset gregis Christi, omni studio perfectiora
quaeque cape tere. Nec mora, ut non praesentia tantum , quanauam & ipsa plurimum recreabat
calamitosissima plebem; sed & operibus subleuaretcgenos, quorum multitudo copiosa dilapsis praemetu diuitibus urbem complebat,& auctior ex, stebat in dies.supellectilis bonam partem domo extractam, inter pauperes diuidi iussit: nec ipsi lecto
464쪽
in quo somnum exiguum capere solitus erat, parcitum voluit. Argenti verb insecti ac vasorum, qui quid erat domi, ad monetalem ossicinam perferri, indeque nummos cudi ad aegrorum Usum manda uit. Pendentium item aulaeorum seriem omnem,
per hyemis initia detendi curauit, ut haberet unde pauperum nuditati consideret: praesensque aderat ipse detendentibus, & operi inuigilabat, ne quid profusam charitatem effugeret, ministrorum sue parsimonia, siue inconsulta prospectione. Et fuit non Angelis modb , ipsique numini, sed hominibus quoque iucundissimum spectaculum, contuentium omnium pectora ad lachrymas & pietatis
sensum emolliens , quod trecentorum eoque amplius egenorum varia agmina exhibebant: his pumpureo amictii procedentibus, illis violaceo , aliis viridi; quot erant colores aulaeorum Sancti Pontificis. Diceres principis alicuius lectas turmas militares , vestiariam eius telleram praeserre.
i . Sed quia pellem pro pelle , & uniuersa quae
habet, dabit homo pro anima sua, exiguum visum est sancto Antistiti .effudisse in pauperes quaecunque domi suppetebant; & multo etiam contracto aere alieno , praesenti eorum periculo, quod poterat subsidium praebuisse. Itaque ratus huiu unodi calamitates fere elle immissa ab irato numine s gella , eidem propitiando corpus suum macerare, & stare in confractione , non priuatis modo quae prope iuges erant, sed publicis quoque precibus institit. Nam quamuis cuti assolet, in reclaniantibus
meticulosorum e primario ordine nonnullis tamen
S. Gregorij magni exemplo, indicta supplicatione Cieri uniuersi ac populi, atratus ipse agmen clau-
465쪽
4 6 Pars III. Cap. IV. sit, nudipesque & funem collo applicitum , pat,
hiclariorum in morem praeferens, processit, coli chrymantibus omnibus ad tam luctuosum spectaculun a, & clamorem , imo mugitum horriῖcum, placando Deo tollentibus in coelum. Quidni verbinsolita pietatis species lachrymas proliceret ex oculis quibus obuersabatur, cum vix ipsi haec tanto post, in emortuis apicibus contuentes, temperemus a lachrymis ; nec possimus tantum charitatis sanctissimi praesulis ingenium, tenerrimo sensu atque assectu non prosequi Z Et accidit res ad comiserationem excitandam, & venerationem tantae pi tatis adaugendam , peropportuna. Cum nudipes procederet, defixis luminibus in pendentis e cruce Christi ligneam imaginem, quam manu praeser bat , cogitatione illa absorptus , nec satis attendens ubi gressum poneret, nudum pedem ferrear crati sudibus serreis praeacutis armatae, qua vinario hypogaeo lux affundebatur, quasi animo abalienatus, immisit, inque cuspides quibus crates praeferrata
surrigebatur , induit dextri pedis pollicem ; eo impeta , ut excusso ungue, plurimus cruor manaret, dc lutosos pedes ac pauimentum tingeret. Neque tamen vel procedentium agmen remorari tantioper, vel unguine aliquo adhibito lenire dolorem sustinuit, quamuis esset acerbissimus. Sed neque binis supplicationibus , quas in reliquos dies indixerat, subduxit sese , aliove quam in prima procesi serat habitu , & pedum dispositione assuit, fallis
qui non affuturum, aut nudipedem certe non processurum sanctum Antistitem, hariolati fuerant .ex suo sensu ac tepore, incensissimam eius charitatem ac patiendi denderium , metientes. Iam
466쪽
Iam in aegrorum cura, dc studio iisdem animorum ac corporum subsidia per se de alios adhibet di, incredibilia viderentur quae ab eo pei fecta legimus , nisi Spiritui sancto qui illum ad huiusmodi opera impellebat, solemne ellet, per homines quos
intus agit,tanta perficere, ut humana sapientia prae admiratione defixa haereat, inexperta diuinae potestatis, δc ad suae tenuitatis modulum ardua quaeque is metiri solita. Visere contactos, blandeque sacrisiloquiis recreare atque iuuare , perpetuum sancto Antistiti fuit. Et Sacramentis communire c vita e cedentes,panemque ipse cς testem moribundis porrigere , quodque ob maius a contagio periculum Jc minorem necessitatem mirabilius est, ritu Catholico ad extremam luctam illos inungere , non resu-giebat. Illud vero quibus verbis exponam, quod lactentis infantuli miseratione commotus, cui interutrumque parentem lue iam extinctum iacenti certum exitium supererat , casam intrepidus subiit, de correptum manu sua infantulum, vinis excepit, nec iam ciuica sed coelesti laurea dignus , extraxit, stupentibus qui spectabant, & iurati postea id prodideruntΘDenique ut intra paucorum v rrborum ambitum immanem rerum fuluam cogam, nihil quod ingeniosa charitas , de immensum succensus Zelus diuini honoris bonique proximorum, machinari in tali calamitate queat, Praetermisium ab eo est: ut non explesse mod5 optimi prassulis partes omnes , sed etiam infinitis accessionibus cumulasse vi
I s. Feruebant sancti Antistitis exemplo ,δc ad munus suum strenue obeundum animabantur e sa-
xro ordino pluuini Nonnulli etiam e plebe, qui se ad
467쪽
.4 8 Pars III. O . III. ad sancti viri iussa quibusvis aegris subleuandis praesto fore voto receperant, nullis periculis absterrebantur a saneto ministerio:vt nunquam alias liquidius perspectum sit, quanta vi probatus & nauus
Praesul, intermediis animarum curatoribus incentor fiat ad bonum , si non cas Io duntaxat verborum
strepitu, sed operibus praegrediatur, factisque t stetur fieri poste , quod faciendum admonet. Unius
heroica Eliaritas, aeternitati consecrari digna esset, atque Utinam aequare posset, tam rarum Christi nat fortitudinis specimen, oratio. Is in contactorum no dochio curionem agebat, & inde sacram
Eucharistiam ad aegros in discessit e vita firmandos ac reficiendos proserebat. Erat qua transibat, strues cadauerum simul congestorum, quae ante toris diei vespere, feralibus carrucis ibi exoneratis , operiebantur sepulturam cum primum vespillonibus ea humi mandare commodum foret. Advectus inter mortuos fuerat unus semianimis, qui cumulo illi Corporum exanimatorum, horrendum visu dictuque ,) tanquam strato insidens , mirabili numinis prouidentia prohiberi morte videbatur , ne diuino cibo impastus excederet. Itaque ubi e suo illo th ro, Sacerdotem conspicatus est, cum sacra pyxide ad aegros cibo coelesti reficiendos progredientem; quo potuit connisu sublatus in genua, ad sacram cibationem inibi composuit sese, & flebilibus mo- . dis , ac quibus expirabunda anima licuit vocibus, Sacerdotem obtestatus est, ne se fraudatum diuina illa esca vellet, qua refici ardentissimc cuperet.Reserat, non periculi modo, sed & horroris plenissi.
ma. Uertim charitati bene animatae, nihil horrendum , aut etiam extimescendum videtur. Sacerdos. in
468쪽
in interna schola, magistro Spiritu sancto , hypodidascalo sancto Antistite usus, nihil cunctatus,nec vel suo periculo absterritus, vel cadauerum foetore abalienatus , alacer inuesat in struem illam ; & miserum, Angelorum pane resectum , animauit adpiam mortem , quae illico est consecuta. Dignus qui Sanctum praesulem celebratorem Christiani facinoris nancisceretur,eo libello quem placato Deo,& lue restincta, edidit ad infigendam plebi suae, lia uini benefici j gratam recordationem. Hoc sit veluti specimen multiplicis operat, quam Sanctissimi Cardinalis adhortationes & maxime exempla, inplerisque sacris ministris per eam calamitatem ediderunt, ut totus liber quartus vitae Sancti Praesulis, a Ioannoe Petro Gius Iano Italice conscriptus, plurimis in eam rem prolatis Christianae charitatis miraculis, testatum sacit. Omnia verδ quae idem S. Praesul, siue per seipsum obluit pia munera, sue per eos quibus praeinit, de sanctorum laborum auctor fuit, ad animarum & corporum subsidium, praestitit eo tempore ; immense operae arbitror exequi.
Nostri, or alis , in proxima calamitate
Lugdunens. Verbum est S. Dorothei doctr. ia. f Est de reaelictione & periculo , post afflictionem ipsam at- φαque periculum , periucunda narratio. Etenim in mmari, cum exorta fuerit tempestas, omnes quotquot naui vehuntur, timore & anxietate torquen- tur. Cum verbtempestatis procella transerit, summa iucunditate & laetitia, narrant pericula quae 3
469쪽
. so Para III. Cap. IV. H. contigerunt. Haec quo pertineant, lagax lector non difficile praesagit. Proxime exacti anni principio Manterioris i 628. extremis mensibus, quantam str gem in his oris ediderit lues , Lugduni praesertim, vel commemoratu acerbum est. Visa mihi, non audita referam ; Ea erat calamitosissimae ciuitatis socies, cui liceret illud Petri Cluniacensiis lib. .epist... 3 9. citra auxesina aptare. Manus Domini tetigit . te, flagellum inundans per te transitum habuit, concidunt velut ex magna arbore, vehementi vento impuli maturi pariter & immaturi fructus; iam' que pene totam subiectam terram , lapsu continud peruerunt. Ruunt super mortuos vivi. & supra sepultum , sepultor ipse procumbit. Nulla in qu libet aetate vitae fiducia. Mixti senibus iuuenes, d crepitis adolescentes corruunt ; ipsique peuc pueri, centenarios moriendo praeueniunt. Dies Domini vere , sicut ipse ait, ut fur nocte veniens, sollicitos quosque & improvidos simul suratur: vixque mo-ς riens se mori aduertit; quia prius a morte quisque rapitur , quam plene ad seipsum morientis animus conuertatur. J Hic plane erat amictissimae ciuitatis status, per tempus illud. .. iter in alterim labem quo fata mebant;
Nec locus artis erat medicae,nec vota valebant;
Ceserat ossicium morbis, s funera deerant. Mortibu/, ct lachrymae. J Non addo quod ille de aeui sui lue querebatur,
Et coaceruatis ardebant corpora membris. JFossae tamen immanes .non uno loco excitatae, de- . secerunt. Quare vinaria hypogaea, & cellaria quae
470쪽
Praxes n. ad idem linitulum. 4 s a
ipsi ac plateae disiecta stratura, in sepulchrales areas
Ac tanto quondam populo, vix contigit haeres. Vespillones magno licet numero, pinguibusque stipendiis ad corpora efferenda allecti, impares erant cadauerum multitudini; quae proiiade temere passim strata per vicos & compita, luctuosissimo spectaculo,urbis faciem incestabant. Pleraque non
nisi multos post dies esterebantur, tem re aceruatinaque condenda ut ea corporum tumultuaria et
tio,aegris plerisque, acerbior morte ipsa accideret: constetque , non paucos lecti lintea queis incubabant, utrinque commissis oris, & supra pectora reiectis,manu ipsos sua consuisse,ad fauces usque: illud sibi extremum ossicium,ne nudὶ efferrentur,triasti sorte persoluentes. Fuit in vicinia capularis senex, annos natus 9 . sed viridis crudaeque senectar, qui ad illas aetatis iaces, geminae iam pestilentiae superstes venerat.Nunc genero praemortuo,Veritus sepulturae defectum, aut nimiam remoram, cum primum se contactum agnouit, sessam ipse sua ineaecauauit , nec prius trilli opere perfunctus est, quam ad extrema deduceretur. Itaque cum e sessa eriapisset, compositis in eius margine ad crucis speciem ligone & pala fossoria, ita compositus ut moriens solis illabi posset. inter eommendandam Deo animam inibi cecidit, nouo exemplo vespillonis simul,& curandi cadaueris partes sustinens .illudque
cidit in foveam quam fecit. Quod visum sibi in Tr uit enfi liae luctuosissimum prodit Salvianus lib.6.deptouid. Lues erat viventium, foetor funereuS mor tuorum; mors de morte exhalabatur. J Hoc experti