De martyrio per pestem ad martyrium improprium, & proprium vulgare comparato, disquisitio theologica, Theophili Raynaudi ... Qua monstratur, eos qui proximis peste contactis, ex christiana charitate subleuandis, immoriuntur, esse non late duntaxat, s

발행: 1630년

분량: 669페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

441쪽

q2.2. Para III. Cap. III. mitulus martyrum datin n. Alexandrinis,s

mi adsubstantiali acris tabulis.

7. Quare ratum ac fixum esto , quae iisdem l bulis sunt substantialia, & quae ad sanam doctrinam , & bonos mores pertinentia in eis obiter quandoque inseruntur, usquequaque incorrupta haberi oportere. Reliqua , minoris sunt momenti: de in ea posse mendum irrepere, non exclusis Romanis tabulis, multiplici experimento est deprehensum. Quod autem titulus martyris, Vel consessoris , sancto cuipiam in tabulis appositus, interea sit quae ad substantialia non pertinent; videbimur in praesentia, cause quam tractamρος , minus commodasse: nec validε posse con udere , pios illos viros qui se contactorum obsequio addixerunt , & illi curae sunt immortui , vere martyres habendos eise, cum eo titulo honestentur in sacris tabulis.Infirma enim habenda erit haec illatio,cum tabulas sacras, in delatione alicuius tituli mendosas es Ie poste, admisium sit: quandoquidem appositio tituli quo Samstus aliquis in eis honestatur, non pertinet ad substantialia, quae sola diximus non esse vitio obnoxia.Nam praeter exempla superius adducta, S. Desiderius Viennensis Episcopus, mutato Conselsoris titulo quo hactenus notatus in tabulis fuerat, martyr agnominatus est, correcto errore, qui perperam in Liigdunensi Calendario a perseuerat. Quidni ergo dicere liceat, fallacem quoque esse posse denominationem martyrum, qua SS. Alexandrinos, honorant tabulae Z Quominus tamen in re praesenti, immineat idsm pericu-

442쪽

, Praxes Syad idem innitutum. 4r3Ium, sicit ratio tituli quae ei adiungitur. Habent enim sacrae tabulae, sanctos in pio illo iuuandorum aegrorum obsequio mortuos, idcirco a fidelibus coli vi martyres, quod in sancto illo opere viatam posuerint. Vbi praeter rem gestam quae resertur ,& nudam tituli martyrum appositionem quae ad substantialia non pertineret, unum additur spectans ad doctrinam: nempe quod mors in eo ministerio oppetita , sussiciat ad martyrium. At quae ad doctrinam spectant, negauimus esse errori obnoxia , aut talia, ut de eis, lis Ecclesiae, salua sponsae Christi dignitate , intendi possit. Et sane si in re Praedicta, & ratione propositi tituli quae in tabulis redditur, vacillare posset earum fides, concedcndum similiter esset labare quoad alia superius m morata , Sc similia pleraque sacrae doctrinae capita quae attinguntur in tabulis: quod ego ut admittam nunquam adducar, nec adducetur , ut puto, quis quis Catholicus audire , & esse volet.

Hisoria Sanctorum lexandrinorum ad contactorum subsidium, tanquam ad martyrium

accurrentium, eoque nomine inter martyres

ab Ecclesia relatorum, explicatius proponitur, attextis similibus, eiusdem, ac posterioris, nostrique etiam aeui, piorum praxibus, adi idem institutum.

I . ron erit modica & leuis confirmatio ac illum stratio sententiae nostrae, ea quae ducitur ex

D d frequen

443쪽

42 Pars III. Cap. IV.

Dequenti in Ecclesia piorum praxi in re proposita. Quod enim haec ut scite dixit Tertullianus, insolescentis generis humata tonsura , a Deo rationibus rebusque nostris optime com sulente , identidem adhibeatur , flagrans charitas , per l, inc occasionem, bene de Deo id acceptissimum habente ; optime autem de proximo his sublidiis egente, sollicita mei eri, frequentissime ministerium adiuncto praesentissimo mortis periculo obseptum, intrepida arripuit : certa si in eo mors consequeretur ad insentem diuinae bonitatis cumulum , dc martyri j decus, spectatura. Hoc Sanctis Alexa irinis de quibus proxime, iste persuasum, Rufinus autor est.Et idcirco eorum historiam ex Ecclesiasticis. tabulis obiter i ctam,explicatius proponere operet pretium videtur, attextis similibus quibusdam exemplis illustrioribus Et quamuis plerisque quae subiiciam, non tradatur verbis conceptis,& in actu, ut ita dicam,) signato, hanc fuisse Siractorum virorum existimationem, cum se pio illi ministerio addicerent, si in eo vitam ponerent, martyrij fructibus potituros : T men eandem omnibus stetisse sententiam . facile adducor ut credam. Nam antiquiora exempla quae primo loco dabo, eorum sunt, qui eodem vixerunt aevo quo Sancti Alexandrini, quos ob huiusmodi

mortem martyres audiuille , vidimus. Vnde communiter tunc in Ecclesia eam existimationem viguiste, quod mors sic oppetita ad martyrium sussiciat,magna cum ratione alleri polle videtur. Poste- Tiores autem , multo apertius idem sensisse videri debent.Omnes enim,exemplo maxime Sanctorum Alexandrinorum, tam i lustribus Ecclesiae mon,

mentis ubique notissmo,incensi sunt ad pluru illud ministe

444쪽

praxes SS. ad idem institutum. a

ministerium,in quo oppetitam mortem,titulo martyrij honestatam in cacris tabulis,agnoscebant.Praeterquam quod in epistola Dyonisi Alexandrini apud Eusebium,ex Ruilini interpretatione quae ante Christophori num , hoc est ante superioris seculi devexam aetatem, vulgatissiina erat,iomniumque Latinorum manibus sola terebatur, sancti Alexaudi ini, diserte & perspicue nominantur martyres ; traditurque eos ad tam sanctum opus alacres

accurrille, perinde ac si martyrij tempus instaret: quod parem omnino gloriam , mortis in Christi causa oppetitae, iure fidem afferendo, siue charitate , expromendo, esse censerent. Eadem itaque , qui , eorum exemplo ad tam sanctum opus animati sunt, hoc est omnibus posterioribus ministerio illo perfunctis, sententia s edit, de verbmartyrio quo perfungerentur , aeque ac primi illi quorum exprimebant exemplum, si tam sancto ministerio immo. ri contingeret. Itaque praemissa ex Dyonis j literis, descriptione alacritatis, & sertitudinis Sanctorum illoru quos huius palestrae primos athletas copertos ex sacris historiis habemus; quosque ad huiusmodi opus, martyri j eide conserti cupiditate animatos prodidit Rufinus , alios quosdam selectiores quos annotare meminerim in idem sanctu ministerium incubuisse,tanqua eodein interno studio ductos. nec dispare consequendi martyrij sensu operatos,attexa.

Satri misi i ad iuuandos lue contactos tamquam ad maryrium accurentes: Ac primum

, Alexandrini, no Christi. 2 1 S.

a. De peste ergo Alexandrina, ita habet frag- ,

445쪽

416 Pars III. Cap. IV. mentum epistolae Dyonisj ad Hieracem Episcopum quod Eusebius historiae Ecclesiasticae l.7.c. a T. M alias et O.inseruit. D Lamentationum plena sunt om-m nia,iam lugent omnes: Iam moerores, iam querelae . uniuersam Vrbem propter multitudinem cum illo rum qui modo mortui sunt, tum horum qui quoti-- die moriutur,occupant. Nam sicut de primogenitis AEgyptiorum scriptum est, sic& nuc ingens clamor editur,no enim est domus in qua fion sit mortuus.JAddit quam merito Deus in lata Gentilium aduersus Christianos immanitate, vice illis iustam, famis bellique repederilaum pergit. fCaeterum vix tum nos, tum illi breuissima ad respiradum sumus inter x capedine potiti,cum pestis ista subitb grassari coepit: Rct plane illis ad terrendum omni metu formido-- losior,ad excruciandum quavis calamitate miserior acerbiorque, & ut proprius illorum scriptor me-

morat, ad cogitandum solum, omnium opinione maior. Verum nobis non eius generis putabatur; - Sed a Deo , cum ad fidem nostram exercendam, tum ad tolerantiam animi probandam, nihilo mi-- nus, quam aliarum rerum incommodarum genera

quae aliquando obtigissent, Celitus inflictam. Et sicut alicubi a nobis minime abstinuit , sic in Gen-- tiles longe lateque oberrauit.J3. Hactenus calamitatis descriptio,in qua quantopere sancti viti,& numinis & proximorum amo

re flagrantes, sibi ipsis non pepercerint, subiungit in ilia hune modum Dionysius. Quam plurimi e fra-- tribus nostris,aded immenso quodam charitatis,&

fraternae beneuolentiae ardore erant inflammati, ut

mi ni me suae parcentes vitae,sed ipsi sibi inter se fi - me adhaerescentes, eos qui morbo opprimebantur,

nulla

446쪽

Praxes n. ad idem inmtutum. 627

nulla sui cura aut cautione adhibita, sedulδ inuise- orent illis inseruirent assidue, pro viribus ob Christi .

amorem curarent, una cum illis decederent e vita,

lubentissime contagione : .lioru insecti Etiam mor- Rbuin a proximis quodammodo ad se attraherent, suaque ἰponte aliorum moerores benevole mitig rent. Mutu item dum aliis aegrotantibus curam ad- hibent, it isque vires restituunt, ipsi alioru mortem μin se derivantes,vitam amittunt. Et verbum illud, quod vulgo semper dicitur,quodque verae beneuo- lentiae selum videtur conuenire; nimirum ut singu- li pro amicis abeant a vita, seque eorum caussa, ut ita dicam,reiectamentum ericiant, re ipsa expleue- 'runt. Ex fratribus igitur, qui virtute facilE erant praestantissimi,ad hunc modum mortem oppetiue- ροrunt. Quorum nonnulli erant presbyteri,alij diaco - ni, quidam e populo virtutis ergo multum laudati: 'adeb ut istud mortis genus, quod propter incredi- 'bilem pietatem & robustam fidem suscipiebatur, 'nihil a martyr ij splendore abesse videretur. Quin ' etiam sanctotum corpora manibus erectis supini

que excipere,gremio suo reponere, occludere ocu- 'los,ora obturare,gestare humeris cadauera, decen- 'ter ornare,illis adhaerescere, amice complecti,laua- ' re accurate ,& linteo su nebri inuoluere non grauati 'sunt:Ips; que qui supererant paulo post similia ossi- 'eia in se collata propterea adepti,quod eadem mor- 'tis via instarent, quam qui prae iuerant, institissent. '' Gentiles autem sis omnia facere contraria. Eos enim qui aegrotare incipiebant, ab aedibus extrudere , deserere amicissimos, in plateis seminiuos ''proiicere, cadauera insepulta canibus exponere dilanianda, mortis participationem & quasi commu

447쪽

18 Pars III. Cap. IV.

nionem auertere ; quam plane vel infinita diuertucula quaerentes, nullo modo poterant euitare.J

S. Gregorius Thaumaturgus, Neocaesareae anno 2j I

. Per idem tempus, grassante lue Neocaesareae in Ponto , S. Gregorius t hau maturgus in subuentione Gentilium peste contactorum, strenuam n uauit operam, nihil moratus praesentissimum vitae discrimen quod adibat, ea cum morbidis comm ratione , ac aegrorum subsidio. In feriis quibusdam Gentiles confertissimo theatro astantes, cum incla maiIent, lupiterfac nobis locum, exauditam eorum petitionem, renunciari iussit Gregorius, & mox l . xitatein ipsis datum iri maiorem quam optarent.

Confestim vero inquit Ny ssentis in sancti viri pa-

' negyr. )pestilentia frequentem illum serias agen- tiuin & ludos celebrantium conuentum excipit, ac statim tripudiantium choris samentatio misceba- tur, aded ut in bustus & calamitates eis voluptates V conuerterentur, cum pro plausibus & cantu tibia- rum, aliae super alias neniae, cantusque lugubres urbem passim inuasissent. Cum enim semel mo bus homines inuasisset, opinione citius propaga- batur Iatque serpebat, ignis in modum domos d ' pascens : aded ut aedes quidem sacrae , quo spe san ' tionis atque remedii confugiebant, iis qui morbo' peribant, repletae, sontes vero , a quae ductus scar turiginesque ac putei, eorum quos atrocitate mor- ' bi sitis exurebat, reserti e sient: tu in quibus aqua' morbi incendium restinguere non valebat , qui se in

mel morbo correpti client, perinde post aquam sumit s

448쪽

Patres n. ad idem institutum.. 429

sumptam, atque antequam eam sumpsiIent alie- ' ctis: Multi ite vltrb transirent ad sepulchra,eo quod superstites sepeliendis mortuis non amplius sum co- rent nec inopinato malum homines inuaderet: sed ''s spectrum quoddam ad eas aedeis quibus pernicies '' imminebat, accederet , ita certum exitium subse- queretur. J Tametsi quod scriptis sit proditum,con- 'tingendum se non sore eo Dei flagello iam natur, liter oberrante , minimὶ certus erat panctus Antistes , cum solemne Deo sit, calamitates quas inseri , cursui naturae permittas, in suos& alios indi Dcriminatim gras lari linere; tamen locum suum non dimisit. Cuinque miseri Neocaesarienses, ad tantae calamitatis depulsionem,nihil quod Ethnica superstitio suggereret, millum fecillent: oracula adis sint, sacrificia piacularia , & commorationem insimulachrorum delubris, eodem teste Nulleno, adhibuissent, incendium tamen in dies glisceret; sola magni Gregorij praesentia , saluti fuit. Q cunque enim ille pedem intuli flet , cena simul salus inserebatur. Vnum id experti sunt idoneum alexi- pharmacum. Hoc pio sincti Antistitis studio etiam in eos qui foris erant, ingens illorum accesso ad Clitisti caulas facta est. Nec dubitabant, quin ea ex parte alIuceret Sol veritatis, ex qua tantus clia' itatis splendor, tantaque in summis temporibus, etiam

alienorum, cura micaret.

S. Curianus Carthagine anno 2Is. s. Eadem tempestate in Africa , S. Cypria

449쪽

3 o Pars III. Cap. IV.

te hunc in modum descripsit Pontius .diaconus, re oculatus testis, in S. Praetulis vita. f Erupit lues di-M Ia , & detestabilis morbi vastitas nimia; innume-- ros per diem populos a sua quemque sede abrupto

M impetu rapiens ; continuatas per ordinem domos m vulgi trementis inuasit. Horrere omnes, fugere,Vi-- tare contagium, exponere suos impie; quasi cum G illo peste morituro , etiam mortem ipsam aliquis posset excludere. Iacebant interim tota ciuitate,non iam corpora, sed cadauera plurimorum, & misericordiam in se transeuntium, contemplatione sor-m tis mutuae, flagitabant. Nemo respexit aliud , prae- terquam lucra crudelia, nemo similis euentus re-

cordatione trepidavit ; nemo secit alteri quod sibi fieri voluit. Qiud inter haec egerit Christi & Dei pontisex, qui pontifices mundi huius tanto plus pietate, quanto religionis veritate precesserat, see- lus est praeterire. Aggregatam primo, in loco uno plebem de misericordiar bonis instruit; docens di- uinae lectionis exemplis , quantum ad Promeren- dum Deum prosint ossicia pietatis. Tunc deinde' subiungit , non esse mirabile, si nostros tantum,de- bito charitatis obsequio foueremus ; Eum per ctum posse fieri, qui plus aliqui, publicano , vel ethnico secerit: qui malum bono vincens, & diui- nar clementiae instar exercens; inimicos quoque di- lexerit; qui pro persequentium se salute, sicuti Do. minus monet, & hortatur, orarit. Oriri facit Deus iugiter Solem suum, & pluuias subinde nutrien- dis seminibus imperiit; exhibens cuncta ista non ' suis tantum , sed etiam alienis. Et qui se Dei etiam filium esse profitetur, cur non exemplum patris '' imitatur 3 Respondere nos decet natalibus nostris,

450쪽

Praxes n.ad idem institutum. 4318c quos renatos per Deum constat, degeneres este Mnon congruit: sed probare potius in sobole tradu- α cem boni patris, aemulatione bonitatis. Multa alia Moc quidem magna praetereo, quae temperandi Vo- ee luminis ratio, non patitur prolixiore sermone re- replicari.De quibus hoc tantum dixiste satis est, quod reii illa gentiles pro rostris audire potuissent, forsitan mstatim crederent. Quid Christiana plebs faceret, recui de fide nomen eit 3 Distributa sunt ergo conti- nuo pro qualitate hominum atque ordinum mini- steria. Multi qui angustia paupertatis,beneficia sum- mptus exhibere non poterant, plus sumptibus exhi- mbebant; compensitates proprio labore mercedem ridiuitiis omnibus cariorem. Et quis non sub tanto mdoctore properaret inueniri in parte aliqua talis mi- ςς litiae, per quam placeret dc Deo patri ,& iudici ς Christo, & tam bono interim sacerdoti Z Fiebat ita- ςς que exuberantium operum largitate, quod bonum 'est ad omnes,non ad solos domesticos fidei.J Quod diserte scribat Pontius, orationem S. Cypriani ad suos animandos, ut sanctum aegrotos iuuandi ministerium impigre arriperent, a se exhiberi truncatam & accisiam: coniectare licet, S. Cyprianum sublimitatem & eminentiam sancti huius ministerij commendasse, & quod per hanc ipsam pestem

Alexandriae vulgatum prodidit Dionysius Alexandrinus , demonstrasse , mortem in eo obitam,nihil a martyrij splendore abesse. Unde illa tanta totius Christianae plebis, etiam in iuratos bostes charitas, . quam ingratissimi de more Ethnici , cum primum idiscussa est calamitas, reposito sancto praesuli exilio compensarunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION