장음표시 사용
471쪽
sumus. Tres c popina non male aduersus luem , ut rebantur,muniti,vix prodierant in publicam aream. quae Vincentiano ad Ararim peribolo adiacet,fabulantes ; cum unus concidit exanimis. Qui propior erat, vertigine tentatum socium ratus, aut viribus defectum,animo concidisse, manum porrigit:& Q- bito ipse quoque, exanimis super exanime cadauer corruit. Tertius,risu primum re excipere, & scon mala de minus firmo capite quod largiorem compotationem non ferret, intorquere. Mox sublato grandi cachinno, utraque manu extenta, utrumque socium cum prehendisset, & ad surgendum urgeret, virulento amatu praecordia occupante, illico ipse quoque iacentibus adiunctus est. Nec ita mutito post, ferali carrucae simul omnes impositi, indecoro funere sunt elati. Retraho horrentem calamum , quod non atrocissimae calamitatis acerbit
tem refricare memorando, plenave narratione exhibendo,praesens institutum ferat sed gustum d un- taxat eius aliquem , ad aperiendam nauatae per Christi pugiles operae necessitatem, proferre confialium fuerit. Et nonnulla rursus plane tragica, attingenda erunt parte sequenti cap. 3. num. 9.I . Ut est recepti apud Deum moris , dicere de tenebris lumen splendescere;e magnis inquam cladibus,magna bona eruere, quod infinitae cuiusdam virtutis atque potentiae eisse , Clemens Alexandrinus I . Strom.c. 8.optimeque Theodoretus l. 6. contra Graecos,& D. Augustinus variis locis confirmat: tanta Lugdunensium calamitas, qua mortalium adso. millia demesia sunt, aspirante numine, in magnum animarum bonum verti : ut inter expiandos
per illud tempus poenitentes, dubitatio saepe inces
472쪽
serit , ad eum finem quem in orbis molitione de conseruatione propositum habet Deus,an procellae illius tuisque prorogatio, congruentior& Optabilior esset, quam publica malacia', de sanitatis pristinae restitutio. Quamuis enim ad humanam libellam tempus illud exigenti, horrorem incutiat de
auersationem moueat, exitium corporum , negotiationis de sere politici conuictus iustitium, luctus ubique, pauorque, de plurima mortis imagor Tamen diuinum iudicium , veri cuiuscunque iudicii metrum , cui animarum aeterna salus, praecipuὶ proposita est, quodque illa alia mortalium vota, non nisi tanquam media spectat ad finem illiyn aptanda ; meri id pretiosissimum, & humano generi commodissimum ducit tempus illud quod feracius est meritorum , & ad condendas in usum aeternit tis mysti eas fruges, accommodatius. Postum amr- mare , nunquam mihi perspectiora nille, quae S.Cyprianus lib. de mortalitate, de ingentibus lucris spiritualibus pestiferae tempestatis proponit, quam cum ea per huius calamitatis occasionem quasi palpare , & contrectare licuit,in his ut breuiter & ve dicam , spiritualibus nundinis. Vix fuit copiosorum qui erogandis largius facultatibus, magnam bene de aliis merendo, mellem non fecerit. Etiam
tenuiores , in partem venere meritorum , nec uno
modo. Sed factum quod subtexo, mulieris e plebe, Irae innumeris quae accumulari pollent, micat ve- ut inter ignes Luna minores. I o A N N A M A V- R. I s vidua honesta de testatae pietatis,audita con iugum morte, quibus intra domum lue consumptis , proles lactens viva supererat,eodem cum parentibus fato concessura, imo fame consuinenda,
473쪽
ni abiectam animulam Christiana charitas excialieret, sortem miserata innocentis aetatulae, tame i non ignorabat quam caro et vaenire posiet haec subleuatio alienae summae necessitatis,consulto numine , vltrb insiluit in contactam domum , ubi i cebat inter mortuos parentes infoelix proles, sola calamitatis suae ignoratione secura: quae abducta,&eaprino lactatu aliquandiu pasta , beneficentistitimae altrici, & vere piae parenti, bonorum memoria dignat, luem affudit , quam non ita multo post mors utriusque est consecuta. Mulierem sortem inueni, cuius pretium procul est , δc de ultimis Gnibus : Hoc cogitasse,hoc perfeci lle , mulieremΘAlia nomen non comperi,) simili sorte puerum,
biduo iam msrtuae matris lateri in lecti haerentem.& ubera exsucca trahentem;omnibus intra domum lue extinctis, cum per fores diligenter obsera as, aditus ad vagientem infantulum non pateret, admotis scalis irrupit per senestras, correptoque sugenda ubera porrigit, Sc vitali pabulo ad tempus aliquod re uet. Sed prolixior inedia , dc quod a
matre combiberat venenum , alumno perniciem creavere. Hunc animum si muliebrem dixero,num
decus eius , vocis inuidia detrivero λ Nae illi leuiter grammaticantur, qui huic sexui, mollitiei calumniam de frigida vocabuli notatione nectunt. Hanc tu a mollitie dicas mulierem , ausam quod in sanctissimo ac in sortibus factis exercitati stimo Praesule, ut ante retuli,superius seculum tanquam sortitudinis miraculum suspexit Z Mulier, truculentum hostem stratis innumeris copiis serocem , vinci ac etiam laedi nescium , spestem dico ,) in ipia veluti arce sua, invadit intrepida: cum ij qui se vi
474쪽
tos dicunt, ad nudam pestis commemorationem animo linquuntur, nullumque quantumuis auium aut remotum locum , aduersus eiusmodi hostis impetus satis tutum habent. Sapienter plane S. Chrysostomus homil. de Machabaeis, externorum Mnostrorum certaminum, discrimen illud expendit, quod in nostris,qui videtur sexus infirmior, potiori adiungatur, imo eum quandoque antegrediatur, ut subliinitas sit virtutis Dei. eu non ex nobis. Se- 'cundum interiorem hominem , s ait S. August. ser. Ios. de diu.) nec mas nec scemina inueniuntur: ut etiam in his quae sunt foeminae corpore,virtus men- 'tis sexum carnis abscondat,& in membris pigeat
cogitare, quod in factis non potuit apparere. J Re- sero pedem, quod plenam tam heroici facti commendationem despondeam.Quae enim oratio, mas
culum illud sceminae pectus, ex in tam 'rduo opere spiritus plusquam viriles, aequarit Z Non piget, pretiosissimum Sc coram Deo acceptissim ti na, pronunciaiso tempus illud , quo tam luculenta facinora Per vulgares personas edita , audire licuit. Addo, nec usque adeo auersandum videri posse lepus illud quo cadentibus licet corporibus,animae
Delicitatis portum sube ut maiore numero, melius que per vera peccatorum detestationem copositae,
quod Lugduni,oberrante diuino hoc flagello iactu, usus nos docuit. Ea enim sollicitudine quaerebatur interni hominis mundities frequentatis saepius intra hebdomadem poenitentiae & Eucharistiae sacramentis; Tanta demissione eu subiectione animo
rum,agnitioneque iustorum Dei iudiciorum, tempestas illa detonabat; Tam studiose peccatis deuitandis,omnique pietatis exercitationi, infistebatur;
475쪽
Ea rerutri caducarum vigebat contemptio; ut non
alios prima nascentis origine Christiani mundi,illu-xime dies crediderim,cum populus quem secit Dominus , musto de crucis torculari recens expresto
ebrius, flocci factis fluxis ac terrenis omnibus, ad coelestia duntaxat & aeterna anhelabat. Et ne fidelium pia studia, sacrorum ministrorum penuria, cassa redderet, prouidit Deus strenuos plerosque Christianae rei curatores, quibus allaborantibus, optata in tanto discrimine spiritualia subsidia non deessent.Ea vero plerunque tam oportune suppeditata constat, ut aliqui in digressu a peracta eram logesi , & percepta absolutione , animas efflarent. Diceres, Deum, quem Pythagoraei apud Proclum,
ipsam opportunitatem nominabant, in aeternam e
rum salutem intentum, extremam illam de eis optime merendi opportunitatem studiose captasse, retusa ad tempus illud tetrae luis virulentia, de prouiso Sacerdote , qui insidentem primoribus prope labris animam, ritu Christiano expiaret; quamuis non absque pMsentissimo diserimine.Mulier sane , in ut alia pleraque non absimilia taceam,)in sacello a sacerdote de peccatis audita,cum digrederetur, in ipso sacelli ostio mortua concidit, obsoptum intro relinquens sacerdotem, qua euaderet non habentem ; donec aduocati libitinarij cad uer esserrent, & aliquid Arabiae ad tutum exitum incenderetur. Quantum quisque sacrorum hominum , & secularium , & ex omnibus prope institutis regularibus quibus ciuitas abundat, in publicum commodum contulerit, prolixum sit ena rare : nec ego eam suscepi prouinciam ; praesertim
euen res sit, ab aliis splendide diligenterque con-
476쪽
signata. De Collegis quorum mihi res perspecti
res,hoc postum profiteri, nullum eos in hac cal initate, strenuae charitatis , & Christianae sortitudinis munus,abs se desiderari pallas esIe, cum domi, tum foris.19. Nam domi quidem,Consessarij,quibus c-- uerti in die belli, & locum suum dimittere turpe sitit, festis profestisque diebus, praesto perpetuo
fuere accurrentibus undecunque bene multis, in
magna alibi plerisque locis solitudine:siue dilapsia
Sacerdotibus; Nam non pauci, quod amarulento ioco virum grauem expostulare tunc memini; hirundines egerunt, quarum est commodo quidem tempore perstare, aspero autem secedere, nec nisi hyberno rigore discusse,regredi)siue intra domestica septa,contagij metu , se continentibus ; sive vita functis , quorum fuit numerus sane non exiguus. Nam seculares personas sacras, in vicina S. Nice- iij paroecia, supra viginti, lues absumpsit. Pleris que , Medicorum infida chirographa, ac ex eorum fide , concessam mortuis quasi lue non amatis, solemni apparatu sepulturam ; nonnullis pecuniolam a poenitentibus collatam , exitio fuisse, compe tum est. Quare in ea sacrorum ministrorum plerisque locis paucitate, frequentia sacro consessionis operantium in aede nostra, atque aded laborum& discriminum sementis , multis partibus auctior fuit. Inibi sacrificiorum continua de more series, nunquam intermissa,magno ciuium solatio,quibus ex raritate, bonum caeteroqui pretiosissimum,commendabilius videbatur. Et erant semper qui ad sim gula sacra, coelesti pane reficerentur. Concio sacra,
ad frequentissimam semper plebeculam de more
477쪽
habita,tempori illi accommodata,& aptior sensum pietatis, & aliquod in diuino beneplacito leuamen,
quam admirationem vel vanum plausum mouere. claudebantque concionem litanenticae ad Deipa, ram preces, & aliae a nobis in eum finem concinnatae , ad coelites indigenas triplici ordine distinctos , martyres scilicet , Confesseres, & sanctas
mulieres. Haec domi in proximorum bonum, per plures menses quibus urbem calamitas vexavit, perfecta sunt, magna cum alacritate & chalitate: quae quamuis pacatis temporibus quotidiana sint, atque aded minuta videri possint, aequus tamen aestimator facile dabit, non esIe rem modicam, nabnisteria adeo periculosa, tenuit se in tanta perturbatione cursum suum; aegris praesertim non paucis, quod neminem latebat,) & tam multis ex aegrorum Commercio sordentibus , ad confessionis sacramentum , & diuinorum ministeriorum participationem confluentibus. Urbis enim per tempus non exiguum is status fuit, ut aegrorum S eorum qui illis consueuissent, secretio fiustra expeteretur. Itaque permixti accurrebant ad sacra tribunalia,&diuinam mensam, illud unum solliciti, ne ine piati aut impasti excederent. Et quanquam aperto discrimine vacare non videbatur ea Christianorum
subsidiorum impensio & exceptio, naen quae Dei
fuit benignitas , c tot externis vix notatus est , cui
illud curandae salutis, calcato periculi metu desiderium , si audi suille suspicio fuerit: quantumuis in id anxie inquirentibus meticulosis quibusdam. Enostris vero , nemo unquam eorum qui in sacris sellis iuges erant , aduentantium morbidorum halitibus perpetuo expositi, vel leuiter tentatus est. Vnus
478쪽
Vnus & alter , qui in ea ministeria rarius aut nul quam veniebant, Jc liberiores a lue suturi putabat tur, contacti sunt,& fato concesserunt: ut disceremus , non esIe in recessu a discriminibus reponendam incolumitatis spem , ni Deus annuat: Eo autem miserante, etiam in medio umbrae mortis non timenda mala; ac per illabentis orbis ruinas,
incolumitatem non sperari modδ posse , sed etiam retineri. Tantum de domesticis in proximos ossiciis. Nam quae ad profusas in paupertinam plebemeleaemosinas , suppeditata pharmaca, aliaque corporum subsidia , in aliqua domesticae rei tenuitate, inexhausta praesidis nostri in eo genere nunquam satigandi, charitate , per ista sunt, tametsi intcr- micuerunt aliquando, & insignia plane ac supra in vires fuisse, in confessio est; Tamen magnam par tem,de Christi consilio, nesciente sini stra quid dextera faceret, clam sunt peracta, reddendam manifesto a Patre luminum, qui videt in abscondito,& vel calicem aquae frigidae, digna remuneratione pensabit. 2 o. Nec domesticis septis contineri potuit ardor charitatis , sed foras erupit non uno modo. In primis enim distributa quatuor in partes, Vniuersacis & trans Ararim ciuitate, & qu tuor religiosarum familiarum sacerdotibus Christianae rei curatoribus per eas distributis, ut aegris intra domos sacramenta administrarent ; quae populosior,& egenis , atque adeo aegris abundantior erat, sis ponte 'scilicet Ararico, & templo Nicetiano , ac nostro, ad Araris usque & Rhodani confluentum, J obtigit nostris. Et excurrendum non rard fuit in ali Rum fines, aegris per suos aduocantibus. Subeun-
479쪽
dum autem erat plerunque in editissimas contigna tiones , per inferiores exhedras sane foetentissimas, nec raro, abiectis temere cadaueribus, paulo ante stratas :& quae non minima erat laboris pars, in tam frequenti ad aegros aditione , & tam excelsa
Lugdunensium aedificiorum structura, multi graduum ordines, sepius intra eandem diem superandi. Subeunda cubicula,& situ & pestilenti aegrorum halitu teterrima; aegri cominus audiendi, &pendente de collo sacra pyxide , uti sacras reliqui, rum thecas gestare moris est,sine apparatu & po Pa , diuino serculo cibandi, non sine lethiseri assi tus exceptione. Nec semel. per strata iam in eodem
Cubiculo, corpora, ad alios inibi animam agentes iuuandos, fuit erependum. In hanc operam qui incubuerunt,eos ego ut S. Chrysostomi homil. in SS.. Iuventinum & Maximum verba usurpem , visos martyres si dixero, se peraste eorum merita & at critatem in Christi causa , videri nequaquam potero ; cum constet animam eis semper fuiste in manibus , & mortem in singulas horas, imo momenta expectandam, Nec plerosque eorum G diuina prouidentia, spe & optatis frustrata est, morte ab ii dem, uti expetierant, in lancto ministerio oppetita. Recensui eos ex nomine, in mantilla ad Sancti, rum Lugdunensium indiculum Felices animar,nullisque unquam nostris encomtis satis exornandae;
sed plene ac digne a Deo in synagoga Deorum; in
consevu inquam beatorum spirituum ac coelitum omnium, ubi laudes pugilum suorum,coelestis irse agonothetes celebrabit;& signata apud se in se culo, ac condita in thesauris suis piorum merita explicans , mercede supra pretium & aestimationem
480쪽
Paetres n. ad idem insZitutum. 4ci
omnem repensa, potiri dabit , per uniuersam quanta quanta erit, aeternitatem.
a t. Aliae foris iuuandi proximos rationes, per socios non segreges, initae sunt,minus quidem cum discrimine coniunctae, non tamen prorsus immunes. Auditae multorum de peccatis consessiones, sisue in vicis iacentium, sue ad contactorum nos odochium abeuntium, qui uno veluti flumine decurrebant , & ad Athanacensem portam cogebantur,
ubi non nemo transuectionem operiens, animam
emabat: prorsus ut de aeterna salute, periclitaturi Dillent quam plurimi, nisi Sacerdotis nostri, qui
ut auctoritate ac munere, sic alacritate, & inde- sesso iuuandorum & animorum & corporum sti dio, nostris omnibus praeibat, frequens eo commeatio, rite consessos Christiana absolutione imperitillet. Sacra in Athanacensi pomoerio , qua patebat ad aegros in gurgustiis continentis isthmi prospectus, crebrδ facta: itemque in turricula Laurentiana, ad consertam iacentium inseriae aegrorum multitudinem , eo solatio leuandam. Parthenones
quinque, dilapsis sacerdotibus a quibus commodo tempore iuvabantur , omnibus rite sacris stinctionibus, inibi per nostros assidue obitis, adiuti in spiritu & recreati; cibariis quoque & pharmacis . cum res tulit, suppeditatis. Ternis quatenusve in compitis , habitae festis diebus, nec rard etiam prose-stis, adhortationes ad popaeum ; non quae Voluptate & plausu audientium definirentur , essentque aeris sonus magno strepitu aures soli personans, ut scite dixit, qui huiusmodi spumarum , aut fumi verborum in sacris pulpitis studiosos, meritb insectatur Isidorus Pelusiota lib. i. epistol. 61. dc ιO8. Sed quae