장음표시 사용
481쪽
quae essent reuera quod dicuntur: & concionem non tam mulcerent, quam sensu pietatis, & pers cta peccatorum detestatione complerent. Et incredibile est, vania auiditate, rudes illi, & impoliti, soloque spiritu diuites de Christianis ossicris sermones exciperentur: prorsus ut defluentem imbrem, aut decidentes nivis floccos, non refugeret haerens media in platea densus auditor, & uno loco abeuntem Christianae poenitentiae buccinatorem , alio viri taminaeque consequerentur, nec vidille & audisse semel, faceret eorum piae cupiditati,& pietati satis. Etiam vicini pagi,& villae, quae in vicino agro
plurimae sunt, aegrisque scatebant, cum per purioris aeris hauriendi occasionem, interdum prodibamus , cum fructu obitae, expiatis inter excurrendum , Christiano ritu non paucis, qua aegris, qua aegrorum consuetudine sordentibus. In summa nullum domi aut foris,Christianae charitatis ossicium, nullum iuuat ado aut leuando proximo munus, quantum humana diligentia aspirante Deo conniti 'valuit, aliquando praetermisIum. 22. Excursurus praeterea eram, in ea quae Christiani pugiles, hoc ipso tempore, spiritibus martyrij mensuram implentibus, Viennae, Gratianop li , Montiiij, Carpentoracti, Auenione, Aquis Sentiis, Vesenti Salinis, & aliis pletisque in v bibus lue vexaris, digne Deo , & ad Christianam
charitatem ac sortitudinem accommodate persec
runt. Verum quod omnia Lugdunensibus rebus sint gemina, defugio non necestariam huic instituto operam. Tametsi nonnulla religione ducor, prellia silentio incensissimae charitatis , & Cath
licum Praesulem decentissimae sollicitudinis, quam
482쪽
ut certis nunciis , & disteminante ubique fama comperimus , illustrissimus, ac Reuerendissimus D. Franciscus de Sales, Episcopus ac Princeps Gebennensis, magni illius, Sc omni eucomio sup rioris, Francisci de Sales , vere successor, vere germanus , in suos Annessienses lue contactos,per haec luctuosa tempora prodidit, nec facultatibus quas exhausit , nec vitae ipse suae parcens, ut afllictissimam urbem pro potestate, imo supra potestatem
ac Vires , iuuandis animabus atque corporibus subleuaret: Cuius heroicae magnanimitatis & charitatis expromptio, exemplo elie potest maioribus simul ac minoribus animarum praefectis, ut ovibus quas tondere & mulgere valentes, graue non habent , vexatis alacres adsint, & ponendae si res se. rat pro eis animae ingestam diuinitus opportunitatem , avide arripiant, principis Pastorum imitatione , qui saluti ovium vitam impendit: certi mernam apud Deum & homines gloriam, man rc CCS, qui idoneorum Pastorum partes omnes , summis ipzesertim temporibus, infracti ac intrepidi, strenue nauitesque obtuerint.
Rationes ex nonnustas Scripturo depromptae pro eadem vera sententia.
r T Nre quae non ex natura operis vel perpessio- Inis, sed ex Christi Domini decreto & institutione tota pendet, rationum locum tenent, ea Scripturae loca, quibus de Christi voluntate dc institutione,certi reddimur.Cum ergo gratia de qua quar- illud n adiungatur ex opere quas operato,Perpe L simul
483쪽
sioni mortis ad subleuadum ex charitate proximum oppetis ae; hoc enim est quaerere an haec mors sp ctet ad verum martyrium;) cum inquam ea gratia non respondeat perpessioni mortis, eiusque oppetitioni prout est aliquid patienti meritorium iuxta communes canones de merito sanctorum operum; sed eidem oppetitioni rependatur ex meris Christi meritis, sola passi adulti aptatione, hoc est eius acceptatione, impedimentorum exclusione prς Dpolita: Idcirco in postremo agmine probationum verae sententiae, in quam confirmandam.incumbo, nonnullas Scripturas ei astipulantes collocabo,tanquam foetas Christi Domini suffragatione, quae in hoc negotio, ut praemisi,) tenet vicem rationum, quibus post tractatam hactenus autoritatem, locus iste debebatur.
Prima ratio, ex variis Christi dictas de martyrio,
at . Io.9 I6. Luca I Z. cIoan. I 2 .his aeque valentibus. Ex ea igitur Christi voce, Patres & prisci DD. persuasum habuerunt, morti in fidei odium illatae,& ex idoneo motivo acceptatae, rependi salutem, qua dixit Matth. io. Qui non accipit crucem Dam,sir 'sequitur me, non est me dignus. Bui inuenit animam
suam perdet iliam, ct qui perdiderit animam suam
propter me nueniet eam. Et cap. I 6se quis vult venire post me,abneget semetipsum, ct togat crucem Dam, crsequatur me. Lui enim voluerit animam Dam siluam facere, perdet eam: Qui autem perdideris amimam seam propter me , inuentet eam, Simile illud oracu
lum Lucae 9 si quis vult post me venire Abneget semeseissum
484쪽
sum,er tollat crucemsam, quotidie, ct sequatur me. sui enim voluerit animam stiim saluam sacere,pendet ictam; nam qui perdiderit animam suam propter me, fluam faciet illam. Nec non illud ex cap. I T. Qui- . cunque quaesierit animam suam fixam facere , perdet illam reicunque perdiderit illam, vivificabit eam. Et illud denique Ioannis i a. Qui amat animam suam perdet eam, cr qui odit animam suam in hoc
mundo invitam aeternam custodit eam. His testimoniis,martyriorum incentores aut laudatores,vii solenticum Christianos ostentatis martyris fructibus, ad illud alacriter subeundum excitant , vel ob illud
iam eXceptum , encomta pangunt athletis Christi. Et ita nominatim S. Cyprianus episto. si . & SI. ac lib. 3 testimo.ad Quiri.c. i6.3c lib. de exhori. ma tyr c. 6.ac ι 2. Origenes homil. 26. in Lucam.
Lucifer Calarit. lib. quod moriendum sit pro Dei
gius lib. i. memor. sancto. dc in Apolog. passim. S. Beria. feriri 3 o. in Cant. Valerianus Cometiensis homil. r 3.& Ι 8.1. Haec loca aeque in rem praesentem cadere, ac in mortem ex odio fidei illatam & exceptam , adebperspicuum videtur, ut non sit illustratione opus.
Nam crux dominica non alia significatur in locis primum adductis, qu1m tolerantia propter Christum. Obesa etenim & cralla nimium suit Monachorum illorum intelligentia, quos Abbas Serenus apud Cassianum collat. 8.c. 3.tradit his Christi diistis adductos esIe , ut cruces sibi ligneas conficerent quas humeris iugiter circumserrent, risum specta-
485쪽
toribus inserentes, non aedificationem. Vt igitur latu apud S. Anselmum disputatur opusc. de crucis mensurat. & apud quamplurimos quos Gretserus postremo de cruce libro descripsit , estque per se
perspicuum, nomine crucis in eo effato , Christus Domi aus patientem in asperis dispositionem v luntatis , tu ad ductoris Dei secenum non refractariam aut indocilem intellexit.Firmam item, nec indiscriminibus resilientem, ut interpretatur SChrysostomus orat.de crucis adorat. verbis illis, ad hoc
i)egotium appositissimis. Quid sibi vult dictum
G illud: ollat crucem suam, & sequatur me. Num vim quouis portemus lignum Z Nequaquam.Quae enimo haec virtus Sed ut ad pericula simus prompti, sat guinem nostrum in animis nostris circumferentes, o parati in singulos dies ad caedem subeundam & mortem, ita omnia agentes , quasi nunquam vita nostra usque ad vesperam duratura; sed certissi- me nos morituros arbitremur. Qi d & Aposto- lus Paulus dicebat: quotidie morior. Nonne tibi am natura mors semel decreta est Z Licet tibi, si velis, millies pro Domino mori .Hic enim gratiae mos est,
egestatem a corum ad magnas evehere diuitias, propter liberalitatem Domini , qui non modo re-ς rum euentu,sed& voluntate propositoque certan-
tium, ronas metitur. Quid verb est,tollat 3 Adeb sit promptus ad caedem dc crucem subeundam; ut qui eam portat: Tam paratus, ut ille, qui crucem iam seri humeris; Tam vicinum morti se esse exi- stimet. Talem omnes obstupesi unt. Neque enim se suspicimus homines mille arrhis tectos, ut eos,' qui hac tanta sortitudine muniti sunt la. Operam lusero,si docere velim , tales maxi- ς
486쪽
me esse qui usque ad vitae abiectionem,patientiam probant: ac vel si mors obeunda sit, perstant constantes,& bono quod Magistro Christo prehendendum didicerunt, tenaciter adhaerescunt. Et faciunt
hoc quidem ij, qui Tyranno ChristianAm fidem
euertere studenti, intrepide obsistunt, nullaque se tormentorum immanitate, diuelli a Christianis in stitutis patiuntur. Tamen non minus serio idem faciunt , qni animas suas in manibus suis ponentes inter praesentissimos dirae mortis horrores, perstant inconcussi : & ut Christo in membris suis opem ferant, amorem vitae a natura ipsa consertum conculcant. Hoc plane est , abnegare seipsum. Audi Chrysostomum laudata proxime oratione, quem prope verbatim exscripserunt Ioannes X iphilinus,& Philotheus Constantinopolitani Antistites,orationibus de crucis adorat. f Quid est ab- is negare seipsum. Discamus,quid sit negare alterum, re& intelligemus quid sit negare seipsum. Quid igi-
tui est negare alterumZ Qui alterum negat, filium revel fratrem, vel amicum, vel vicinum, vel alium requemcunque; hunc licet videat flagellis caedi, seti .. vinciri,seu quiduis aliud perpeti, non accurrit, non
sert opem,non flectitur, non erga illum commoti tur.Totus enim ab eo abalienatus est. Sic ergo vult Deus nos a corpore nostro auersos cile . ut licet
ipsius causa aliqui nos flagellis caedant, licet puni- ant, licet expellant, licet aliud quid aganr , corpori non parcamus. Hoc enim est negare; hoc est, nihil secum commune habeat, sed exponat seipsum peri- sculis,& certaminibus; & ita sit affectus, quas haec malius quispiam subeat. Nec dixit, neget seipsum, sed abneget,exigua hac appositione,non exiguam exsu-
487쪽
peratiam significans. J Tollunt igitur crucem suam quotidie , ex proposito Christi oraculo , seque
ipsos abnegant, re quotidie moriuntur , qui in quotidianis, imo iugibus mortis periculi s,alacres ad proximorum subii dium accurrunt , & suimetipsorum obliti, vitaeque negligentes , alienam silutem omni studio & diligentia curant. Idem vere , quantum in ipsis est , animas luas perdunt, & sancto maximeque laudabili odio inubsas habent in hoc mundo , in quo non quaerunt vitam saluam facere , quam propter Christum non
refugiunt perdere. Vt enim philosephatur Auctorqq. ad Antiochum in s s. saluas in hoc mundo animas suas sacere propositum habent . seque ipsis itidem inueniunt in hoc mundo, qui seipsos mot-tis periculis subducunt, & ut a malis imminentibbus indemnes se praestent , posthabent sibi Christum , & quae ei chara agnoscunt; solliciti de sal
te sua corporea , eiulque tutela ab ingruentibus malis. Non ita qui periculorum conscij, ut tamen proximis aegris in Dei gratiam opitulentur , alacres in pericula induunt sese ; nec eorum obiectu a semcto opere absterrentur vere in seipsis exhibentes
sanctum illud sui odium , reuera persectissimum
amorem , ex quo veros martyres celebrat S. Augustinus homil. 3τ. ex so. Quem praeterea audire iuuat serm. r o 3. de diuers. cap. 3. & . egregre de- moniti antem fundamentum constitutae a Christo martyribus mercedis tam luculentae, non aliud esse quam Vitae contemptum. AEquum enim esse videtur ut qui tam generose & alacriter vitae amorem pro Deo abiecerunt, hic quidem .gratiam aeternae Vitae pignus , post mortem autem, aeternam ipsain vitam
488쪽
vitam bonorum omnium inconcusIa ubertate a scientissimam consequerentur. Praemia martyrum sinquit Augustinus , maxima credimus, & re- istissime credimus. Sed si certamina diligenter in- tueamur, nequaquam illa tam magna elle mirabi- mur. Nam vitae huius quamuis laboriose ac tempo- ralis, tamen tanta dulcedo est , ut cum homines non possint enicere ne moriantur , tamen multis & magnis conatibus agant, ne citd moriantur. Pro
morte auferenda , nihil fieri potest, & pro ea dict- renda, fit quicquid potest. Certe omni animae la- borare molestum est. Et tamen etiam ab his a qui- bus nihil fere boni seu mali post hanc vitam spera- tur, omnibus laboribus agitur ine labor omnis niCr- φte finiatur .Quid illi qui vel errore post mortem fu- turas fdias & carnales delicias suspicantur ; vel re- ςςcta fide , quietem quandam inessabiliter tranquil lissimam& beatissimam sperant, nonne etiam ipsi
satagunt, de magnis curis agunt, ne cito morian-
turi Quid sibi enim aliud volunt pro victu necesJ rio tot labores, tanta seruitus siue medicinae , siue Ualiorum obsequiorum , quam vel exigunt aegroti, vel exhibetur aegrotis, nisi ne ad terminum mortis cito veniatur &c. Tanta quippe est etiam huius aerumnose vitae taescio quae suauitas , tantusque in '
natura utcunque viventium, horror mortis, ut nec
illi mori velint, qui per mortem ad vitam tran- seunt, in qua mori non possint. H inc igitur viven- di tantam iucunditatem,metumque moriendi, cha- ritate syncera, spe certa , fige non sista, martyres Christi praecipua virtute contemnunt. J Doc est ut 'S. Augustino videtur , fundamentum maximorum
illorum praeicioitnu , qua martyribus in fidei cau-
489쪽
sa cadentibus constituta esse, Christiani credimus. At perspicuum est, amorem vitae aeque abiici ab eo qui se accingit ad periculosum mimiterium de quo agimus, ac abiiciatur ab iis qui obtruncantur a Tyranno , Christianae fidei infensissimo. Nam qui quid sit , an interdum aliquis a morbi virulentia indemnis abeat, sid quod aeque circa Tyranni se-
uitiam potest contingere , mollita aut mutata in melius , post damnatum & necdum caesum martyrem , Tyranni mente , vel Deo , quod frequentias contigit, supra naturam hebetante vires inimicas, quae morti inferendae admouentur; in ipsum tamen Christianum athletam , ad charitatis ministerium
se accingentem, oportet ita este comparatum an,
moinc si mori certus ellet ; quod est sane per quam probabile. Itaque contemptio vitae huius, quod est totum praemiorum martyrij sundamentum, iuxta D. Augustinum, aeque locum habet circa eos de
quibus agimus: ac proinde iisdem digni sunt pra
vitis, de aeque sunt martyres.
. Quare si tollentibus crucem suam, si abnegantibus seipsos, Christumque sequentibus, si animas suas perdentibus, & odio in hac vita habentibus , reposita est spes optima; indeque D D. ac PP. non iniuria colligunt certam salutem hominis in causa fidei mortem obeuntis , statutamque morti illi mensuram gratiar ultra passi meritum rependet dr ; quidni idem quoque colligere liceat, aut etia in oporteat, de his aliis aeque crucem suam quotidie tollentibus , teque seipsos abnegantibus iaeque perdentibus &aeque odio habentibus animas suasZMihi sane nulla ex parte sublucet discrimen.Imo cum
hi de quibus agimus, maxime proprie crucem suam quotidie
490쪽
Rationes ex scripturis. 4 iquotidie tollant ex Christi apud Lucam praescripto,& quamdiu periculoso mini iterio insistunt,quotidie mori dici queant , iuxta superius addi tam, verborum Apostoli ex Chrysostomo interpritationem; nec id ita proprie in eos cadere v. deatur qui in causa fidei una morte defunguntur, & fepE,crucem suam ad summum excipiunt, quia aliter salua fide non licet Paversaturi si liceret: Aulim conten dere, in his maxime quorum vero martyrio firmando allaboro, valere citata Scriptura: locat; ac vel non vigere pro iis qui fidem profitentes animam ponunt, squod nemo dixeiit, cum ex resse aduersetur Patribus ante prolatis:) vel quod Chri
sti verborum cortex aeque fert,eteque aut etiam non
nihil potiore iure, his suffagari. Altera ratio, ex mercede ministro Christi con-
ni tuta , Dan. I L. 3. In eundem sensum Cardita. Turrecremata in qq. Euangelicis circa Euangelium quod in festo S. Thomae Cantuariensi propositum refert , s nunc enim aliud legitur ;) usurpat verba illa Cluilli quae Ioannis La. Verbis ex eo capite iam propositis subnectuntur. Si quis mihi ministrat, me squatur, stubi ego sum, illhic o minister meus erit. Si quis mihi minintrauerit, honorificabit eum Pater meus. Haec de martyrum morte ac praemio a Christo prolata,cen set Cardinalis Turrecremata, vir planὸ doctus ut in Concilio Florentino abunde prodidit. Hic enim est Ioannes ille Theologus, qui in praedicto Concilio , Latinorum Theologus , sanam doctrinarn aduersus Graecos tam nauitet solideque tutatus , ad