De martyrio per pestem ad martyrium improprium, & proprium vulgare comparato, disquisitio theologica, Theophili Raynaudi ... Qua monstratur, eos qui proximis peste contactis, ex christiana charitate subleuandis, immoriuntur, esse non late duntaxat, s

발행: 1630년

분량: 669페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

501쪽

81 Pan III. Cap. VI.

Itaque omnia argumenta, quae in sententiam nostram intentantur ab autoritate, admodum frigent. Eo enim reducuntur omnia, quod autorest saltem prisci, & quorum autoritas sit ineluct bilis, in huiusce martyrij non meminerint, sed

eius duntaxat quod ex doctrinae reuelatae odio infertur. Quod argumentandi genus, cum sola negativa autoritate nitatur , futile est. Neque vero mirum debet accidere, quod autores sese non meminerint alterius martyrij , quam eius

quod pro fidei doctrina & testificatione subitur. Hoc enim est martyrium frequentissimum, & quo tempore Patrum plerique scribebant, quotidia- .

num. Eamque ob causam , videtur antonomastice dictum esse martyrium. Cum e contra, hoc

martyrium pro quo pugnamus,sit admodum infi quens, & interdum vix in pluribus seculis alicubi locum habeat. De rard autem contingentibus, ut logici proloquuntur , non est scientia. Plerique etiam egisle videmur de martyrio,itantum quoad vocis corticem spctato. Quia enim martyr, iuxta vocis notionem, idem est quod testis; & ij forin lissime Deo attestantur, qui minante licet mo tem Tyranno, perstant in fidei consessione inconcussi, inde factum videtur, ut receptissimus usus, martyrum nomen solis fidei prosestoribus adscriberet : non exclusa tamen sortis paritate apud D V M , quoad eos quilaeque morte propter Christum desunguntur. in aliis negotiis , etiamsi minus explicite , minusque sermaliter, testes esse

videantur.

502쪽

t dprobationes in contrarium. 483 sed rationem ex defectu alienae violentiae, ruesum, ausdem persequentis.

3. Sic disiectis argumentis ab autoritate petatis, non dissicile erit rationes quoque euertere. Prima ex eo petebatur , quod mors martyrium presse dichum constituens, debeat elle opus alienae violentiae , in fidei odium saeuientis: quod in iis qui

aliis ex charitate iuuandis immoriuntur, non apparet. Uerum alienam violentiam de ratione martyrii esse , negat diserte Abulensis in.c. I 3. Matth. q.2O.

Estque certum si agatur de aliena violentia physice illata. Constat enim SS. plerosque martyres,ad generosam fidei suae proseisionem edendam, & luci lentum Christianae sortitudinis specimen exhibendum insilui s. vlud in sornaces Quod de trecentis,

quibus ex eventu , candida nomen inditum,

itemque de S.Apollonia, & aliis, reserunt Ecclesiasticae tabulae. Non paucas etiam SS. mulieres, salua martyrij gloria ultro e locis praealtis in subiectum solum,uel in fluuios ruisse praecipites , ad imendam castitatem, vulgatissimum est, & nonnulla exempla habet S. Ambrosius in opere de virginis. bus. Quis ergo his Christi pugilibus, martyrij d Cus abroget, idcirco quod nulla ab extrinseco physice illata violentia occubuerint pro Christo 3 illatio

autem violentiae ab externa causa morali, tum demum est ad martyrium necessaria, cum mortis opis Petitio non esset alioqui honesta.Nam si quis citra noxam, imo cum laude posIet in mortem pro Cluisto ruere, ex eo ipso motitio ex quo alienam vio-Ientiam excipit cina fluctu martyrit,esset haud di

503쪽

bje martyr habendus, quamuis violentiae externae exsors omni modo : quia illa ultronea mortis aditio honesta & sancta. abunde suppleret desectum alienae' violentiar, ne moraliter quidem adhibitae. D κ V senim ad coronandum martyrem , eam violentiam non attendit,nisi quatenus mors ab ipsiomet homine,inhoneste qti reretur,ac cum scelere. Si autem

mors ab ipso homine aliquando absque culpa adiri possit; vel ut casti is loquamur, si homine discrimen apertum mortis honeste adeunte, contingat mortem consequi, quamuis absque extrinsecus illata violentia, nihil erit, cur ad veritatem martyrij et morti vendicandam, desideretur vis exter na mortem inserens : quia satis est quod ex parte palli, omnia laudem & coronam promerentia in lquae Deus intendit, & scilicet mors honestam illam di scriminis aditionem consequens, interueniat. At in praesenti negotio , & discrimen honeste aditur,& mors consequitur, quam acceptatam supponi- mus ex germanissimo martyrii presse sumpti in tiuo, cuiusmodi est charitas Christi, urgens mini- 'strum discrimini se committentem; conformatio cum Christo,& suffragium dominae per Christum reuesatae exhibitum. Nihil igitur est, quorsum aliena violentia . etiam quae tantum moralis est, ne Lsaria est e dicatur , ad verum martyrium in hac morte agnoscendum .Quj.i velo reseri,quod mors, non modo ut oportet excepta , sed etiam ultrogdita , committendo se eius discrimini, in quod se coniicere , illatae violentiae aequi ualet , absque alieno scelere inferatur λ Non enim D E V s , ad coronandos athletas suos in malignitatem hostium intendit, sed in seruorum suorum affectum, de

motivum

504쪽

probationes in centrari . 683

motivum ex quo in mortis discrimen lubentes it- ruunt : quod in istis, supposita honesta aditione discriminis supplente illationem violentiae , est legitimum martyrii motivum. lino in maioris alacritatis & generositatis argumentum cedit, quod ultrbquantum in ipsis est, mortem lacestant, nec praest lentur aliunde irrupturam. . Belle vero in contrarium proserebatur Optatus l. 3.eo quod Donatistas increpansd:cat, debetis attendere ne temerarium sit, eos martyres appellare , qui Christianorum nullum senserunt bellum.J Et statim addit: quod bellum,persecutio dicitur.J

Hoc dico, inepte intorqueri in sententiam nostram. Nam ibi optatus agit contra rabiem Circumcel lionum, qui incentoribus Marculo & Donato R-ctiosorum signiferis , a submissis per Imperatorem Constantem copiis, represti sunt, quibusdam letho datis, quos Donatistae iactabant martyres; sed planEtemere & ridicule, iuxta Optatum; cum mors illis per publicos miniistros, illata non Dillet in odium

fidei siue per Christianum bellum , sed ad iustam

scelerum castigationem. Vbi cum ageretur de morte noxiis illata a vero martyrio secer nenda, ad idque sufficeret illam conferre cum vulgari martyrio quod per alienam violentiam insertur, non erat cur S Optatus , alterius praeterea veri martyri j , si quod erat, mentionem faceret, ab initituto illius plane alienam. , UEx dictis in Guper, excisum manet quod addeba batur necustarium esse ad martyrium , ut mors ob Christi odium inferatur. Id enim verum est , cum mors insertur per violentiam,physice aut moraliter

ab alio illatam. At incis subitui nulla ititatum

505쪽

niente causa externa violentiam inserente, sed ipsesbi homo quodammodb vim inseri, honeste de sancte,nempe adeundo discrimen, sicque dando in . se locum causae virulentae & lethiserae ad quam

mors consequitur;tunc quamuis homo teneat Pelasecutoris locum,non exigitur tamen ut agat ex in

tiuo illo detestabili , quod formalis persecutor propositum habet: sed satis est,si operetur ex illo sanctissimo motivo, ex quo conuenit passum mortem excipere cum martyr & persecutor secernuntur. Hoc autem motivum , est, pati propter DE UM& doctrinam reuelatam. Id enim esse germanum martyri j motivum ex parte passi , supposita aliunde formali vel aequivalente illatione violentiar; abunde monstratum est p. 2. Igitur cum hὶc habeamus violentiam aequivalentem , & ex parte passi nihil desit ad verum martyrium; non est quod timea- mus absolutioni persectioni huius martyrij, ex eo quod mois non inseratur per odium doctrinae reuelatae ,uut Christi, aut Dei. Fingamus porro, quod citra figmentum accidisse quandoque videtur: Nimirum aliquos ex iis qui occidendis bS Apostolis & Christianae doctrinae praeconibus, arbitrabantur obsequium se praestare Deo , per ignorantiam inculpabilem sic se gessiste, & ex motivo per inuincibilem errorem honesto , mortem Sanctis Dei testibus irrogasse. Nemo sane idcirco negauerit, Sanctos sic caesos ex honesto motivo, α per accidens absque scelere , & odio Dei ; imo

ex virtute & zelo diuini honoris obtruncatos, Vere martyres extitisse. Igitur quod in re nostra deficiat turpe motivum ex parte eius qui aequivalenter imfert violentiam, hoc est ex parte passi ultro in se . . t centis

506쪽

dprobationes in contrarium. 48

tentis iii discrimen,nihil derogat persectioni huius

martyris. Imo insignis quaedam eius praecellentia agnoscenda est,ex eo capite quod peragatur absque offensa Dei , sitque undecunque innocentissimum.

Expensio exemplorum, ex quorum paritate, -- petebatur praeterea nosba sententia.

s. In argumento quod continenter addebatur, conglobabatur exempla eorum quos clarum vide tur non esse presse ac propriE martyres, quamuis videantur eodem esse loco, quo illi qui immorium tur ministerio proximos subleuandi ex charitate. Dicendum verbest, aliquos in exemplis illis prolatos , este plane eodem loco, quo istos quibus veri martyrii praerogatiuam vendicamus : alios autem longe diuersa esse conditione idcirco mirum non eme, quod in martyrum album non sint referendi. In primo ordine , colloco illos qui conscij discriminis subeundae mortis in exercitio operis supernaturaliter honesti,ad quod prudenter & sancte aggrediuntur, nihilominus non resiliunt, scd alacriter propter Christum ,& ut doctrinae reuel tae approbationem opere exhibeant, irruunt in periculum cui etiam succumbunt. Vt religiosus ille, qui in obedientiae Christianae, imo religiose executione, vitam poneret, non casu ac non praecognito mortis discrimine, atque aded neque acceptato, sed ultro , & ut honestatem supernaturalem iis licet asperitatibus eircunseptam,captaret. ItEmque is, qui ad opitulandum proximo de submersone periclitanti , desiit piudenter in aquas , prob. conicius dilcriminis quod adit; tantum ut eo chri-

507쪽

88 Pars III. Cap. VI. stianae charitatis ossicio defungatur, & proximum morti subducat, iuxta Christi doctrinam. Hos ego ac similes, eodem plane loco habeo, quo illos de quibus hic agitur. Est enim perspicue eadem ratio:

atque aded omnes aeque martyrij pDerogatiua insigniendos, contendo. Nec timendum idcirco est nimiae martyrum multitudini. Non enim adedimu i sunt, qui prudenter summa huiusmodi dis

crimina adeant, tantum ut exerceant opus Christianae in alios charitatis, alteriuiue honestatis reuelatae. Et ut innumeri essent, ac super arenam multiplicaremur, non estet abbreviata trianus D

mini , in cuius domo abunde et Iet gloriar & diuitiarum,unde omnibus idonea praemia rependantur.

6. At qui ad lucellum aliquod captandum, in proposita discrimina irruerent; vel reciperent hic mercedem suam . si ca lucri captatio ellet inordinata , ut non dissicile potest contingere: essetque ea pretij ob actum virtutis male elicitum captatio, multo vituperabilior quam ea in cuius insectari ne multus est Plato in Protagora: & ob quam So

crates apud Xenophontem l. i. memorab. Sophistas πορνουs , scorta & calamitos nominabat, quia virtutis doctrinam , mercede prostituebant: nundinantes iuuentutis institutionem, & inde sibi de poscentes salaria. vel certe quamuis qui lucrum captarent ex ministerio de quo agimus, prudenter& honeste agerent, ut potest etiam Contingere, tamen ita acciperent a Deo meriti sui compensationem operi operantis debitam, vi nihil sibi ex Opere operato rependendum , facerent reliquum:

quandoquidem hon pure ac simpliciter piopter Deum , ut exigunt omnes diuinae promissiones.. martyri

508쪽

Ora probationes in contrarium. 48 9

martyribus propositae , sed affusa aqua vino charistatis, id est proposita mercedis humanae spe , op xarentur. Deus autem , morti ob unam suam gloriam oppetitae, decora martyrij voluit reposita.

Nee dissimiliter philosophandum est , de iis qui

ex naturali amore I aegris lue contactis assident,

eisque cum laude ministrant, ut liberi parentibus, vel parentes liberis , & coniuges inuicem. Quamuis in huiusmodi personis, tale ministerium laude dignissimum sit, possitque etiam ingens super

naturale meritum procreare, si ex regulis oper tionis supernaturaliter meritoriae exerceatur, & ut dixit Salvianus l. 3. ad Eccles in natura vinciast, Deum cogitent naturarum patrem:ct amoris nera,

inscrificia conuertant.Tamen mixtura illa hurnanae necessitudinis, ex qua praesertim impelli videntur qui ministerium illud erga sanguine iuri nos o eunt , multum remittit de supernaturali operis praecellentia: Et ut illud esse sinat dignum praemio, ratione operis operantis, eam tamen essicit inid neam ad fructum operis operati: qui fructus, soli mortis perpessioni ex supernaturali motivo, sce- cibus humanorum motivorum non admixto , est alligatus. Nam Christus martyrum praemia spondens, & ostentans, dixit,si quis perdiderit animam suam propter me; En propter me, atque aded non ob motivum turpe aut indifferens: sed neque ob qu lecunque motitium bonum, cuiuscunque demum sit ordinis; sed ob motivum supernaturale , idque non impurum sed imferioris honestatis admixtae conoetione liberum: alioqui non foret tale, ut posset Christus de homine moriente ex eo, dicere, hic propter me mortuus est. Cum tamen iis tan

Hii ue tum

509쪽

49o Pars III. Cap. VI.

tum qui eiusmodi erunt , constituti a Christo sint fructus martyrij, ut liquebit attendenti ad Euangelica oracula in quibus eos fundauimus, recteque a D.Augustino expensum est, serm. i oo. de diuersc. 2. prolato enim eo Christi dicto, Qui perdideritu animam suam propter me, ait Augustinus. Γ Qvj perdiderit cinquit propter me. Tota causa est. ini ' perdiderit non quomodocunque,non qualibet cau- sa , sed propter me. Illi enim in prophetia iam di-

xerunt martyres: Propter te mortificamur tota die. Propterea martyrem non facit poena, sed causa. ' Quando Dominus passus est, tres cruces causa dis creuit. Inter duos latrones, crucifixus erat. Hinc

' & inde facinorosi confixi, in medio ipse. Et tam ' quam illud tribunal elset, insultantem damnauit, ' confitentem coronauit. Quid faciet iudicaturus, si ' hoc potuit iudicatus λ Iam ergo discernebat cruces. Iam si poena interrogaretur, similis erat Christus ' latronibus; sed si interroget quis crucem, quare V crucifixus est Christus, respondet nobis, propter

nos. Dicant ergo illi, & martyres : Et nos mortui '' sumus propter te. J Quotquot igitur per verum martyrium Christo configuntur cruci, nullo planEalio, tametsi non malo , aut naturaliter honesto motivo . duci debent. Si tamen cognati non aliter in sanctum illud ministerium incumberent, quam laici illi Alexandrini de quibus cap. . aut qucuri se eri ministri, de quibus sere ad extraneos compar tis , hactenus egimus, planc ipsi quoque accens rentur veris martyribus , si in illo pio cognatorum subsidio, mortem oppeterent. Denique de , morientibus quia inquinationem

corporis refugerunt; si qui sunt qui idcirco in

tiantur,

510쪽

robationes in contrariam. 691riantur, quod puto falsum,) dicendum est non esse

martyres. Eadem quippe eorum ratio est quae noxiorum,qui cum possunt mentiendo defugere iusta supplicia, malunt eis subiacere quam mentiri, de idcirco moriuntur: quos tamen martyres non esse supra ostendimus, quia non moriuntur ob motivum legitimum martyrij, sed ob crimen admissum. Ita & hic non propter castitatem, sed ob talem temperationem deprauatam, excedunt e vita. Castitas autem obstat tantum, ne causa illa obitus cum scelere auferatur: sicut veritatis amor obstat, ne reus cum peccato causam mortis obtegat, civeluti subducat mentiendo. Itaque neuter est martyr sic moriens,

Dissoluitur argumentum ex contrapugnatione. 7. Argumentum quod postea subiiciebatur ex

Contrapugnatione, imbelle est, si recte instituatur proportio, inter martyrium in causa fidei, & martyrium misericordiae de quo agimus. Utrinque enim exulare debet similis contrapugnatio. Sicut ergo contrapugnatio aduersus causam liberam aqua mors irrogetur in odium doctrinae reuelatae, pugnaret cum veritate martyrij, ut supra ostensum est,par. 2.Ita contrapugnatio aduersus causam tib ram , a qua homo precibus , Conflio, imperio, aut quomodolibet aliter, ad pium ministeriu applicaxetur,itemque conςmpugnatio aduersus ipsummet

hominem, qui hic est sibi aequi ualenter persecutor, id est renisus contra sanctum propositum libere ab ipso homine susceptum, impedendi se in hoc opus ; pugnaret cum martyrio misericordiae, quia

SEARCH

MENU NAVIGATION