De martyrio per pestem ad martyrium improprium, & proprium vulgare comparato, disquisitio theologica, Theophili Raynaudi ... Qua monstratur, eos qui proximis peste contactis, ex christiana charitate subleuandis, immoriuntur, esse non late duntaxat, s

발행: 1630년

분량: 669페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

511쪽

η92 Para III. Cap. VI.

excinderet acceptationem, quae omnino intima est cuiuis martyrio adultorum presse dicto. At contra- pugnatio aduersus proximam mortis causam mere necestariam , non obscurat huius martyrii decus. Sicut neque similis contra pugnatio aduersus proximam mortis causam necessariam, pugnaret cum

vero fidei martyrio. Non enim si quis a Tyranno, iurato hoste Christianorum, in odium fidei multis plagis assiceretur, isque postmodum , adhibita curatione tentaret vim vulnerum retundere , ac o,

sistere ne mortem inferrent, censendum idcirco esset, martyrij gloriam in eo euanuisse , morte consecuta. Similiter ergo in repraesenti , fas est

salua martyri j gloria, & aduersus panos pestilentis

luis ex pio ministerio contractos, omni ope conniti, ac ne vitam eripiant impedire ;& aduersus contrahendos communiri, adhibitis alexipharmacis. Nimirum ratio propter quam contrapugnatio aduersus causam liberam excindit martyrii rati nem , ea est ut attingebam , quod contrapugnatio illa excludat mortis acceptationem , ad martyrium Omnino necessariam, de remoueat conformitatem cum Christo, qui. cum paleretur non comminabatur. Quomodo enim mortem acceptat, qui omni studio auertit ὶ Quomodo item Christo aguo,atrincissime absque voce in lanios suos iugulato , assi milaretur, qui insectantibus aduersatur, aut etiam pro malis reponit mala Z Cum verb contrapugna t o est duplaxat aduersus causam necessariam , ces sint omnia haec incommoda , nec ambiguum est

quomodb mors liberrime acceptata sit in sita causa: nempe in voluntaria discriminis praecogniti

512쪽

probationes in contrarium. ' saditione, & applicatione ad tale ministerium, ex quo consecutura praenoscebatur.

Item quod ex fidei linificatione, martyrio necessaria, petebatur.

8. Aliud argumentum in contrarium,ducetbatur ex notione vocis.Quia enim martyr idem est quod testis,testificatio autem non videtur locum habere nisi cora hoste fidei;inde inserebatur eos de quibus agimus, ut nomine,ita de notione martyrii nomini subiecta, destitutos esse. Verum copetere his quoq; testificatione Christianae doctrinae,& quidem luculenta & eximia,proxime monstrabo.Unde liquebit, hos quoque testimonio fidei probari,nec hoc martyrium ita appellari charitatis,quasi excludatur fidei per illud testificatio , aut quasi non aeque pro fidei doctrina subeatur , ac cum quis pro castitate retinenda occiditur: Sed tantum appellari charitatis, quia opus in cuius exercitatione disertinen mortis aditur , pertinet suapte natura ad charitatem. Est ergo in huiusmodi morte , testificatio fidei, & voritatis alicuius reuelatae. Quod si quis mallet negare in huiusmodrministerio ullam cerni testificationem veritatis reuelatae, addendum ei ellet, talem testificationem non esse uniuerse de ratione martyrii secundum quidditatem suam , spectati . quamuis in ea morte propter Christum, quae sec-quentissima olim fuit, emineat talis testificatio, indEque martyrij nomen extensum sit ad omnem mortem similis conditionis.& seracem gratiae qua si ex opere operato. Qua ratione videmus, in aliis plerisque rebus nomina vitta quam vocis cortzx. ferat,

513쪽

probationes in contrarium. 48s

Supposita autem uniuersalitate, vel etiam freque tia maiore, & communiore usurpatione usus illius;

erit qui illud reponat ex Concilio Carthaginensi, apud Augustinum lib. 6. de baptis c. 37. In Euangelio Dominus dicit, Ego sum veritas , non ego msum consuetudo ; itaque veritate manisestata, ce- ηdat consuetudo veritati. J Quod est ex Tertulliano depromptum l. de veland. virg. cap. I. & firmatur in Concilio Turon .sub Alexandro s. sanciente, e ritati , nullam quantumuis inolitam consuetudinem praescribere; nec inualescere errorem longo temporum ductu , sed augescere. Breuiter & con cinne idem tradit S. Cyprianus epist. 74. cum ait,f consuetudo sine veritate , vetustas erroris est. J Pulchre item in eandem sententiam disserit inter externos Dio Chrysostomus orat. 3 i. Erit inquam qui contra statuat, usum illum ad abusum pertinere: & ex non satis explorata veritate sententiae cui subscripsi inus , inductum probabiliter atque retentum suis Ie , ab iis qui aliter opinabantur. Ego vero ea suppositione facta, sue posito quod generalis vel etiam communior usus serat, ut Christiana suststagia personis de quibus agimus impendantur ;) illud inprimis statuo, nihil esse hac in parte absque

Ecclesiae praescripto novandum ', neque priuato ali cuius sensu aut iudicio , mouendos esse terminos quos posuerunt Patres nostri. Cum enim sententia cui adhaereo da me non venditetur ut indubitata,&adeb certa , ut negem polle ei sebesse falsum ; plane consultius est , donec plenior lux affulgeat, &interposita maiorum auctoritas aliter pronuncier. trito itineri insistere. Si enim sententia cui adhaesi, destituatur veritate, male omnino personae de aliis

514쪽

probationes in contrarium. 9 Ieripta de quibusda cultu martyribus solemni prosequendis,expunctis aliis. Atqui assici coelestibus martyrum honoribus,& QEagiis Christianis no egere, tam nexa sunt,ut disiungi nequeant & vel simul alicui competant,vel simul negetur. Igitur quandoqui dem personae de quibus agimus, ante interpositam Ecclesiallicam vindicationem, absque miuria non coluntur cultu martyrum ; absque iniuria quoque,

iisdem sufiagiis quibus alij pie in Christo mortui,

donabuntur. Quare ex usu illo, orandi & s Sagia impendendi, personis de quibus egimus, etiam si dicatur esse uniuersaliter atque ubi uis probatus, tantum sequitur quod ultrδ dedimus; nempe sententiam nostram usquequaque certam non esse, aut talem , t ex ea priuato tantum cuiusque arbitrio fas sit, ante Ecclesiasticum decretum, nouare aliquid circa defunctos de quibus actum est. Quod tamen Theologis, in quibus per Ecclesiam licet, solemne est ; seusum meum , non Ecclefiete tantum, aduersus quam hiscere scelus fuerit, verum etiam

peritorum iudicio permittens, quid ex dictis tota superiori disputatione sequatur , ostendo. Nimirum si Eccletiastica vindicatio , quae aeque pertanis in causa fidei mortuis, ut martyres habeantur, necessaria est,) intercedat; hos quoque quos v re martyres elle monstratum est , non tiuil agia mortalium , sed honores exposcere: nec fundem das pro eis preces, aut offerenda sacrificia,tanquam pro non plene nitentibus , sed tanquam per mortem coelo illatos, & aeternae salutis citra omnem expiatricum flammarum perpessionem plane ce tos habendos videri.

515쪽

ontentio fidei in utroque martyrio. 49Ituti, quod maityrij nomen impici, attendi debet. Quare eorum Comparatio, instituenda merito videtur. Sunt autem haec, quorum facienda occurrit contentio. SplC-.dor virtutum Theologicarum fidei, spei, & charitatis: itemque moralium infusarum, fortitudinis praesertim 3 cui adiungitur configuratio cum Christo tcste fideli,& martyrum primicerio fortissimo , cui omnos alu succenturiantur Martyres: ac denique religionis, qua homo Deo litat, rationabilis hostiae, hoc est sui ipsius immolatione. Quibus utrinque collatis & rite libratis, non dissicile erit, de statuenda

externarum utriusque martyrij praerogati-uartim, atque honorum nostrorum, non dissimili mensura pronunciare.

CAPUT I. Insignis utriusique martyris presse dicti fides

Vtrobique item expressis imum martyrium flue doctrinae reuelatae testificatio

luculenta. I. T Raemitto virtutes Theologicas , non modδ L quia moralibus quibusvis praecellunt , sed etiam quia fides, quae inter Theologicas naturae &generationis Ordine prima es , morales virtutes infusas diligit , elique praelucet. Quod enim Pru-Ii a dentia

516쪽

49 a. Pars IV Cap. I.

dentia acquisita & mere naturalis, virtutibus puse moralibus praestat, hoc fides ad certam materiam restricta, facit in supernaturali serie actuum huma norum , primam fidei consertionem subsequentium , ut suo loco monstratum est. Quia vero quod corde creditur ad iustitiam, ore confitendum est ad salutem , iis quae de interna fide dicam , adiungam quae spectant ad externam eius expressionem, dc testificationem, per utrumque hoc martyrium.

Diris martyrum, a Dranno Christianitatis hoste caesorum , quam luculenta.

Fides ergo tantopere micat in iis qui ob Christi

fidem mortem oppetunt, ut S. Augustinus serm. I . de verb. Apoth. dicere non dubitarit, ideo ma Ures quia; etes. Et in Psalm. i 27. martyres hic,iii- ter tormenta & horrorem crudelitatis, eximio spiritualis visus acumine quod in fide situm est, vi- .. guisse,ita demonstrat. Quata mala passi sunt ma .. tyres, quanta exitia quanta tormentat squaliores

.. carcerum, stricturas catenarum, saeuitias feraturri, vi ardorem flammarum , aculeos contumeliarum. Istari omnia, passi essent. nisi nescio quid viderent,quota tenderent , quod ad huius seculi felicitatem nonia pertinet Z J Quasi dicat , non usque adeo desipiebant , ut nisi obuersata suillent fidei oculis aeterna bona, suissent praesentia quae tenebant despectitri. Magna itaque in eis fides iuxta Augustinum. Pulchre item praecellentiam fidei , in martyrio pro religione ac fide inito , attigit Lucis Calarit. l. quod moriendum sit pro Dei filio vocans mortem quam martyr oppetit , non iacturam ,sed μηermionem

517쪽

ontentio ei in utroque martyrio. 493

dei. Quia enim mors illa, coram Deo pretiosissima,fructibus supra vitae sortem immensis aliquando rependendis cumulatur, iure dicitur faeneratio. Dicitur autem esse faeneratis fidei, quia fidem esse

oportet in martyre omnino praecellentem , qua,i tentus in ea quae oculis corporis non obiiciuntu praesentia calcet. .

a. Ad eandem mentem S. Ambrosius, vel quis quis alius, ex variis plagulis homiliarum Euchetij Lugdunensis unam contexuit de SS. Naetario dc Celso, est apud Ambrosium serm. 9 3. & in mis- .cellandis Vosiij sermone de martyribus qui S. Augustini nomine circumfertur , aliter interpolatus habetur) Sanctos illos martyres quos ibi exornat, Vocat Dei principes , ab eximia fide, patiendo αmoriendo prodita, quae omnibus aeque martyribus est communis. Idem matrem martyri' vocat fidem, quam in eis singulari veneratione prosequendam statuit, quod ab istis dum mortis tolerantia indu- ωbitanter excipitur, spes immortalitatis euidenter in asseritur. Nunquam enim hanc vitam suam tam .e constanter expenderent, nisi esse alteram incom-cii parabiliter beatiorem , persecta definitione senti- rent. J Diuine S. Eulogius in Apolog. f Sane om-nium virtutum radix ac fundamentum , fides est, M

quae certantes adiuuat, vincentes coronat, & cor-α

lesti dono quosdain , effectu signorum remunerat. Nihil est enim quod syncerae fidei denegetur, quia e nec aliud a nobis Deus,quam fidem exigit.Hanc di- ligit,hanc requirit,huic cuncta promit it & tribuit. Fides sin mi)tua te saluu secit. Et; esto fidelis usque ad mortem, & dabo tibi coronam vitae. Nihil ergo e

fidei subtraxit, nihil ei impollibile else depromit. J

518쪽

494 Pars Cap. I.

3. Similia praeclare Laurentius Iustinianus in ligno vitae trach.de fide cap. 1. & illustrissime initio

sermonis de S. Laurentio, ubi sic dilierit. Martyres nouimus homines suille , ut nos de eadem malla

conditos, pari conditione formatos, conceptos δίης genitos. Naturam non alteram carnis habuere quam nos. Senserunt utique carnis aculeos, inna- tas concupiscentias , corruptibilitatem corporis,

Diaboli tentamenta, oblectamenta seculi, inordi- natos motus, impudicitiae ardorem , & huiusino- di millia, quae de fomitis pullulatione proueniunt. ' Vnde autem illis tam gloriosa victoria, magnani- mitas tanta, atque inexpugnabile robur ξ Non uti- ' que dixerim aliunde, quam ex illuminatione sidet, ac veritatis agnitae scientia certa. Fidei siquidem' irradiatione edocti, vicerunt seculum , spreuerunt

regna, tormenta calcarunt, superauerunt hostes, non exhorruerunt carceres, non ignem, non gla- dium, non poenam, non mortem. Poterant in fi-

dei lumine, futuris metiri praesentia, atque in aetem

norum concupiscentia fiagrare vehementer. Quis rationis compos, non commutaret lutum pro au-' ro, pro gemmis petras , pro ornatis aedibus tent ria vilia Z Quis inquam , ut immortale acquireret' regnum, momentaneam potestatem non fugeretΘ

Quis ut spirituales delicias possideret, voluptu sas carnis non abhorreret illecebras λ Deum planE quisquis agnosceret, amori illius, uniuerta I s poneret: parui penderet visibilia, laudabiliterque' odiret se; Quamobrem ut ex ignorantia summi bo-' ni, terrena delectant: ita ex cognitione vileseunt. JHaec autem summi boni nostri quod supernaturale est vera cognitio, tu huius vitae scammate , non

519쪽

ontentis ei in utroque martyrio. ς' s

est alia quam fides, quae proinde fuit in martyribus illustrii sima.Sed quid testimonia Doctorum emendicamus , cum ipse Apostolus , in luculento illo fides encomio quod pangit cap. ii. ad Hebr fidei tribuat, quod sancti martyres regna vicerint, sertes facti sint in bello, ludibria & verbera experti, insuper de vincula , dc earceres, lapidati sint, secti sint,tentati sint,in occisione gladii mortui sint, omnem denique Satanae pharetram in se vacuatam, illaesi exceperint

Ei fidei silendori, quam belle restondeat fides

iuuandu peue contactis immorientium. . Haec & alia magnifice, ac splendide, nec supra verum, de fide Sanctorum in causa fidei vi

tam ponentium, dici non distiteor. Sed posse nori minus gloriose celebrari fidem eorum qui in ininisterio charitatis occumbunt, ex eo liquet, quod aeque isti, quae videntur conculcantes, δc dulcem

vitam nihili ducentes prae Christo , suspiciunt se laeteterna, quae fides exhibet. Imo cum martyr in causa fidei, plerunque excedat molli admodum exitu, certe breui , nec morae longioris quam machaerae exsertio & impactio deposcat, in sicque aerumnas suas abrumpens, illico educatur, ad eorum fructum quae fide percepit, usu ipso colligendum: E contra, in hoc ministerio , per longum cepe ac diuturnum tempus haerendum est , quotidie moriendo , imo in horas singulas,ac etiam singulis horis multoties.

Quod si iuxta S.Gregorij Nazianzeni insῆne pronunciatum orat. a. in Italia. f Quod quisque pati extimescit, id passias est , etiamsi non patiatur: '

520쪽

496 Pars IV. Cap. I. grauiusque a se fortassis quam ab iis qui suppli-

cium inserunt, torquetur: J Euidentissimum profecto est, in iugi, nec intermisso plerunque ad Iongum tempus mortis metu , quis fidei vigor. quae eius persectio longe supra vulgarem sit neces.satia , ut ostentatione arternorum bonorum, &praemonstratione sanitatis nunquam temerandae,

iis a Christo repositae, qui vestigia ab illo imprestarelegentes , posuerint pro fratribus animas , firmentur in concepto per fidem sancto odio sui ipsorum , dc illis a quibus ingratissime plerunque excipiuntur, semper alacres & vegeti superimpendantur , hebetato aut etiam discusso, mortis metu. sui enim timet, adhuc non credit , ut est apud Augustinum l. a. de consolat.pro mortuis c. q. Clarius

vero & apertius prodetur is quem in istis celebro fidei vigor, quod fidei martyres, cum periclitante

fide ad martyrium subeundum obfirmant animum, in eo sunt rerum articulo, ut nequaquam si eis liberum resilire,saltem maxima ex parte,& frequentissime. Vel enim moriendum est sortiter, ad fidei indemnitatem retinendam, vel ruendum in voraginem desectionis.Et quanquam ea fortiter agendi necessitas , laudem suam ac meritum generose voluntati non tollat ,. tamen multδ apertius est,

quo loco ac gradu sit apud hominem, fides, si indiscrimen certum mortis inuolare non vereatur,

nulla adactus periclitantis fidei & alioqui euertendae necessitate , sed tantum ut prodat quanti apud eum sint, quae fide pra lucente, amplectenda cognoscit. Qui operandi modus, in maxima eorum parte qui ad iuuandos ex charitate qgros accurrunt,

locum habet: cum scilicet seclusa iustitiae, & charitatis,

SEARCH

MENU NAVIGATION