장음표시 사용
271쪽
probitate . Ne sinite doctrinae pulcritudinem vi. tiorum Coeno commaculari . Quam pulcrior , quam laetior , quam decentior erit vobis doctrina , si sociam illi probitatem asciveritis i Quods geminis illis veluti deabus tertia accesserit humanitas , iam vestrum fiet pectus trium harum quasi Gratiarum sacerrimum templum. Credite , iuvenes , mire decet doctum , ac probum virum affabilitas , comitas , beneficentia . Mores hispidos , agrestes , rudes vera doctrina , ac prinbitas non patiuntur , quae magis natae sunt ad animum omni humanitate expoliendum.
.. BENIGNO LECTORI. ΡRobe novi edi eandido fateor testimonium perfectae
laudis oratiano mea Iosepho Ameranio me reddere non valuisse , amica Lector . Faciam igitur , quod olim Aesculapii saeerdotes in more babuisse dieantur. Si enim bonum deesset Deri antibus poema novum, decantabant ei Alisodemi, o' Suboclis versus , quiabus maiorem putabant Deo baberi bonorem . Ego γλι liter , ut digne apud te Aeteranius laudetur , nitidissimam potius Ingeriptionem proponam , quum
ab bine biennio eluetibravit , θ' marmoreo mon
mento in sacro D. Marei peri yylio instu*i eurmvit nobilissimus , atque eruditissmus Vir Antonius Meo ius ex Marebionibus Pontis Saeei. 9 Castri Camasiani . Tam siquidem vera es , tam succo plena , tam bono antiquitatis sapore imbuta , tam
272쪽
ago ORATIO VI P. elegaur , tam Latina , ut recte senseris , se bae mea
nupera inornata , minusque nervosa laudataone posZbabita , meterem illam decentiorem , ac praesaretiorem iudicaveris ad singularia tanti Virι menta conceIebranda .
CIVI FLORENTINO BENEDICTI ET NIC LAI FRATRI IN PISANA ACADEMIA LlII ANNOS LEGuM INTERPRET IURIS CONSULTOR Μ LUI TEMPORIR HAxIM PHILOIOPHIA GEOMETRIA ASTRONOMIA RAECI I LATINIS L TTERIS POESI ELO UENTIA ROMANAE UISIORIAE COGNITIONE CLARISSIMO RELIGIONE HORIBUS SPECTATIssIMO PRAECEPTORI OPTIM QD I UI IT ANN. L X X v MENS. V. D . Ivo EI IN I x KAL. IEPI, ANNO A CHRISTO NATO. MDCC xx xv III ..
EX MARCHIONIBUS PONTIS SACCIET CASTRI CAMULI ANI
273쪽
O Rationei quidem ternae pro solenni insatira
tione studiorum in aliis duobus Voluminibus, quae hoc antecedunt, a me editae sunt. Huic mero sola superest habita anno proxime elapso . 2uare ut defectum aliarum duarum suppleam , aliquas loco earum tibi obtuli , benigne lector, laudationes , quas laureas dicunt . Iis siquidem
sacros iumenes ornavι , cum Theologiae insignia acciperent , π in serum Florentinorum Theol gorum Coetum cooptarentur . Gaudeo mero maximopere hanc mihi patere miam , qua illas imIucem emittam , ut praeclara laudatorum merataliterariae Reipublicae nota sani ; praesertim cum duo ex illis inter Graecanicos dbcipuι os meos re-
274쪽
HABITA FLORENTIAE IN AEDIENS S. SERVATORIS POSTRIDIE ID. NOV. AN. Μ Dcc XXVI.
Ut aliquem laudandum suscepit , Patres
amplissimi , laborat non raro , & orationis angustiis premitur , quod laudationis materies , quamquam callide dicendo dissimulet , sibi deficiat . At vero mihi ornatissimum Candidatum hunc , Antonium Gasparem Franchium laudaturo contra accidisse, &ego planissime sentio , & vos paene omnes , qui eum probe nostis, fateri debetis , auditores . Inopem liquidem me facit earum rerum copia, quae omnes pulcherrimae , omnes summa laudatione dignissimae mihi occurrunt , laudemque peculi rem singulae exposcunt . Quod dum brevis temporis particula, quae mihi ad dicendum relinquitur , praestare nequaquam permittit , quid agam, prorsus ignoro , & quae potius eligam , quae praetermittam , cum omnia in illo excellant, non facile possum diiudicare . Quapropter solum nonnulla, quae non praecellens eorum dignitas, sed casus ipse forte offerat, ut laudatoris partes
aliqua ratione exequar , Compellor attingere, auditores . Attingere , inquam , nam etsi velim, etsi tempus concedat , pro merito celebrare minime
275쪽
A. G. F RANC HII. MInime possim . Quis enim modestiam illius singularem , veramque probitatem nullo simulationis illi tam fuco , non torvam , sed hilarem , non inflatam , sed demissam , quam a teneris , ut Graeci dicunt, unguiculis semper excoluit , oratione assequatur ρ pueritiam si quidem , & valde periculosam adolescentiam ad hanc usque , quam videtis , aetatem cum eiusmodi verecundia transegit , ut in eum ne suspicio quidem umquam ullius labis ceciderit . Equidem fateor , naturam illi optimam indolem elle elargitam . Quid autem P & aliis quamplurimis natura utpote parens benignissima indolem optimam optimum ingenium elargitur . Verum quae natura dedit , eo suapte natura provexit quod faciunt valde pauci ut admirationi omnibus esse debeat. Non modo
nihil deliquille , sed sapientius etiam , quam pro flore aetatis , vitam instituisse , & me , qui tot annos in quo beatum me praedico ) discipulum
habuit, testem habetis , ceterosque eius condiscupulos , qui omnes & morum Candorem , & clo. ctrinam supra aetatem in eo sunt demirati . Non enim 1 olum in Latinis literis magnos progressus fecit , sed & Graecarum , sine quibus Latine claudicant , & Etruscarum , quarum signo latio iis , qui Florentiae ortum habuerunt , turpis est , cognitionem pari industita , diligentia , labore sibi comparavit. Et quamvis solutam orationem copiose , eleganter , nitide constri here didicerit , nihilominus numeris adstitetam magis adamavit , in eaque mirifice excelluit , &Hh a in
276쪽
in ea praesertim Poetices parte , quam Lyricam appellant , cuius tractatio adeo dissicilis est , tantamque ingenii praestantiam requirit , ut periculosae plenum opus aleae iure optimo nuncupari poste videatur . Iam in superioribus disciplinis , Philosophia scilicet , & Theologia , quantum profecerit , si dicere instituam , vereor , ne nimis in longum orationem protraham . Verum quid opus eli dicere ρ vos enim & in hodierna Concertatione, in qua tam laudabiliter se gessit, quantum in hisce disciplinis valeat, partim ipsim et pervidistis , partim vero e doctissimis eiu ς praeceptoribus , qui sibi eas tradiderunt , potestis cognoscere . Id unum de eius doctrinae studio generatim , atque universe dixerim , auditores . Ad summam bonarum artium gloriam , quantum in ipso fuit , semper contendisse , in maxima studiosorum frequentia , quos socios habuit , omnium semper longe studiosissimum sese protulisse , omnesque aequales , quemadmodum singenio , ita & diligentia superasse. Quid mirum igitur, si illum tantis ingenii , eloquentiae , doctrinae ornamentis illustratum , tantaque vitae integritate , morum suavitate , gravitate , prudentia , ceterisque virtutibus commendatum Collensis
Civitas humaniorum literarum praeceptorem sibi depoposcerit , licet adhuc adolescenti aetate, licet adhuc sacerdotio nequaquam initiatum p Discipuli Athenarum , utpote quae bonarum artium inventrices , & altrices essent , aliarum civitatum
magistri habebantur . Quas igitur tibi gratias
277쪽
agam , optime Candidate , qui dum adhuc inter gymnasii mei discipulos recensereris , tua doctrina , tuisque praeclaris virtutibus nobilis io illi totius Graeciae luceo gumnasium meum , sinite quodammodo effecisti Θ Tibi certe me vinculis omnibus benevolentiae , & amoris adstrictum profiteor, qui operam meam in te docendo tanta honoris mercede compensasti . In eo vero publico bonas literas docendi munere , dum diligentissimum , & prudentissimum te magnifice praedicant Collenses cives , & tam bonum se conduxisse Rhetorem gloriantur , qui eorum adolescentes filios literarum , morumque disciplina informare , & in ossicio continere , non frequenti saevitia , sed excellenti sapientia valet , Patria tua , nobilissima haec Civitas eorum praedicatione de tua virtute magis , magisque edocta , sibi ereptum dolens , sibique non vulgari decori , atque usui futurum cognoscens , honestiori alio docendi munere proposito, ad se reum cavit , sibi restitui voluit , sacrosque adolescentes, qui Deo in Templo Divi Petri Maioris deserviunt, erudiendos tradidit is in . Tantam scilicet benevolentiam , tantumque studium in Patriae animo
Virtus tua , Cuius tam praeclara argumenta dedisti , excitavit . Patriae igitur amori , votisque respondeas necesse est . Quod sane praestiteris, si in sapientiae studio , quod certe scio te facturum , perseveraris , tantosque progressus feceris ,
r) Docuit deinde humaniores literas in Florentino Seminario , mox in Gamnasio Cleris. S. Laur.
278쪽
quantos hactenus ; ita enim talem procul dubio te habebimus virum , qualem profecto decet fieri, qui tantam adolescens sui expectationem fecerit . Interea vero accipe Theologiae ornamenta,
quae sapientiae tuae amplissimus hic Theolog Tum Patrum Coetus decrevit , ut magis eluceat, maiorique in pretio habeatur , & gloriae ina stimabile praemium consequatur ἱ Paludamentum, Coronam , Anulum, Librum modo Clausum, mois do apeItum , ut scias , te in posterum non se lum literarum humaniorum este doctorem , sed sanctissimae etiam facultatis , quae de Deci , Diis vinisque rebus disserit , quamque iccirco facultatum omnium Reginam fatent ut omnes , & -- Nerantur . Sede tandem in Divinitate Magister& me , quem diu in Eugeniano Collegio Prae4ceptorem observasti , & fortasse etiam extimuisti, nunc vide in hac Theologorum luce , in hac alma Florentina Univeisitate socium tibi comparem factum esse , qui non amplius monitis vi tutem tuam extimulem , & inflammem , sed eius potius magnitudinem & splendorem suspiciam .& admireI .LA
279쪽
Raeciarum Virum Albertum Ughettum laudatutus , modestiam ipsam laudare mihi videor . PP. amplissimi , ornati Lsimi Auditores . Quis enim eo modestior . atque a suarum laudum Cupiditate tem .perantior umquam fuit ρ Quum enim huiusce. modi cupiditas altius in omnium animis insideat,& laudatio suae virtutis unicuique exoptatissimast , ac iucundissima , ut aiebat Themistocles, tamen ipse non certe ob mentis stuporem, &socordiam . sed ob insignem modestiam , animique demissionem a suarum laudum appetitio. ne longe abesse , & magnopere abhorrere vide. tur . Laudandi quidem , & digni admiratione sunt etiam homines natura modesti . sed multo magis ii . nui ratione sunt tales. Nam qui modestiam fortuito , non consulto colunt , ii fieri potest . ut aliquando a sententia deducantur ;qui vero persuasum habent summum bonum esse in virtute positum , ii haud dubie per omnem
280쪽
aetatem in hac statione perseverant. Itaque cum alii si qua domi avita decora , atque ornamenta sibi adsunt , ea proferant ambitiosus , multitudini ostentent & obtrudant , nullumque non . lapidem moveant , ut ampliora videantur , quam revera sunt , & multa praeter ius & veritatem
sibi vendicent ; modellissimus Vir ne eam quidem laudem ex amplitudine gentis suae sbi
accipere vult, quae sbi offertur ultro , ac paene , ut accipiat , Iogat . Nam quum praeclara
eius domus Pausani oppidi olim domina inter antiquiores , ac nobilios es Patriae suae , Urbi que Collensis Iecenseatur , primosque dignitatis gradus obtinuerit , eiusque Maiores magno in honore habiti amplissima munia obierint , sanctioresque Magistratus administrarint , tum ex quo ea Civitas Florentinae Reipublicae , regioque M gnorum Ducum imperio parere coepit , tum per id tempus quando suis legibus libere utebatur, quum item viros illustres ediderit , qui no tantum domi , sed etiam foris rebus bene gestis, magna laudum praemia consecuti sunt , nihil minus non solum hanc gloi iam non depraedicat , sed de industria etiam scire cupientibus abscondit , & ingenuo pudole saepit . Testes
omnes , qui eum norunt , quam Iigide , ac severe semper haec fleat , nihilque unquam de seipso , rebusque suis gloriosum loquatui . Testis ego , qui cum hodierno die in hac doctissimo.
Iu in hominum corona , in hac sapientiae luce illum de more laudibus ornaIe debeIem , clanculum