Dissertationes Homericæ habitæ in Florentino lyceo ab Angelo Maria Riccio ... quibus accedunt eiusdem Orationes pro solenni instauratione studiorum. Volumen primum tertium

발행: 1741년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

218 ORATIO VII. ctrinae studiis, aut vitiis inquinatum doctrinae

studiis perpurgant..Quo malo accidit, ut literae foedo. veluti vasculo acceptae & ipsae foedari, misereque corrumpi videantu L. Atque hinC Conspicimus , experientia teste, doctrinae consociatione improbitatem non raro fieri procacioiem . Pendet igitur doctrinae bonitas , pretium , integritas , commendatio a Probitate morum , vitaeque integerrimis institutis .

--. .---- Alterius se

Altera poscis opem res , ct coniurat amice,

Iam vero videndum , auditores, qualem , quan tamque vitae probitatem eximiae doctrinae , quam priore orationis parte explicavimus , Ave ranius noster adiunxerit . Virtutis colendae prinpositum certum , firmum , fixum illi fuit, de quo nulla ratione pellii , neque moveri umquam potuit . In optimo siquidem vitae inst tuto , quod ab ineunte aetate coepit , in eo perstitit , &; longius progressus est , numquam in virtutis cursu defatigatus. Neque enim philosophiae studium sumpsit ad meram animi delectationem, sed ad vitae constantiam . Itaque

omnis in eo aetas tenebricosa vitiorum inqui namenta aversata, pulcherrimo virtutum splendore mirifice enituit . Cumque in multis a foeda iuventute morum turpitudo in succedentes aetates i traducatur , interdum etiam improbitate auctior transmittatur : contra in Iosepho factum

262쪽

rastest , ut castam iuventutem Castior exceperit virilitas , hanc vero castissima senectus subsecutast . Aeque , enim aetate qualibet turpe duxit pravam voluptatem in virtutum concilium adducere , studuitque voluptatem maximam adipi-ici reiecta voluptate. Cum igitur hac vitae fuerit integritate , summaque castimonia , non men tiar , si illum dixerim iuvenem senibus , tirinnem Veteranis , novitium exercitatis ut virtutis

exemplum proponi consuevisse . Quis illo prudentior Θ quis temperantior Θ quis iustitiae amantior P quis pudore , modestiaque ornatior Θ quis sanctissimae Religionis studiosior λ Quis ab o, trectatione , invidiaque , quae solet Iacerare plerosque . . alienior λ Neque ob eam caussam honestum amavit , quia laudetur a multis , sed quia: etiamsi omnes obmutuerint sua pulcritudine , est , specieque laudabile , Cum autem probus aeta vellet , i non videri . sapientesque mores magis factis monstrare, quam dictis, avem sabatur quammaxime superciliosum genus illud hominum qui minus probitatis habentes intus speciem soris assectant cuiusdam consummatioris uirtutis , tristesque Vultu venditant sanctimonias. Sed longum lessem ac prolixum singulas eius virtutes, quibus cumulatissime eius probitas comstitit , dicendo persequi , auditores . Sinite ergo,

ut ceteris praetermissis ad eam unam oratio meast vertat expendendm , quae in eo maXime Ceterarum omnium paene ad miraculum eluxit .

Quam virtutem intelligam , videmini mihi non

263쪽

ORATIO VII.

pauci , qui hominem nostis , continuo persentiscere . Insignissimae scilicet patientiae illius f

Cienda est mentio, qua tam longi temporis morbum , acerbissimamque molestiam erecto , excelsoque animo semper tulit . Multa de antiquis philosophis , qui malorum vim , gravesciue Cruciatus patientissime tolerasse dicunrur ad ostentationem scenae gaudentis miraculis aptiora , quam ad fidem scripta plerique Censuerunt. Quod plane iudicium nec probare , neC refellere statui . Dicam solummodo hanc in Iosepho virtutem fuisse tam praeclaram , tam firmam, tam diuturnam , ut nisi nostris oculis vidisseis mus , illam ab aliis narratam non facile admito teremus , sed narratione artificiose ad. miraculum aucta fucum Ancibis ta fieri suspicaremur . iEtenim

date mihi' hominem . Oi literatum studia sim, pensissime amet erisque inhaerere in unicam experia, turi vitam iucunditiam KO qu. nihili aliud magis, quam commisib sbni munere periungi , I sapie n. tiamque studiosis adolespentibus tradere enopset, morbo et in impediarurnei quod fagnanitifime

mensem , sed complures solido annos , spe recupiendi bire paene abstita , . & ad stilum dolo: rem micta vita , putamus he hunc hominem , quamquam philosophiae clypeo adversus dolores ,

perturbationesque paratum , quamquam mer m

sapientiae rixctum ut ait Arnobius 3 tr saturmae pota non aliqua tuentidem affectum iri aegrimo nia , non aliquem questum ad allevandam , il

264쪽

quam sustinet , calamitatem emissurum p Profecto ita res habet , auditores , aliquid naturae damdum , aliquid dolori permittendum ; cumque philosophus quilibet vel spectatissimae virtutis, homost, nequaquam putabimus humana omnia ab eo aliena esse oportere . Quamquam autem haec Vera de aliis , sint , non ita tamen de Averanio opinandum ; qui quatuordecim annorum spatio assiduo dolore divexatus , ac lectulo assixus, humoribus , qui corpus interfluunt , acore corru- Ptis , gracilesque artus veneno pertinacis febriculae depascente , & ad miseram macritudinem a redigente , nullam umquam edidit vocem parum

se dignam , nullo umquam questu cubiculum illud , in quo tamdiu iacuit inclusus , morbique veluti compede ligatus , per navit ἀ numquam calamitatis vi fractus , superatus , aut de grada deiectis est s etsi ea ealamitate nihil sibi gravius , importunius, acerbius posset aecidere ; etsi nil vehementius cuperet , ac studiosius curaret,

q-m x abescere , t uti, ad Pilauum Athenaeum

suum regredi , & sapientiae studia avidius Tmpe tete sibi liceret . Dillisses scopulum , quem

virtus in procelloso humanae vitae freto adve sus malorum ingruentes fluctus immotum faceret ; dixisses Olympi vertice sereniorem semper,& tranquilliorem , omnes prorsus angoris nubes, animique pexturbaticines subter se habentem . Multa tum de hac singulari Iosephi virtute, tum de aliis dicenda de industria reseco , auditores, ne prolixiori , quam par est , oratione v

265쪽

aar ORATIO VII.

obruere videar , adeoque indicabo potius, quam narrabo non solum adversus doloris diuturnitatem incredibili quadam fortitudine armatum ac munitum valuisse , sed coram mortis imagine dius bi ante oculos obversante, numquam expalluisse, eiusque gladio ultro iugulum attemperasse . Eos omnes , qui non tam hominis amicitia , quam

consuetudine ducti quorum unum me fuisse confiteor ad eius lectulum tamquam ad pulcherrimum Christianae fortitudinis spectaculum

confluebant, lethique horam opperientem non sine erumpentibus lacrymis demirabantur , eos inquam omnes testes appello , quam alacriter collecto pallio plenus bonae spei , quam sua sibi

probitas afferebat , ad capessendum aeternitatis iter contolleret gradum quam viriliter , placideque expectaret , dum e , tenebris , ac vinculis corporeis ad lucem libertatemque transferretur

Oli invictum animum i oh generosum , &. a.

tum virum i oh inter summos , consummataeque virtutis Heroas recensendum i qui ut doctrinae, ita probitatis immortale omnibus exemplum statuisti . Fruere ad piorum sedes transsatus , ut non temere arbitramur , fruere sempiterno prinbitatis tuae exoptatissimo praemio. Exple in ipso beatissimo , atque inexhausto aeternae sapientiae fonte illam tuam omnigenae sapientiae avidis mam sitim , qua mortalem in hisce terris vitam agens usque a puero indesinenter flagrasti. Vereor , iuvenes , ut Cum hominem vobis descripserim tanta doctrina ac probitate instructum,

266쪽

o RATIO VII. 133

tetricum fuisse existimetis , quales complures esse Videmus , qui severam , ac tristem affectant disci. plinam , non utili sane , nec laudabili consilio . nam per eos ipsa virtus aut odiosa Iedditur , aut certe parum amabilis . Verum nil tale in Iosepho Averanio suspicari licet , auditores . Nemo illo extitit umquam comitate , lepore , Omni que humanitate perpolitior . Nam quod maior esset invidia ; quod nullius obtrectationibus obnoxius ; quod dictaturam una paene Consensi ne omnium sibi delatam in Pisano Lyceo gerere videretur ; quod ut nullam rationem afferret , ipsa auctoritate quod Cicero de Platone dixit ) audientes frangeret quod nemo unus fuit vir , quo magis innixa res literaria Pisis steterit ; quod a nemine umquam iuvenum

studiosorum , ne ipsis quidem voluptariis , ignavisque demptis, ei non fuerit assurrectum ; quod

omnes illum non venerarentur solum , sed plane in oculis ferrent ; non tam eius doctrinae,

ac probitati , quam singulari cuidam , quae in

eo residebat , humanitati tribuendum . Cum autem eius domus , tamquam sapientiae templum, omnibus perbenigne pateret , ad eum frequentilliini ventitabant non solum discendi avidi ad lescentes , sed doctissimi ac nobilissimi hominestum eius sapientia , tum comitate illecti, aC peris tracti . Non enim solummodo plenum honoris ,& gloiiae putabant in tam praeclari viri Consuetudinem recipi , sed suavissimo eius colloquiolaui ipsis erat multo iucundissimum . Gravis si- Tom. III. G g qu,

267쪽

vel tum, insueto exemplo ac perraro , adolescentibus probaretur ; cumque iuvenes natura ita

affecti sint , ut arguentem oderint , castigatique remordeant : ii contra , illum arguentem seipsos aequanimiter ferrent , castigantemque diligerent. Adeo in comperto est laetam severitatem , & sine odio institutionem egregia indole adolescentibus adhibitam duro ac tristi regimine multo esse conducibiliorem . Multa alia prosecto mihi suppetunt dicenda commoda , quae ex tanta humanitate ad aliorum utilitatem profluxerunt . Sed immensum est explicare omnia . Itaque parcite, auditores , si ad exitum properans , eorum aliqua cursim attingo , non immorando explico.

Puto igitur humanissimae eius indolis , & ad alios iuvandos propensissimae fui sse non solum summa

diligentia atque assiduitate tradere iuvenibus eam doctrinam , ad quam profitendam fuerat autoratus , sed reliquam eruditionem , quam sibi ube rime Comparaverat , nemini invidere , atque ipsa Graecae linguae rudimenta quod certe mutitarum literarum viro , atque occupatissimo grave sit , ac permolestum non raro explanare . Sed & amicis mutuum dare aurum nullo Loenore solenne habuit , nec umquam facti poenituit , quamvis Commodatae aliquando pecuniae iacturam fecerit , fidem eo ; qui acceperat, non

servante . Quod si fuit , qui doceret ad Deos prope accedendi rationem in eo sitam esse homini , ut quam paucissimis indigeat , & quam plurimis benefaciat , neminem arbitror ad illos

268쪽

ras ORATIO VII.

factum esse Iosepho propiorem . Tam paucis siquidem , quae ipse ad vitae usum adhiberet ιContentus erat, ut vocem illam Socratis ad nundinas Athenis celebrari solitas egressi usurpare Pollat , Heu quos non egeo I Tam vero multa impertiri aliis beneficia consuevit , tam laigis frequentibusque subsidiis pauperum inopiam eκ Evangelii piaecepto clanculum erigere , ut pro suo genere , & conditione nemini liberalissimo. rum secundus habendus sit . Nonne illis , quos praeclaris laboribus desudantes videret , & rem literariam insignium operum evulgatione amplificantes, opportunam opem magnificus tulit , b nam pecuniae summam , qua grandes typorum impensas ferre possent, non mutuam , sed dono datam impertiendo p Nonne libros , quos paraverat , tum domi suae legendos quibuslibet a cedentibus libentissimo animo exhibebat , tum etiam alio asportandos, ut studio Ium comm ditati deserviret, sine tristitia permittebat Θ Nonne quomodo haec benignitas ad studiosos ad Iescentes post obitum etiam suum protraheretur cogitavit , suamque bibliothecam ad publicam utilitatem Pisis prostare supremis tabulis voluit ΘNonne aegrotos Valetudinarii Fratrum, quos vocant , Hospitalitatis heredes scripsit, quod pium illud miserorum perfugium tenui censu sustentari nosset ρ Haec vero ideo recensui multis aliis Praetermissis, auditores , ut qualis fuerit eius humanitas , pernoscatis , nimirum non solo. Comstans ossicioso verborum genere , sed factis prae-

269쪽

ORATIO UII. 23

clarissimis abundans. Existimo autem sapientissimum Philonem , ubi virtutum reginam humanitatem praedicare non dubitavit , talem quidem animo Ieputasse humanitatem , qualem in Iosepho AveIanio sumus demirati . Verborum siquidem humanitas , quae factis careat , vacua est, atque infrugifera quae vero factis prodest , sed Uerborum gratiam non habet adiunctam , utilis illa quidem , sed non omnes implet numeroS . Cum igitur incredibilem simul nullo artis fuco verborum Comitatem quamdam , simulque beneficentiam factis insignem Averanius exhibuerit ;nonne iuge optimo quemadmodum vobis antea mirificum exemplum doctrinae , & probitatis iam praedicavi , ita modo humanitatis etiam fuisse Contendam ΘIam vero vos mea compellat oratio , orna.

tissimi adolescentes ; ad vos squidem cohortandos magis , quam ad Averanium laudandum , cui gloriae satis est, illam me esse elucubratum ipso dicendi initio testatus sum . Auferte bonam huius auscultationis mercedem , studiosam tanti viri laudum aemulationem. Ad eius normam vos ipsos similiter fingite doctos , probos, humanos . Antipater Rex Macedoniae mandaverat Archiae , ut Demosthenem ad se adduceret, qui cum non potuisset vivum afferre , urnam attulit , in qua eius erant exuviae . Equidem simili ratione vobiscum egi , Optimi iuvenes . Cum Averanium, quem tribus ab hinc annis Caelum terris invidere visum est , viventem iam nequiverim vobis

270쪽

aas ORATIO VII.

commonstrare , ut ad illum tamquam vivum gurgitem sapientiam hausturi accederetis quae felicitatis pars aliis ante vos iuvenibus contigit

exuvias saltem afferre volui , ut eas venerantes, atque exosculantes ad sapientiam non minus inflammemini , quam si coram vivum videre, &audire liceret . Sic & Miltiadis trophaea generosum iuvenem Themistoclem e somno saepe e

citasse dicuntur , & Achillis sepulcrum in Sigaeo

Magno illi Alexandro praeclarae aemulationis i crymas excivisse . Averanti igitur exuviis , hoc est praeclarissimis ab eo relictis exemplis vos pariter studio aemulationis incendi aequum eit . Macti virtute , Florentini iuvenes , este . Hac quasi cote ferrum virtutis vestrae acuite . Non me fugit longe eminentiora , & acriora ingenia , quam aliis , caeli huius beneficio vobis o tigisse ad doctrinarum vel abstrusistimarum studia feliciter capessenda . Nihilominus diligentia , labore , assiduitate , vigiliis opus est , si cellum aliquem in doctrina gradum tenere vultis. Quis Averanio ingeniosior , perspicacior , solertior Θquis tamen illo literario labori addictior ῆ quis ignaviae , otii , & eorum omnium , quae auis studio avocant , hostis infensior Θ Non licet vobis fingere , adolescentes , aut sperare Hesiodi laurum , quae vel ociosis pastoribus poeticen inspirabat , aut nihil agentibus in sinum literas devolaturas . Quod si vobis solicitudinem , cu-armque in doctrinae consectatione praecipio, multo etiam solicitiores volo in consectanda

SEARCH

MENU NAVIGATION