장음표시 사용
241쪽
pertinentes, non ita faciles intellectu, quas operae pretium duxi vobis recitare , & explanare , studiosissimi adolescentes . Οὐρανίοι , pila coelestis,
quando in coelum excepta manu everberatur .
Απορραξις, ubi solo alliditur identidem resultans. Eπικοινος, communis , quando partes hinc , atque illinc expulsam scite excipiunt , ac expedite ultra metam reiiciunt. Eφετίνδοι , impostoria, quando pila uni ostensa ad alterum mittitur. Datatim ludere est , quando in tectu in , pergulamve a datore adigitur ; expulsm , quando vel de tecto excepta , vel solo illisa in longum expellitur ;raptim , quando ultro , Citroque volans repercutitur vel palma , vel reticulo , vel alio instruis mento. Quandoquidem autem hanc de sphaerae ludo enarrationem a Nausicaa auspicatus suo , , multa voluptate perfundor animadvertens regiam illam puellam novum palmae germen apud Ho
Huius enim similitudinis indoles cum alia mir congruit, quam regius adhibet Psaltes V. ia . .) ubi filios viri iusti nova oleae . germina VΟ-cat . Filii tui sisut noetellae olivarum , in circuitu mensae tuae. Sed progrediamur ad alia. Ub Proteus Odys. l. q. tetram , ac luctuosam necem exposuit. Menelao , quam Aegisthus adulter constia , atque annuente perfida Clytemnestra Agamemnoni eius fratri Argis intulerat , eum solatu ius
242쪽
IN HOMERUM. 2os immunem a letho fore praedicit , Deosque illum sine interitu ad Elysios missuros . Meridi, na luce clarius est , hanc fabulam ab Homero confictam ex vera Henochi historia , quae Genestos libro legitur . Enochus sine letho in Paradisum transsatus est , quod placuit Deo . Menelaus in laeta Elysiorum arva transfertur ab Iove , quod valde ab eo diligitur , utpote Helenae vir , adeoque Iovis gener . Quid similius, quid conformius , ut putemus hoc ex illo derivatum ρ Neque dicendum secum pugnare Homerum , quod eiusdem Odyss. lib. 3. Minervam
induxerit Telemacho dicentem , mortem esse cunctis hominibus communem, neque licere Diis quemquam ab interitu eximere , cum Parca ad exitum vitae detruserit . Ibi enim Vates Parcam
sumit pro decreto Dei , quod fixum est , atque
immutabile , non autem denegat fas esse Iovi lato privilegio immunem a morte facere , siquem velit . Quantum ad Protei de una in aliam fommam versiones tam multas ac mirificas , quot,
qualesque ab Homero describuntur , antequam illum Menelaus comprehenderet , stringeretque, omissa Diodori Siculi interpretatione , quae D ceriae visa est frigere , verisimilius est allusisse . Poetam ad magicas Aegyptiorum artes , quarum execrando usu admirandos effectus edidisse perhibentur non in homines solum , ac bestias , sed& in ipsa mundi elementa . In Aegypto enim detentus Menelaus ab Idothea Protei filia monetur , ut patrem de suo reditu consulat. Profecto
243쪽
Magi Pharaonis ut ipsae sacrae Literae testam tur nonnulla Mosaicorum prodigiorum aemulari valuerunt , virgam in colubrum , aquam in sanguinem vertendo , ranisque AeΦyptum Com plendo . Quae vero extra se patrabant μεταμοροφωσεων portenta , etiam in seipsis patrare potui se , cum vellent , nemo dubitaverit. Namque e Graecis , qui artem magicam ab Aegyptiis acceperunt , aliqui extitisse dicuntur , qui in seipsis mirabiles saepe exhibuerunt formae mutationes, ut de Callisthene , de quodam Xenophonte , de Scymno Tarentino , de Philippide Syracusano, de Heraclito Mitylenaeci memoriae proditum est. Dicere non omittam , antiquos Scholiastas docui Lis phocis, idest marinis Protei monstris, designati ab Homero animalia , quibus Magi ad artis suae edenda prodigia utebantur . Cuius sane artis Creis berrimus usus in Odyssea occurrit, adeo ut bona eius pars ex ea constare videatur : Siquidem , ut inquit Plinius I. 3 o. e. r. Protea re Sirenum eastear apud eam non aliter intelligi motant ; Cimee uti e ct inferaeam emoeatione bor solum agi . Quae omnia nos superioribus disputationibus ac fatim exposuimus . Hic solummodo observare lihel f ιεμ inrauratiouem, quae artis magicae pars est , pellaci Sirenum cantu ab Homero expressam fuisse , alias item incantationes in salutem adhibitas esse, hoc est depellendis morbis, ut factum ab Autolyci filiis in Ulyssis vulnere , ut in Disesertatione 23. fuse narravimus , cum quaerer mus , Vtrum Masica tarentuν morbi . Miraculis artis
244쪽
artis magicae laetius aliud & iucundius subiiciam , mirabilem Alcinoi hortum a Poeta Od. I. 7. depictum , postquam ad insulam Scheriam, sive Phaeaciam , quae postea dicta est Corcyra, Ulysses delatus est . In eo sunt sc Homericum
textum utcumque interpretor procerae arbore florιbus ornatae , piri , mala punicae, aliaeque pulcros
ferentes fructus , fleus dulces , ω virescentes oleae, quarum fructus aeon Deme , non aesate desinit , sed totum annam perdurax . Nam perpetuo spiravZ brus alia nascentia excitat , aha digerit ad malaritatem . Pirum super pirum senescit , malum super malum , uma super suam , ω saper Asm ess . Hie is fecunda fructu vinea radices egit; cuius
Hias uetas lato in ioco , cla aprico exsiccans iu Smis , alias vindemians, alias calcant I longe autem uvae etiam acerbae sunt , o' aliae matureseant .
Equidem scio a plerisque hanc Homericam descriptionem ad fabulas aniles reiici . Quid autem , si contenderim a veri similitudine illam Non abhorrere ρ Nam praeterquamquod in divi. nis Literis de sertilitate beatae illius regionis H,hraeis promissae , lacte & melle fluentis testatum
legitur , rimis arbores replebuntur ; apprebendermessam tritura vindemiam , vindemia occupabιt sementem. Theophrastus & Plinius arbores descri. hunt semper pomiferas , aliis pomis eadentιbus, aliis maturescentibus , aliis mero subnascentιbus ς
quod idem prorsus de casei planta in Arabia,& Perside , deque nucibus myristicis , & caiyω phillis in Moluccis narratur . Non ergo a nat Dd a Ia
245쪽
ra alienum , quod de horto illo Vates refert. Fateor hyperbolicum esse figmentum , quod illud miraculum in omnibus spectaretur arboribus; sed danda poetae venia , cui quidlibet audendi potestas est , dummodo Ficta moluptatis eausa sint proxima meris. Iam vero antequam finem dicendi faciam , duo alia breviter extricabo , sternutationem Telemachi , risumque Sardonium Ulyssis, in quibus nonnihil peregrinae , vulgoque minus notae eruditionis latitat. Dum Penelopae polliceretur Eumaeus fore ut propediem rediret Ulysses, Telemachus in
procorum convivio ingenti strepuit sternutamento, με γ επΤαρεν, quo bono omine vehementer laetata est mater ; quae similiter eodem Telemacho alias sternuente , veluti accepto prosperiore, augurio votum suum de caede Procorum confirmabat ..
Od. l. 8. Quid clarius ad probandum Homeri
aetate nihil mali portendisse sternutamentum pCur igitur ominosum habitum est subsecutis temporibus P Equidem varia apud varios scriptores legi, quae ferme fabulosa putanda sunt , quale illud maxime quod D. Gregorii Magni aetate
sternuentes repente morerentur , atque inde minrem enatum salutem sternuentibus apprecandi . In more positum erat longe antea tum Graecis, tum Romanis iis, qui sternuerent, bene precari. Zῆθι , οὐ σωσον formula erat Graecis familiaris ;Salve , vel quid simile Latinis . Suspicor cum
246쪽
IN HOMERUM. 223 eruditissimo Morino Gallo Tom. s. Mon. Inscript.
putalse homines, nescio quo casu , sternutamentum m Othum esse , quasi brevem epilepsiam , atque hinc originem habuisse morem , ut sternuentibus fausta fieret precatio ; qui deinde mos longe lateque ad omnes paene nationes pervagatus est; Hispani siquidem vel apud Americanos invectum repererunt . Falsum tamen hoc esse iudicium tum physicae rationes ostendunt , tur celeberrimorum Medicorum auctoritas , tum eX- perientia , qua salubre , & iucundum sternutamentum sentimus . Quare maluerunt alii stemnuentibus dicere proin , quam salme . De risu Sardonio modo dicturus , ex immensa , ac plerumque.supervacanea diversarum interpretationum copia , nonnullas , quae videntur probabiliores , asseram . Itaque narrat Homerus risum Sardinnium risisse Ulyssem in mendici speciem a Minerva tactu virgae transformatum , postquam Ctesippus , petulantia inter procos insignis, Pedem a bovis e canistro sumptum in eum est eiaculatus ; ipse vero capite commodum deflexo ictum declinavit,
Eustathius putat dictum παρα Το σεσηρεναι ταa didueendo labia , qui enim sic ridet , intus aut ira , aut molestia discruciatur , adeo ut risus Sardonius , sive Sardanius idem sit , ac subamarulentus . Pausanias in.Ρhocaicis tradit
247쪽
insulam Sardoam serpentes gignere innollios , ac praeterea a venenis herbarum prorsus esse immunem , nisi quod unam alit exitialem apii specie , quae iuxta fontes quidem proveniat , non inficiat tamen fontium aquas . sed siquis eam ederit , ridentem emori. At , Zenodoto teste, gens fuit in Sardinia, quae immanitate ba bara senes septuagesimum annum praetergressos Saturno sacrificaret , cogeretque ridere . Quae sane interpretatio , & Daceriae , & mihi cetexis omnibus videtur praeferenda . Eodem libro paulo inferius proci mox perituri effuse riserunt , quem risum tamquam fatalem , & Sa donio similem Minerva ipsis immisit , quod nicies a fatis destinata nihil tale opinantibus iam immineIet a
Ασβeλν γελον ωρα , παρέπλαγξεs δἐ νsamaor δ' ἐδη γναθμοiσι γελοίων MaoΤρίωσιν. Dima praeis molle malidum Tritosia risum Haud compescendum, ae animum supefecit, at ilia Iam μιν mente amoti risere alienis . Qui non ex animo rident eleganter dicuntur
a Poeta malis , sive maxillis ridere non suis , sed alienis . Quem Homericum locum expressit Horatius c ι 2. Sat. 3. Cum rapies is ius malis ridentem alienis
248쪽
I N HOMERUM. 2Is Ni fallor , optimi iuvenes , hodierna disputatio
quasi mensa vobis fuit opipare varietate epularum instructa . Accepta rerum capita , quasi cibos stomacho immissos , ut bono succo vos alant , vobiscum memoria recolite , & quasi concoquite Iecogitando , dum bene pastos vos dimitto
249쪽
2is no eororide Homericarum Dissertatissum libis adiisere duo Epigrammata in laudem tanti Vatis omni laude Iove maioris.
Antipatri Quo non pervasit , quo magni eantus Homeri Quae plaga, qui pontus bellum non novit Achivum Cimmerius populus , qui late Sole vidente Non fruitur , nomen Troiae audiit , audiit Atlas vasta humeris Coeli sustentans pondera curvis.
Αστρα μ ἐν ἡμαυρ ε ἱερα κύκλα σεληνες Αξονα λνωας εμπυρος ηελιοφ . hΥμνοπολους δ' ἀγεληδιν απη λαλδυνεν Ομηρος Λαμπροτατον μουσων φέγγος ἀνασχόμ ενος. Leonidae Axem circumagens astra occulit , atque Dianae Igneus immenso lumine Apollo iubar . Ingentem vatum turbam sic vincit Homerus, Dum sacro nitidum fundit ab ore sonum .
250쪽
HABITA FLORENTIAE ANNO Μ DCCXXXX. PRO SOL ENNI STUDIORUM INSTAURATIONE.
Doctrinae , Probitatis , atque Humanitatis
absolutissimum exemplum fuit .
Iremini fortasse , ornatissimi Auditores, me hominem , qui modico utor ingenio , ac parum valeo facundia , argumentum hodie pertractandum suscipere, quod magnitudine sua oratores vel maximos facile deterreat . Si enim Isocrates tantus orator in ea elaboranda oratione , quae Panegyrica inscribitur , atque Atheniensium laudes persequitur , decem totos annos insumpsisse fertur, non minori sane temporis sparto , nec minus egregio - oratore Opus esse videatur ad summi ac