Antonii Zeni patriciI Veneti In concionem Periclis & Lepidi ex libro primo historiarum Thucydidis et Sallustii, commentarius

발행: 1569년

분량: 246페이지

출처: archive.org

분류: 연설

31쪽

IN PER I c. CONC. lius perci iuntur, est intelligendum, huic ora tioni similem magna e re parte illam Annibalisi se ad Antiochum apud Livium libro tri- lgesimo quinto . simillima uero, uel si artem, uel si materiem spe-- U: ctes, est concio Archi-

data Lacedaemo-

niorum regis

hoc eodem

32쪽

CONCIO PgRICLII PRAETOR Is ATHENIENsIVM ex libro primo historiarum Thucydidis. PROOEMIUM.

IVsDEM adhuc sententia AmAthenienses PGponnesiis cedendum non esse: quanquam non ignoro non eadem ira homi

nes ad bellum irielli, atque in i se negotio

serere, verum pro mentibus sententijs -

33쪽

riari. esto autem v nunc ite mihi, atq; par consilium esse dandum. Postulo autem a vobis, quicunque in meam sententiam veneritis, communibus decretis, si qua in re lapsi fuerimus, ope erre, aut,si recter gesserimus,prudentiam Vobis non asciscere; -- cidis enim rerum euentus non minus temere,

quam hominum consilia succedere; itaque in lys, qua prater rationem ceciderunt fortu tram accusi resolissemus.

Quatuor sunt, quae orator in conscienda oratione praestare solet; primum rem ipsam,de qua est illi dicendum, diligenter considerat, ad

quam etiam caussae genus,& statum, & sui,auditorisq; personam refert. deinde omnem in argumentorum,affectuum,&morum copia paranda operam ponit. tertius est labor in inuentione,& selectione uerborum, ut ea aperte, Orn, teq; dicat . ad extremum,haec omnia ordine, locoque disponjt. Quare si oratorum instruendis orationibus consuetudinem nos in eisdem obseruandis, explicandisq; imitari uellemus, consequens esset, ut post ea. quae de re, pers,nisq; huic orationi subiecistis diximus, de fide,

34쪽

et ocutioneq; hutiis orationis exponeremus. id quod non ita tamen, ut illis, nobis faciendum est: nam cum haec in perpetua oratione, sicuti sanguis in corpore, sesa sint, ut qu. aeque ex arte

adhibita suerint, ita a nobis suis locis singula,

praesertim uero, quae inuentionis erunt, notabuntur. interim de partibus orationis loquamur. iniemadmodum igitur nihil est, quod ordine, de dispositione oratori utilius, magisqtreiaecessarium sit, sic nulla est res in tota oratoria facultate, de qua dissicilius certa, S: definita

praecepta tradantur . nam cum oratoris finis, animusque ad unum oratorem reseratur, mirum

qua in multis, & diuersis modis ipsius gratia dispositio sepius uarianda sit. Unde non sc tum de numero, sed etiam de ordine haruni'inter se orationis partium magna inter rhetores dissensio orta est: qui cum in reliquis serer omnibus discrepent, in hoc tamen omnes consentiunt, ud duae narcipuae, & cuiuis orationi mprimis necessariae partes sint; ima, qua res, de qua dicendum est, proponatur; altera, qua res,lla demonstretur, quaruna illa propositio, haec uero fides ab Aristotele appellatur; reliquae usm, quae, quot, qualesque hiat, omnes, prout tempus, ocus, occasibque postulat, oratoris ar

35쪽

3 IN PER I c. CON . bitrio permittuntur. Atque his etiam duabus

tantum partibus praesens haec nostra oratio continetur; idque iure; nam cum reliquae orationis partes ad corruptelam auditoris reserantur , in

genere quidem deliberativo ed quόd auditor, ut tradit Aristoteles in prooemio Rhetoricoru, propriis de rebus iudicat, minus suppetit extrarem dicere, uerti nihil aliud sere opus est, quam' demonstrare ita re se habere, ut ait ille, qui coimsulit. Quin etiam eiusdem exordium non nimis apparatum, exornatumq; est, quale est in suasionibus Demosthenis, Be Ciceronis.huius rei duae sunt causis: una, quod ex Aristotelis sententia, Ciceronis, de Osintiliani deliberationes sero

exordio carent, aut non admodum magno imstructae sunt; altera, qudd diuersa est ratio concionum earum,quae in historiis interpositae sunt, atque illarum, quas scriptas nobis uel Demosthenes, uel Cicero reliquerunt di in his enim omnia orationis ornamenta se effundunt, in illis parcius omnia attinguntur. sed tamen quoniam abrupto initio non esse utendum docet Quintilianus, atque Aristoteles, quia quae eo praedita non sunt, abrupta uideantur ', propterea ratio quaedam tenenda est, ne undelibet incipi mus . Aristoteli autem placet, exordiorum

36쪽

insuationibus peti debere a iudicialibus causis, ut aut a nostr aut ab eius, qui dissentiat persona ordiamur, msi is

rem Lantam iudicent, quantam uelis,aut maiorem, vel mino

rem, quam uebs, ut aut crimen inferendum sit, aut diuendum,aut res augenda, aut minuenda. id quod in praesenti parte optime praestat Pericles. praeter enimissiquod omnium prooemiorum proprium, ac necessarium munus est,uidelicet consilii sui e plicationem, nil aliud agit, quam quod obi ctiones,quae sorte afferri potuissent, depellit. in quibus etiam simul apparet, quomodo Ac ex moribus, cum prudentiae, caritatis, fidelitatisque in

suos ciues opinionem excitat, itemq; ex affectibus, cum iram mouet, fidem orationi suae faciat. quibus omnibus attentionem, docilitatem, beneuolentiamq; sibi comparat apud auditores.

Efvs DEM ADΗvC SENTENTIAE SVM ATHENIENSEs PELOPONNESIIS CEDENDUM NON E ssEL Breuissime, ac paucis uem

bis statim a principio sententiam suam, ut rhetores omnes docent esse faciendum, explicat,quae sane haec est. Cum Lacedaemonii partim, ut dixiamus, Corinthiorum, reliquorumq; Peloponnesiorum, atque sociorum precibus fatigati, partim uero, idque in primis metu, atque inuidia adducti,quod deo cresceret Atheniensium po Q E a tentia,

37쪽

3 S PER I c. CON c. tentia, tres ad Athenienses legationes misissent,

ea,quae in argumento commemorauimus, impetrantes, aliter bellum illis denuntiantes, Pericles illorum mandatis non obediendum,neque Peloponnesiis cedendum , uerum bellum potius su scipiendum esse censet. His autem uerbis , dum de bello suscipiendo proponit,quod inter cetera, de quibus consulitur, maximum, grauissimumq; est, alictionem fortasse parere dicenduest .., itemi inquit Aristoteles, auditores rebus magnis,propriis, admirabilibus,tucundisoni . Vnde Isbcrates in oratione de pace, ex huius materiae magnitudine aperte attentionem parat pluribus uerbis,dc rationibus. Dum autem, de quo dicturus est, proponit, docilitatem etiam facit ; quaecunque enim ad doctrinae facilitatem spectant, ea omnia docilitatis propria sunt, ut τῆς ἰηια θέας nomen declarat . est autem ualdeconiuncta docilitas cum attentione, id quod etiam admonet Cicero in primo de inuentione. Et cum docilem sacere uelis, mul attentum facias oportet,nam is maxime docilis ess,qui attentissime esi paratus audire. EI v IDEM ADHUC SENTENTI R. Prudentiae simul cum sententiae expositione opinionem excitat, id quod, ut praecipit Aristoteles initio secundi libri Rhetoricorum , maxime ualet ad

38쪽

COMMENTARIVS.

ad fidem oratori comparandam, cum ab ipso limxer ea, quae moratam csticiunt orationem, prumum numeretur. Aes enim caussae inquit, existunt, propter quas praeter demon irationes oratoris es adbibea. tur, prudemia, uirtus, Ubeneuolentia; siquidem fallunt in iis, de quibus dicunt, uel consilium dant, aut bis rebus omnibus, aut aliqua barum, quia aut propter imprudentilam non resti id opinantur, aut recte opinantes propter improbitatem ea silent, quae opinantur, aut prudentes, probi fiunt illi quidem, verum parum benevoli. quare,oc. Est autem quemadmodum perturbationu motus iudiciali, sic morata oratio deliberativo generi in primis accommodata. atq; ille quidem perorationis, haec uero prooemii magis propria. itemque ille ad auditores, haec autem ad oratorem refertur ; quemadmodum dc argumenta etiam ad ipsam praecipue rem accommodantur. quare haec sola artificiosa, illa uero duo additamenta ab Aristotele esse iudicata sunt. De hac autem per mores fidei pariendae ratione uarie , atque imperfecte sere ab omnibus traditum est. Cicero quidem in secundo de Oratore cum tres in dicendo rationes statuisset, unam conciliandorum hominum,alteram docendorum, tertiam concitandorum, per primam illam ea, quae

ad mores oratoris,& eius, pro quo, & in quem

dicit

39쪽

IN PERIC. CONG. dicit orator, pertinerent, intellexit: de qua tamen eo in loco pauca sane praecipit, neque alibi, etiamsi eam quodammodo in Persecto Oratore, atque in Partitionibus attingat, ipsius tractationem instituit. Hermogenes uero, quan uis de hac satis abunde tradiderit, ad elocutionem

tamen eam solum totam accommodauit. Aristoteles autem de moribus tribus in locis in Rhetoricis praecepta dedit. nam & ab oratoris persona iis, quos dixi, modis, sermonem ducendo, 3c ad auditorum conditionem, labiuram,aetatemque apte loquendo, fidem fieri ; itemq; ex dicendi quodam suo genere orationem, quae

morata dicitur, formari, demonstrauit. Interea uero, quae ad proprios oratoris more, βngendos, fidemq; et hoc pacto conciliandam perti, nent, prudentia semper plurimum ualet, ac praecipue in consilio dando , cum enim consultatio in prudentia maxime, quae humanarum actioianum regula est, uersetur, iis sere, quos huiusmodi esse existimamus, assentimur, quos autem imprudentes, imperitosque ducimus, ne rationibus quidem eorum firmissimis credimus. Prudentiam autem Periclem his uerbis praeseserre

ea ratione dico; nam si praecipuum, ut docet in Ethicis Aristoteles, prudentis munus est, recte

40쪽

COMMENTARIV3.

consulere, unde omnino prudens estreeta autem consultatio eo quod circa singularia uersetur, experientia tantum fiat, sitque re- ctitudo, quae secundum utilitatem ad quendam

finem spectet, non ne summam ille prudentiam aliqua in re demonstrarit, qui de ea se iam recte

consultasse ostendens, cum eam utilem, b namque ratiocinando prius esse cognouerit, de eadem se iterum eodem pacto iudicare confimmet ' praeter constantiam enim, consilii firmit,tem,& maturitatem, quae praecipue in deliber, tionibus, ut in actionibus celeritas, ab Aristotele commendantur , ea de re in primis cognitio,& experientia summa declaratur. Quedd si quis huic rationi celeberrimam illam sententiam opponat , Sapientis esse mutare propositum; ex ea in primis nostram sententiam confirmari respo debi- mus . cum enim constantia, de firmitas in consiliis prudentiae praecipua pars sit, aliquando tamen, quia circa ea, quae euenire, dc non euenire

possunt, uersatur prudens est enim haec uirtus eius animi partis, quae M ταἰ dicitur,perfectio necesse sit pro rerum mutatione ita & sententias uariare, ideo, inquam, suit haec ratio in excusa-:tionem, & defensionem huius mobilitatis excogitata, ne sorte inconstantia, leuitas, imprude

SEARCH

MENU NAVIGATION