장음표시 사용
131쪽
Quae STIONES. 12 3 In viro animali ligatis venis plerisque ad crus tendentibus, liberis relictis arterijs,deberet crus illud brevi temporis spatio mirum in modum tumescere : eo quia sanguis continenter Per arterias influeret per venas. Atqui tantum abest ut hoc fiat, ut potius, si diu sinas ligatas Venas, pars extenuetur desectu Nutrimenti. Ad isti, e mea dubiola responsiones 'tuas tam avide expectabo, quam illa ipsa a me e
postulasti. RESPONSIO R. D E N C A RT Esad Epistolatu Mediei cuiusdam Le menis,
Non immerito tuas in meam de motu cordis sententiam objectiones percupide expectavi' nam cum respicerem ad doctrinam, ingenium &mores tuos nec non ad benevolentiam qua me prosequeris, illas valde eruditas, ingeniosas, &nullo malignitatis praejudicio inquinatas sere sciebam: meque judicium non fefellit, Sed est quod gratias tibi agam, tum quia illas misisti, tum etiam quia monuisti quo pacto meam opinionem posiim Aristotelis authoritate fulcire. Quippe cum ille homo tam scella extiterit ut quaecunque olim sive cogitans sive incogitans striptitavit,hodie a pheri ue pro oraculis habeantur,
132쪽
xaέ EPISTOLI Cae nihil magis optarem quam ut a veritate non recedendo ejus vestigia in omnibus sequi possem. Sed ne quidem in hac re, de qua est sermo illud me fecisse ausam gloriari, licet enim ut ille pulsationem cordis ab inflatione humoris in eo concaleiacentis esse dicam,per humorem tamen istum nihil a sanguine diverium intelligo, neq; loquor ut illo de twnefactione humoris, qui semper a cibo accedit, uia ei nicordis tunicam elevantis, etenim si talia asse rem multis evidentissimis rationibus possem refutari - Et merito crederer ad nullorum animalium comis fabricam unquam attendisse. Si tacendo de ventriculis vatis & valvulis, ultimam tantum ejus tunicam elevari affirmarem. Qui autem ex falsis praemissis in Logici loquuntur verum casu concludit non melius ratiocinari mihi videtur, quam si salsum quid ex ijsdem deduceret- nec si duo, unus errandinalter recta via incedendo, ad eundem Iocum perVenerint, unum alterius vestigijs instiatisse est putandum. Ad primum quod obisicis, nempe cordis e compore exempti atque disiecti singulas particulas alia quam diu pulsare, licet ita nullus sanguis influat
vel effluat. Respondeo me fecisse olim hoc experimentum satis accurate, p sertim in pi cibus, quorum cor excisum multo diutius pulsat, quam cor animalium terrestrium, sed semper vel iudicasse, vel, ut sepe fit, ipsis oculis vidiise nonnullas sanguinis reliquias in partem in qua pulsatio fi bad
133쪽
iat ex alijs superioribus suisse delapsis, & facile mihi perii iasille pauxillum sanguinis ex una cor dis parte in alium paulo calidiorem illapii liuie
pulsationi essiciendae si issicere. Notandum enim quo minor est quantitas alicujus humoris, tanto facilius illum posse rarescere : Et quemadmodum manus nostrae quo fiequentius aliquem motum exercent,tanto paratiores ad eundem repetendum evadunt, sic etiam cor, qui a primo formationis sitae momento indesinenti reciprocatione intum
it & detumuit, minima vi ad hoc ipsum continuandum posse impelli , Et denique ut videmus quosdam liquores quibusdam alijs admistos hoc ipso incalescere,atque inflari, sic sorte etiam in re cessibus cordis nonnihil humoris instar fermenti residere, cujus permistione alius humor adveni
ens intumescit. Caeterum haec eadem obiectio multo plus virium habere mihi videtur in vulga rem aliorum opinionem, existimantium motum cordis ab aliqua animae facultate procedere: Nam
quo pacto quaesis ab humana anima ille pendebit: illi, inquam qui etiam in cordis partibus divisis
reperitur, cum animam rationalem indivisibilem esse, & nullam aliam sensitivam vel vegetantem
sibi adiunctam habere sit de fide φObiicis secundo illud quod Galenus prodidit
in fine libri, an sang. in Art. coni. culin quideme erimentum nunquam feci, nec iam facere est commodum, sed neque operae pratium esse exi-
134쪽
posita enim illa pulsationis arteriarum causa quam pono , Mechanicae meae, hoc est Phytacae, leges docent, intruso in arteriam calamo, & illa super ipsum calamum ligata, eandem ultra vinculum pulsare non debere, soluta autem ligatura debere, plane ut Galenus eXpertus est ρ, modo tamen calamus paulo angustior sit
quam arteria, ut proculdubio supposuit, & te ipsim idem supponere ex hoc concludo, quod dicas soluta ligatura nonnihil sanguinis per VH-
Tas . est urum, nam si calamus totam arteriae capacitatem impleret, quoniam accurate vulnus
obturaret, ne minimum quidem sanguinis per illud elaberetur. Calamo autem in capacitate arteriae simul cum sanguine notante non mirum est illum eius motui non obstare. Notandum enim hunc motum non fieri ex eo quod sanguis e corde egressus per omne, arterias subito spargatur , ut in quarta tua obiectione supponis, sed ex eo quod partem arteriae magnae cordi proximam occupans totum alium sanguinem in ea ejusque ramis contentum expellat & concutiat,
quod fit absque mora, hoc est, ut philosophiloquuntur, in instanti. Ponamus exempli causa B. C. F. es e
135쪽
Q sTIONIS. . arteriam, sanguine plenam, ut stat semper, &Inquam mane ex corde A nonnihil novi sanguinis ingreditur r Sic enim facile intelligemus hunc 'novum sanguinem non posse implere spatium B. quod est in orificio huius arteriae, quin alia pars sanguinis, quae prius implebat hoc idem spatium B. recedat verius C. indeque alias partes sa guinis trudat versus D. & sic consequenter usque
ad E. adeo ut eodem ipso instanti quo sanguis I astendit
136쪽
ascendit ab A ad B debeat arteria pulsare ad E. Nec obstabit si fingamus in ea contineri calamum D. vel quodvis aliud corpus sive cavum sive solidum, modo libere natet in sanguine, quia aeque facile pelletur tale corpus versus E ac ipse se
guis. Superficies enim interna arteriarum est ad modum laevis , & quoniam illae constant tunicis satis duris non se contrahunt ut intestina vel venae ad mensuram corporis quod in ijs continetur, sede tiam vacuae & in mortuo animali, patulae atque hiantes esse solent. Si vero sit alius calamus in E huic arteriae inditus, & super quem sit ligata, ut vult Galenus, licet sanguis per hunc calamum possit transire ad F. non tamen ibi concutiet latera arteriae, saltem notabiliter,quoniam ex angusto loco in latiorem tran seundo magnam partem suarum Virium amittet, reliquasque potius secundum longitudinem arteriae quam secun- . dum ejus latitudinem exercebit, ac proinde illam quidem poterit continuo assum implere, tumidioremque reddere, non autem distinctis fissisuti. tibus agitare. Nec alia ratio est cur venae per Varias anastomoses arter ijs conjunctae non etiam pulsent, quam quia ipsarum extremitates per quas sanguis ingreditur angustiores fiunt earum alveis in quos fluit. Possumus autem hoc experimentum Galenrduobus alijs modis tentare. Nempe vel in arteriam initudendo calamum, sive tubulum alium
137쪽
QuaesTIONES 13 rquempiam, qui sit tam crassus ut totam arteriae capacitatem replens ejus stiperficiei internae adhaereat, nec natare positi in sanguine, Ut ille qui hic ad D. appictus ell , ' intus autem habeat coitatem tam angustam ut non liberiorem transitum
sanguini praebeat, quam ille qui hic videtur ad E:
quo casu etiam non ligatus arteriae motum sistet. Vel rursus in arteriam intrudendo calamum, qui cavitatun habeat tam latam ut non minus liberum transitum praebeat sanguini quam Vacua arteria : quo casu sive ligetur, sive non ligetur ejus pulsationi procul dubio non obstabit. an. sang. inari. c. '. de usu pulsidum. c. 3. Nec eri quod nos moveat auctoritas Galeni raris in locis firmantis arte
rias non distendi ut vires quia implentur sed impleri uososses Itemque ut fauces o pulmones & pectus unuper uni quia extenduntur, illasque extentas extremis partibus 9 foraminibus ex quocunque loco Ibi vicino attrahere quidquid ipserimi situs implere idoneum est. Resellitur enim certissimo experimento, quod &antehac aliquoties, & hodie adhuc inter scribendum Videre non piguit. Nempe vivi cuniculi thorace aperto,costisquo ita diductis ut cor & aortaetruncus apparerent, aortam satis longe a corde
filo constrinxi, separatam ab iis omnibus quibus adhaerebat, nequa suspicio es e posset aliquid sanguinis vel spiritus aliunde in ipsam quam ex corde influxorum: deinde scalpello eandem incidi in ter cor & vinculum, vidique manifestissime eo
138쪽
EpIsTOLICae. tempore quo extendebatur sanguine per incisuram saliendo exilire, eo autem quo contrahebatur non effluere. At contra si Galeni opinio vera esset an
tia ista singulis diastoles,momentis aerem per incisuram attrahere, nunquamqε nisi tempore systoles sanguine emittere debuisset. Vt nemini dubiu esse posse mihi videtur.Ρergens autem in hac animalis vivi disectione media partem cordis illa scilicet,quet ejus mucro appellatur abscidi, sed ab eo motamento quo fuit a basi separata ne semel quidem ipsam pullare animadverti,quod occasione pretcedentis objectionis hic moneo ut observes partes quide 'cordis, quq stant vere ejus basim aliquandiu puls re,quoniam in illas aliquid novi sanguinis ex vasis& auriculis ipsis adhaerentibus influit,partes autem quae sunt ad cuspidem non ita.Caeterum postquam cordis mucro fuit abscissus eius basis manens adhue vasis appensa pulsavit satis diu,atque in ea comm dissime a pexi duas illas cavitates, quae ventriculi cordis appellantur in diastole fieri ampliores,& in systole arctiores quo experimento Hervet sententia de motu cordis iugulatur, ait enim ille plane Contrariu,nempe ventriculos in systole dilatari ut sanguinem recipiant,& in diastole coarctari, ut iu1u in arterias extrudant. Quet hic obiter adjunxi uti videas nullam sententi a a mea diversam fingi posse
in qua certissima aliqua experimenta non pugnent. Nota, ut hoc experimentum recte fiat, non selam mucronis evremitatem, sed mediam partem toti'
cordis esse abscindendam, vel etiam amplius: idq;
139쪽
Qu aes T ION E s. 13 in cuniculo timido animali non in cane esse tentindu .In canib' enim ventriculi cordis varios habene amfractus, quorum singulet cavitates dilatatione sanguinis ita extenduntur ut interim generalis cujusque ventriculi cavitas angustior reddi videatur.
Quod sorte illis imposuit qui cor in diastole coi stringi judicarinst. Atqui tunc illud dilatari vel ipse
tactu probari potest,manu enim prehensam multo durius in diastole quam in systole sentitur. Obijeis tertio si cordis dilatatio fieret a Iarefacta sanguine multo longiore & durabiliorem fore eius diastolen qua nunc est.Quod sorte ita tibi per suades quoniam imaginaris istam rarefactione esse
similem illi, quae fit in Holipilis cum in ijs aqua
vertitur in vaporem: sed varia ejus genera distii Menda sunt,aliter enim fit cum liquor plane in f mum sive aerem abit & serma mutat, quemadmo dum in Holipilis, Aliter eum liquor sermam retinet & mole tantum augetur. At primum modu sanguini in corde nulla ratione convenire manifesta est, Tum quia noli fit toti' liquoris simul ed eam tantum partium quae ex eius superficie surgentes in aere finitimo se extendunt,ut sese in Meteoris cap.
a. & .explicui:Etenim null' est in corde talis aer nullam stiperficies aeri finitima, sed ejus cavitates in vivis animalib' quantet quantet simi totet sanguine implenturia um quia si hoc esset non sanguis in
arteriis, sed tantummodo vapid' aer contineretur.
Nunc aute dubitat nemo quin sanguine sint plenae. atque hic obiter mirari licet qua steriles veri fuerint
140쪽
apud quos eousque de hac re dubitabatur,ut Ga lenus integrum librum ad probandum sanguinem
in arterijs natura contineri, conscribere dignatus
sit. Alter modus rarefactionis, quo liquor mole augetur, rursus est distinguendus, vel enim fit sensim, vel in momento, sensim scilicet cum partes liquoris per gradus acquirunt novum aliquem motum, aut figuram aut situm, ratione cujus plura vel maiora quam prius circa se relinquunt intervalla Et in Meteoris explicui quo pacto talis rarefactio non tantum a calore sed etiam intenso frigore alijsque causu positi oriri. Fit denique rarefactio in momento, iuxta philosephiae meae fundamenta, quoties liquoris particulae volomnes vel certe plurimae hinc inde per eius molem dispense simul tempore mutationem aliaq9am acquirunt ratione cujus locum notabiliter ampliorem desiderant.' Vltimum autem hinac modum eum esse quo sanguis raresit in corde, res ipsa indicat, ejus enim diastole fit in momen to. Atque si attendamus ad ea omnia quae scripsi in quinta parte libelli de methodo non magis
ea de re dub1tare nobis licebit,quam dubitamus an oleum & alij liquores ita rarefiant cum videmus
illos in olla iubitis Libsultibus assurgere. Ad hoc
enim tota cordis fabrica, ejus calor atque ipsa sat guinis natura ita conspirant, ut nullam rem se sibus usurpemus, quae certior esse mihi videatur.