D.D. virorum Epistolae et responsa, tum medica, tum philosophica. Quibus ob materiae affinitatem adduntur Encomia medicinae, nec non pulveris sympathetici, compositio accuratissima. ..

발행: 1665년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

MEDICI Nae

ac Medicinae peritissimus IACOB Vs GOLDUS, cui hae disciplinae brevi plura debebunt. Quin& vulgares suae aetatis linguas calere debet, ut diversatum gentium aegrotos , velut alter Mithridates, alloqui propria lingua, & intelligere Possit. Peregrinatio ad eas acquirendas commoda, nec non ad prudentiam, cujus non aliam caussam in Vlysso suo assert Homerus , quam quod multorum hominum urbes & mores Via disset. Est & peregrinatio ad herbarum cognitionem , cum non omnis serat omnia tellus, Nedico necessaria : ad morbos, qui regionibus nonnullis endemij & proprij. Sed ad pra-Xin, vivam morborum cognitionem, & curationem oculis videndam, adeunda Italia, ut experientissimorum Medicorum ductu potius me deri discat, quam hominum periculis, & per mortes, ut ait Plinius, experimenta agat. Neque illa tot seculis Medicinae studio florens, tot Regiorum Medicorum nutrix Monsipelium priῖ-tereunda, non Lutetia tot illustrium Medico rum sedes, non alia apta studijs loca, unde opimis doctrinarum spolijs in patriam reversus, libi& sitis iis ii & ornamento esse possit. Qui vero viso Galliae aut Angliae semo, unius literae damno Medici titulum consequuntur , & domum reduces nil nisi peregrinationes crepant , hos fumum mulierculis vendere, aut fulloniam discere hibemus. Neque multarum modo lingua

302쪽

rum, sed & artium est haec disciplina. Astrologia huic necessaria, ut Medicus coelorum & sy-denim conversiones, & quae inde fluunt, dim nantque orbis interioris moderatrices, nec non in morbis, praecipue epidem ijs excitandis, mutandisque, viro observare, & ex locis az temporibus curandi indicationes elicere possit. Talem ex aegyptiorum nomen clatura, qui Astrologiam Medicine ubique copularunt, Ptolomaeu ι Kο- appellat. . Ex Mathematicis ducipii nis etiam necessaria Arithmetica, quia saepe proportionibus utitur : item ad ineundam dierum

Criticorum rationem, horumque subducendum recte numerum. Geometria tum ad ostium positus, inquit Hippocrates, & articulos suis sedibus emotos, tum etiam ad reliquam morborum compositionem, nec non ad vulnerum diise rentiam , in quibus rotunda difficulter curantur Rhetorica instiper,quo maestos aegrotantes selari, itimentes erigere, iratos placare, furentes coercere : ac flexanima illa dicendi facultate in s am sententiam pertrahere, & praescriptis morige ros reddere possit. Hujus necesiitatem extollit Gorgias apud Pla tonem. Sspe, inquit,clini fratre meo, ahyseque medicis , ad aliquem Myrotantium ingressus, cum ille vel pharmacum nollet bibere, HI secandum urendumque e medico non permitteret, neque persuaderi possiet a Medi

303쪽

cesserit, atque Medicus, certeturque inter eos verbis tu concione , ne an Medicus , fore quidem ut Medicus quidem nusquam appareat : elegatur autem , smodo velit , dicendi peritus. Quare vult Plato Iu de Leg. prius docere Medicum nec ante imperare , quam perlaserit. At hoc requirit pud cruditos non vulg riter eruditum. Memplo sit Aristoteles, cui cum Mediciis aegrotanti quiddam injungerit : Me , inquit, me cures Pelut bubulum, pel ut fossorem , sed prius caussam edissere. Sic enim facilipersuasone me morigerum reddi-dcris, ut narrat, AEliam 9. Var. Hoc vero ui decenter, & cum ratione fiat, Dialectica opus est. Nolumus tamen nec disputantem apud aegros, nec adstantibus objectiones moventibus ande relpondentem. Ad curandum enim Vocatus est, non ad disputandum. Pretclare sepius jam laudanis Plato Ix. de Leg. Illud igno rare non decet, quod s Medicus quispiam ecium,qui usu quodam absque ratione medentur, liberum Medicum philosophiaeque sudio 2m aegrotanti libero colloquentem audiat, dum morbi initia ratione indagat,&de natura corporum diligentius uerit, ridebit protinus, ct adrersius illum ea dicet, quae huc in re plurimis Medicorum in promptu semper esse solent. Nou mederis , inquiet, o fatue aegrotarui ; sed quas doctrina indigeat, non sinitate, doces. At vel praecipue requiritur naturalis Philo sophia, quq Medicinet

304쪽

principia de sim largitur, & tum admirabilem

nominis fabricam , naturam , & corporis exesementis compositionem explicat, tum animalium stirpiumque proprias vires inquirit. Quare recte dictum ab Aristotele : Ubi desinit phsicus, ibi incipit medicin Moralis quoque sive Ethica

Medico necessaria, quod, ut diximus, arcta sit corporis & animi societas , affectiones sitas mutuo transfundant. Quamvis autem Hippo- Crates, ut ex Celso retulimus, primus a philosophandi studio Medicinam sejunxeriti alteram tamen alterius auxilio indigere tum ipse , qui Medicum Philosophum Deo similem facit,tum alij celebres Medici suo eXemplo comprobarunt Ideoque eleganter a Democede , & Tertulliano

Philosephia Medicinet soror appellata est. Qui

tot linguarum cognitione excultus, tot artium &disciplinarum comitatu stipatus, nonne magnus

vobis, & admirandus videtur ' At ista tantum introducunt ad Medicinam, in judicij & experientiet dissicultatem indesellio adhuc labore comparandam , ut verissimum sit Hippocratis oraculum, Vita brepis, ars longa. Huic ergo,qui omnes longet artis dissicultates acris & mbacti ingenij vigore superavit, qui Vitam prorogare potest hominibus, nimia posse praemia, nimios honores tribui existimatis ς An potius laudan dos censetis prisci aevi mortales, qui Medicos quasi pro numinibus coluere φ Vitam & ani-D mam

305쪽

36 MEDICI Nae mam insundere Dei estimmortalis. Vitam cono servare, & iam fugientem animum sistere, nonne divinitati prorimum censeri debet y Vnum pro multis exemplum afferam de Democrito, medendi peritissimo philosopho. Hic, quum jam ex se

lato deficeret, morti propinwis esset, maerentem sororem, quod illo in Cereris festo moriente, ipsa Deae vota exolvere nequiret,bono animo esse aut sit, nilque calidi, vel et alij volunt, mellis v pore naribus attracto,vivum se,dum Thesmophoria transirent, servavit.Ita quietissime ac nullo do Iore vitam,quam in gratiam sororis triduum retinuerat, artatis anno centesimo & nono depositit.

Talia quotidie praestare Medicos in moribundis conspicimus: line maiora, dum sterilitatem abi gunt, . Sc nasci homines faciunt, quos Natura, ne nascerentur, prohibuisse videbatur. Quinetiam Asclepiadem e sunere hominem retulisse, & conseruaue,tradit Plinius. Quae aritum suis cum nam divinae artis facultatibus conferre, quae cum aliis Medicinae praerogativis se comparere ausit qQuamvis vero ea, ex comparatione cum aliis laudem quaerere non habeat opus, neque eX Obtrectatione alienae scientiae sibi gloriam & famam aucupari, non possum tamen Omnia silentio transigere, quibus praeit alias multis paralangis. Cum

tria sint,ut loquitur Plato,Anima, CorpuS,Pecunia virtutem animi leges m i me anteponunt, secundo vero loco virtutem corporis virtuti animi ser

306쪽

EN COMIVM. frui entem,tertio ultimoque gradu pecuniarum pre sum collocant , animo corporique - ministrans. Qui igitur animum, sive mentem sanam in s motuentur corpore, nonne praeserendi illis, qui in foro litigant, aut quibus virtus poli nummos. Qui Iuris studio incumbunt, plerumque ad caussas agendas animum applicant, aut certe, ut nunc sunt morosi sciolorum mores, inhiant dignitatibus: illud lentum sere negotium est , hoc non vulgare fautorum pondus requirit, ac si fallit,' ut non raro solet, oleum,& operam perdidisse poenitet. In Medicina vero non spes fallaceε.non tarda studio rum messis: sed praesens studij pretium. Haec nulli obnoxia, a nullius odio, aut favore pendet, exilia, carceres, adios,incendia,nec ip am, quam Omnes cane peius & ansue odimus,egestatem meruit. Iuris Caesarei consultis nullus in Britannia, & alijs regnis, quibus peculiares leges locus : Theologis

nostris nec Romae,nec Athenis. At vero per tani versem orbem terrarum omnia secum fert, penes

quem est medendi peritia, ubique gratus est Medicus,cti sunt homines.Sola es Medicina ut Quintiliani verbis concludam ipta oqus est omnibus. Nam licet reliquis artibus nec semper,nec omnes NeamuS,hrdus utilitate constat omnis vita. Et, ut te latur Libamin, Medicina pro incollimitate retinenda, proque repellendis aegritudinibus excogitata,usis adeo praecLira, utilis ve- cessaria eri hominum ytae, ut quum caeterarum quidem

Artium nudia ali praecipue prosiit: Medicina ipsi, oea j49 js Medico uiseisit. FINIS.

307쪽

38 MEDICI Nae

Reipublicae Dordracenae Scubino, o Medico, . C R O C I U S. S. P. D. DVplice nomine , & salutationem tuam caram, . Vir doctilsime, &ipsum te habeo, Priote quod me ; altero quod est Focanum meum,

velut pararium amicitiet inter nos conciliandae, sic ames. Quod utrumque ex sesinatione tua cum dedicerim merito grata accidit, & in utroque ut Perseveres te rogo. Nam & ego certe affectum

hunc jam in te refundo, quem tam benigne,iam candide mihi offers, & ingratissimus mortalium sim, nisi faciam. Ita enim me tibi obstringis, ut nullam grati animi partem praetermittere posse videar, sine nota hominis sordidi, atque immemoris beneficij. Literas meas abs te vitas & lectas, tantum pondus invenisse apud te , ut faventiam tuam demereri quiverint, & amorem, serio &ex animo gaudeo. Quanquam me hercule tanti non sint, & cum in tales incidunt manus , Vellem accuratiore lima perpolitas : sed benevolae tuae aequitate hoc totum tributum eo, qui non doctos selum, sed &-in album tuum ad scribis, & amicitia tua dignos censes. Altum iu

308쪽

ENCoΜ1VΜ. 39lum tuum animum, generosi amantem, & honesti quid ni amem, imo exosculer ὐ Incalui ce te ab hoc benivolentiet tuae stimulo , ac ne parum ossiciosus viderer, non potui non respondere invitationi tuae tam humanae. Quae quantum apud me habeat momenti & auctoritatis, luculentius ostendam ubi se ad eam rem feret occasio. Et feret cum ad me eruditionis tuet latices se diffundent, & frui dabitur docto alloquio tuo literarum. Medi cinam ut audio profiteris, & exerces in antiquissima urbium, & primaria Hollandiae,& quod caput, exerces eam cum laude, & fructu.

Laudem pono in sublimiori nobilis illius discipli-

nae scientia, quam non recentiorinti modo, sed& veterum lectione peietinaci, atque indefessis, es consecutus. Fructum in selici, & auspicata aegrorum curatione. Scientiam in hac iacultate eminentem, quotiescimque arcana illa Naturet,in homine, extra hominem, in toto hoc Vniverso, impensius apud me volvo, non possum non admirari, medicaeque huius facultatis dignitatem, usum,necessitatem. Si quis enim secum reputet, quam diversa & multiplex humani corporis sit temperatura quanta in homine ex aetate, sexu, loco, coelo, educatione, studijs, usii, sit varietas: quam infinita in tot millibus plantarum discrimina : quot & quam contraria, ex contrarijs, &pugnantibus causis, morborum genera, febrium species oculorum Symplomata, quae centum, &lius

309쪽

MEDICI Nae

amplius nominatim prodita , tenerimum hoe membrum in itant : Quanta homini a venenis pericula, quorum quot sint species, tot sunt mortis genera, totidem remediorum differen tias flagitantia : quot in corpusculo hoc nostro quod circumserimus , quotidiani caliis , hque improvisi, quot ingruentium malorum undi que , in hunc amplum humanae tragilitatis scopum, tela, quot ruinae, aduitiones, contusiones, luxationes, Vulnera, quae non conserto minus agmine, quam morbi, hominem deijciunt, a iterunt, frangunt : atque in his ipsis morbis, quam dubiae saepe , & fallaces eorum notae, sive vultum intuearis aegri, sive oculos observes, verba motnm, excrementorum signa, pulsus hvmoniam tantum undique se offert dissicultatum, ut abdita illa rimari,& ardua ista ingenij acumine cinetiri, memoria complecti, ac penetrato terrae, marisque sinu, excultiique undique, totius naturae libris, ex tot herbis, fruticibus, plantis, animantibus, gemmis, metallis, ex ipsis denique venenis optima expiscari remedia, atque horum non usum modo , sed delectum , ex tot autorum scriptis, tot disciplinis, imo & ab ipsis abirorum influentijs petere, homine majus, ac plane divinum quiddam esse videatur. Multorum ea morborum vis est, ut certam homini mortem intentent, nisi periclanti, ac paene conclamato praest

syncopis

310쪽

ENco MIVM. 6 rsyncopis profunda et lethargus, paralysis, angina, hydrops, apoplexia. Quibus omnibus qui medentur malis , qui mortem imminentem solertia fila propulsant, & vitam quasi ab Orco revocant, nonne ceu dij quidam in terris habendi sunt, quorum opera, magnus ille rerum arbiter DEUS, humano generi benigne prospectum esse voluit Etenim si dare vitam, pwprium Dei munus est, certe datam tueri, & jam oppressam sere , aut fugientem retinere, Deo proximum fateamur oportet, & si in quoquam. certe in Medico locum habere, nobile illud Graecorum adagium, οἰνΘζωπ - μονιον. Neque enim corporis tantum, quae vilior hominis

pars est curam gerit , sed & animi, imo de

animae. Quae quia in hoc corporis ergastulo Iabem sise contrahit a situ, non alia certior atque efficacior, ejus curandae est ratio , quam si corporis morbis tempestive occurratur : Qui

ut animae Vigorem non raro aut impediunt,

aut etiam extinguunt; ita ijs liberata , alisque fidei subuecta, ad coelum tanquam ad originis suae sedem, libero volatu contendit. Qui lymphatum, phreneticum, furiosum restituit,nonne totum restituit hominem φ At cujus ope tanta cura φ nonne Medici ψ Theologus emcit ut homines a viiijs resipiscant- at Medicus, ut sit,

qui possit resipiscere.Frustra enim ille Medicus sit animae, si jam sugerit anima cui paratur medicina.

SEARCH

MENU NAVIGATION