Francisci Ficoroni ... Dissertatio de larvis scenicis, et figuris comicis antiquorum Romanorum ex Italica in Latinam linguam versa

발행: 1750년

분량: 305페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

6 verumtamen quum hic pereruditus auctor erediderit. quod nori de saera via , sed verbis inversis de ma I. era legi deberet , erroremque incisoris institiae reserenis dum autumaverit, monere lectorem volui non soluin in his epigraphis optime legi De saera via , uti apud Ur

D. M.

L. FVRIVS. L. F. DIOMEDES . , CAELATOR DE SACRA VIA .

sed eo modo veteres etiam historicos scripsisse , ut videre est apud Suetonium in vita Julii Caesaris cap. 46. Habitavit primo in Suburra modicis aedibus , post autem Pontifeatum maximum in Dera et ia Γιmo publiea . Herodianus , secundum Oxoniensem editionem anni 1 o4. libr. I. sol. 246. tam in Graeco , quam in Latino textu similiter loquitur, ubi agit de tabellionibus, qui Gordiani ad Romanum Senatum epistolas ferebant. At enim H ratius Satyra 9. dixit via saera . Scilicet quia sibi magia ad carminis mensuram facere videbatur.

TABULA QUARTA

OVinquaginta scutorum pretio , atque eruditi Equitatis Davidis Mariae de Massanes ope caput Auis gusti in amethysto violaceo incisum pro annulo signatorio , addita dictione VALERIENSES , in eiusque postica parte Larva quadam heroica, ct agrestipedo capiti superalligato exculptis , in Neapolis subur- hiis repertum mihi comparavi. In hac gemma , a Graeco artifice elaborata, Augusti imago est quidem prototypo smillima, sed verbum illud δε- serie es , necnon ea Larva in serius apposita, sunt intellectu apprime dissicilia. Quum tamen ad examen revocaverim, in eam deveni Upinionem , nempe , ut is Valerienses milites Valerienses innueret, quibus instructa erat vigesima Valeria Legio victrix, ab Augusto una cum aliis per Ro

202쪽

I mani Imperil Provineias eonstituta. Ea enim legio illius,

quo in scenicis exercitationibus Imperator assiciebatur. oblectamenti conscia, nam eo imperante pluries Romae , ut a Suetonio edocemur , a cujuscumque linguae histrio- SMιεη ἰ. .. nibus celebratae sunt , aliquam fortassis heroicam tragoediam eidem dedicavit, cujus rei memoriam hac gemma ejus imagine , ac scenica Larva exornata posteris prodidit. Larva haec quum apertum os habeat, personam quam indam exhibet, quae in aliqua agresti comoedia, sua recitet, seu canat carmina , pedum enim id nobis de more indi-gitat, nisi elavam potius existimemus , ut Augusti genium innuat , qui scenica Oblectamenta a militari fortitudine non seiungebat. Sub initio Historiae a se conscriptae narrat Dio, milites Valerienses saevitiam Luculli ferre minime volentes ab ejus signis descivisse , sed quum ei Pompeius Magnus suecessisset ad hellum gerendum , hic cuntia intelligeret sibi contra Regis Mithridatis copias dimicanis dum sere, Valeriensium legionem accersivit. idem author

in sine libri s s. inter legiones ab Augusto ad Imperii Romani tutelam constitutas , hane vigesimam Valeriam legionem Victricem adnumerat, quae etiam apud Graevium in Tomo I. Antiqv. Rom. aliisque auctoribus commem in

ratur .

Haec ipsa Militum Valeriensium legio multis Imperatoribus praesto suit, ac una cum aliis tribus legionibus in Germaniam missa . Idem Dio libr. is. refert, quod quum Petus a Britannis populis suisset , septuaginta millium

Romanorum , ac confoederatorum internecione , profligatus , Paulinus Suetonius octoginta millium Britann rumcaede, hujus legionis vigesimae fretus auxilio, Peti & su rum neces ultus fuerit . Quod autem eadem haec Legio ad Britannorum audaciam cohibendam in illa Insula sub Imperio etiam Antonini Pii immorari non desierit ex quadam arguitur marmorea epigraphe, inter aggerum S murorum ibi a Septimio Severo constructorum ruinas adinventa, per Cl. Gruterum sol. 2s6. Tomi primi n. g. publieae luci demandata, qui Tomi Secundi suarum Inseri tionum pag. si I. & alibi nonnullas alias prodit sepulcrales hujusmodi epigraphes ad milites, nec non militum rectores vigesimae Valeriae legionis spectantes . Hic tamen indictum nolo, me nimis notis insortuniis pressum, C Au.

203쪽

Augusteam hane gemmam a ceteris huius meae eollectionis seenicis monumentis abalienare coactum suisse, quae modo eum nonnullis aliis , magni quidem pretii . apud Gabrielem Medinam Liburnensem extat.

TABULA QUINTA

Dξςoris quantum , S magnificentiae Augusti tem

poribus lirdi scenici praeseserrent , testes nobis Historici, & Poetae, ex quibus accipimus, illos eidem Imperatori adeo in deliciis fuisse, ut undique histriones accersiverit , quos inter Pylades , & Bathyllus

Prae ceteris claruerunt, quorum inter se aemulatio populari factioni causam dedit. Bathyllus autem Moecenatis patro cinium nactus est, ex quo Pylades Urbe ab Augusto pullus fuit, postea vero ab eodem revocatus, qubd ipso mirum in modum delectaretur, S ut magis magisque populi beneWolentiam captaret. Nonnullae inscriptiones horumce Comicorum memoriam perennem nobis servant. Ea, quae de Pylade mentionem. iacit, a Cl. Grutero pag. CCCXXXI. n. r. , ea vero, quae de Bathyllo, ac aliis quinque Augusti Libertis, a Fabretto pag. 438. cap. 6. n. 33. re se runtur. Hle equidem reseram carmina nonnulla, in quihus Phaedrus Augusti & ipse Libertus Bathylli meminit: Priveus tibicen notior paulo fuit, operam Tathyllo suitur in staena dare . Is forte ludis , non satis memini quibus , Dum pexma rapitur, concidit easu gravi, Abe opinant sinistrant fre tit tibiam, mas eum dextras maini Dei perdere . Nostris vero hisce diebus alia huius Bathylli prodiere

monumenta . & praecipue urna ejus sepulcralis una cum illitis statua, ct inscriptione , dum ad Viae Appiae laevam Columharium Liviae, Augustique Libertorum detectum fuit. Hujus autem Columbarii , necnon Ollarum, urnais rum , marmorearumque inscriptionum statim dispersaruinδMeto ..is studio Reverendissimi Francisci Blanchinii Ueronen sis , & Antonii Francisci Gorii Florentini , postremo Disiligod by GOOste

204쪽

Domin Iei de Rubeis Romani In lueem eum lueulenta enaris

ratione prodiit. Verumtamen quum Bathylli monumenta meae huic collectioni plurimum conserant , operae pretium est ea adhuc quartum proferre, non ut in trium virorum operiis hus actum est, cum ejus statua capite diminuta, ast cum ejus lenia larva , ex qua antiquarum rerum perscrutatores tam celebris , S pervetusti Comici essgiem cognoscent , & ab epigraphe , etiamsi in ea illius praenomen , nomenque exciderit, Augusti Liviaeque fato hunc Caium Julium Bathyllum superstitem fuisse , necnon immunem , &honorarium templi, post mortem eis in Palatino monte dicati, custodem , ae aedituum . Quomodo autem Bathylli caput . quo carebat ejus statua, super urnae sepulchralis operculum iacens , mea ad manus devenerit, reseram. Illius vineae dominus Benci cognomine , in qua Libertorum Columbarium repertunia fuit, circa ipsum identidem effodiens terram alia antiqua monumenta reperit, plures scilicet pedes , manus , capita , ex anaglyphis, quihus urnae exornatae fuerant, praeis cita , necnon inscriptiones ipsis urnis appositas , confrainctas , dum terram verterent negligentius avari vinitores praeteritis temporibus , ad inquirendum tantum annulos aureos , aliaque pretiosiora intenti. Ex his capitibus maris moreis unum prae aliis grandiusculum ex Bathylli statua ahscissum fuisse , facile erat dignoscere , quapropter eo supere statuae collum, ad rem diligentius considerandam composito , quum re ipsa ad amussim cum statuae collo congrueret, hoc caput Bathylli esse intellexi, quod anaglyptice caelari non poterat, nam urnae operculi magnituis dinem excedebat. Hoc modo mei iuris saetum est . Epigra

phes aliae, quae ab urna , ct epitaphio sejunctim reperta fuere, hae sunt:

DIS MANIBUS IULIAE SEDATAE

DEC.

CONTUBERN. C. IULII BATHYLLI

205쪽

Alter antem lapis se habet rivLIUS MARI. L.

BATHYLLvs

DEC. Verum cum hic Bathyllus primo nomine Cati eareat, &praeterea Marii fuerit Libertus, celebri Cato Iulio Bathyl- Io Augusti Liberto convenire hic lapis non videtur. Tertiam demum epigraphen ideo tantum resero, quod de quodam Comico agat:

EUPHRO. TERTIA EDITUUSATIMETUS. COMOEDus.

TABULA SEXTA.

HUius Tabulae primum schema , ex quadam sculata

gemma delineatum , loricatam juvenilis aetatis exhibens mulierem sedentem , clamyde indutam , brachio inter sellam , clypeumque extenso , quae quasi subridens larvam, quam sinistra protensa tenet, inspicit. Minervae Deae scientiae tribui posset, scilicet tamquam scenicorum etiam operum praesidi, in quibus non modico ingenio opus est , quod per Minervae symbolum repraesentatur . Belligerae hujus mulieris super rude saxum sedentis schema , Urbem Romam etiam indigitare potest, quum enim Larvam teneat, eamque subridens inspiciat , ejuia dein ad scenicos ludos , in quibus , sicut & in ceteris rebus , prae aliis orbis Regionibus primas obtinuit, genium fortassis repraesentat. Secunda vero larva e proinspectu posita , tenui pileo tecta, ac tertia hisrons, duas

simul larvas connexas exhibens , praeter naturalem soria

mam horribiles sunt , & in tragicis sabulis ad timo rem , terroremque ingerendum adhibitas fuisse autumari potest . Ultimum autem schema , e quodam numismate grandioris moduli, nunc mei iuris, ob D. Clementis Ferretti, antiquarum rerum studiosi, munificentiam, Neronem Caesarem

206쪽

sarem refert accurate delineatum , scilicet ejusdem Imperatoris laureatum caput cum epigraphe , quae licet temporis vetustate sit sere consumpta , satis tamen no scitur . Hujus numisinatis postica pars Neronem triumphali quadriga vedium , Iam inula aurea super iaciem obducta larvatum , laminula vero argentea hrachium similiter tegente, aureumque diadema manu substollentem. repraesentat; eius prope currum oblonga palma itidem aurea erecta inspicitur . Clamys , & quod lub brachio circumvolvitur haltheum , auro S argento constant, cur rus rotae eX argento, equorum vero Iora, musculi, &pili, quae majori ex parte detrita sunt, eorum solummodo caesuris remanentibus, ex aureis fila mentis . Haec sane singularis Neronis numisinatis postica pars, absque Senatus Consulti nota , an Neronis ejusdem , an alterius cujuscumque commentum sit, hujus rei peritis judicio stet. Id tantum notum sit , apud me Neronis, Vein

spasiani, Alexandri Severi , Maximini, & Traiani Decii,

postica eorum parte diverse celata, numismata esse ex aere, quae in alio opere describam . In dubium tamen opinor non re Vocandum, NeroniSOpere , ac studio numisma huiusmodi aut ad sui ipsus ostentationem , aut ad de inon strandum , quanto ceteris in scenica arte ipse excelleret , percussum fuisse , siquidem ille canebat magna animi voluptate , neque absonu in fore autumavit larvatum in scenam progredi, tragoediasque agere. Trvaedias, inquit in Neronis Uita Suetonius, per- euv. 1 α Duatus cantavit, quarum novissima indipos Exul fuit non Veron. multo ante eius obitum tempore, ait enim idem Auctor ibidem : Observatum etiam fuerat novissimam fabulam cau- Soet. uid. rasse eum publice indipodem Exulem . Hinc conjici fas est, ς p 66. quod etiam ipse in memoriam suae cytharam pulsandi artis , qua de causa civitatum nomine coronis Citarcedis deis bitis donabatur , grandioris , minorisque moduli nummos eudendos curaverit; ait enim idem Suetonius e Sacras cc- So. . d. ronas in eubili eiream Delos posuit, item statuas f ar ei- cap. 3s. tharaedico habitu, qua vota etiam nummum percussit. Ac insuper quum in se in Gymnicis exercitationibus , ac in curru moderando laudibus, S plausu supra ceteris , quamquam peritiores, superextolli voluerit, ita a vero prorissus alienum non videtur, suae de scenica recitatione prae

207쪽

omnibus relatae victoriae, nummo pereus b , memoriam posteris commendatam voluisse , nisi potius suum ob su- e . Ibid. pradidi: s artes triumphum, de quibus ipsemet Suetonius loquitur , significatuin voluerit: RePergus e Grecia Neapolim, quos in ea primum artem protulerat , albis equis introiit disjecia ρσε te muri, ut mos hieroniearum est : Hm si modo Antiam , inde Albanum , inde Romam . Sed O Romam eo curru , quo invasus olim triumpbaveis, at , ct in veste purpurea , disiurisque fleuis auνeis etiamvde , eo ronamque capite gerens Olmpicam, dextra manu P hiam, prseunte pompa ceterorum, cum titulis, ubi quos, quo cantionum , quove fabularum genere vicisset , - sequentibus eurrum ovantium ritu plausoribus Augustanos m litesque se triumphi ejus elamantibus cte.

Itaque praeteT coronam Pythiam , vultumque Iarvaiatum ad demonstrandam in cantu, & citharoedica arte victo riani, palma quoque in signum triumphale aurigationis conspicitur , sicuti extat non tantum in lucerna num. 26. apud Sanctem Bariolum , Verum etiam in quodam plumbeo nummo, quem possideo una cum quadringentis aliis,

quorum plures populo in publicis celebritatibus , ac in Imperialibus largitionibus elargitos existimo .

TABULA SEPTIMA.

UNam ex his duabus imaginibus, optime quidem

delineatis , pedibus nudis, quae senili larva personata est, e qua Iarva capillitium, & in longum protensa harba promanant, inflexum baculum dextera manu terrae innixum tenens, Veterem aliquem Philosophum de re morali, magnique momenti in scena edisserentem praeseserre putandum est, si clamydis forma, ac hominis gravitas , S decus attendantur . Altera vero im- herbis , brevi tunica , ct succincta , ac quasi sago post tergus reiecto superinduta, enormi larva , e qua brevis coma pro manat, personata , brachiis, pedibusque nuda, ct quae totius corporis stu , ac cubito mentum subsuleiente Philosophum alloquentem attente auscultare videtur. discipuis

208쪽

stipulum fortassis repraesentat: mos enim erat penes hujusmodi Philosophos de suorum auditorum prosectu, atque frequentia gloriari. Paedagogi, S magistri personam

primum in scenam invexisse Neophronem Sidionium Sui- su das is σου das testatur: nec mos hujusmodi a nostris hisce temnori- N- - .bus penitus est alienus. Anno I 686. quum in Colum nensium Familiae theatro comoedia Nicolai Minati , cui tith. Ius : II Henetio a 'Arpocrate repraesentaretur , primus in scenam apparuit Philosophus quidam , Argivis adolescentibus silentii praecepta tradens, quod quantum cordat

homini necessarium sit antiquorum numismata, gemni , aliaque satis edocent monumenta .

TABULA OCTAVA.

O Uin prior inter hasce novem larvas, omnes inister se varias, si genas, oculos , enormemque

oris habitum spectes, ad Latinos comicos spectat , ut Leonardus Augustinus putavit , ac risu ira excitabat illo terriculamenti genere , quasi spectatores vellet, ut ait Lucianus , deglutire . Altera Sileni personam refert, ut apud eumdem Augustinum videre est in sua gemmarum veterum collectione . Cornicula duo habetia fronte, barbamque calamistratam. Tertia comoedorum itulorum est . qui vulgo 'Pantaloni Politiei dicuntur. Ouarta Vero juvenem quemdam repraesentat, sed gravitate praeditum , qui post suas recitationes facie detecta , & larva supra

caput reclinata , sese extra scenam cognoscendum exhibet, uti in more est hisce temporibus apud nostros comicos . Aliae quatuor , quae ordine sequuntur , ad Varios oris habitus compositae, ad variarum item fortassis regionum comicos pertinent. Ultima vero, quae numero nona est, hominem quem dam nudum exhibet , cui secundum corporis gestum ,

ac larvae insolentem habitudinem , ct nasum oblongum, pile uinque acuminatum Catanensi saltatori , vulgo G angui si , sianillimus mihi videtur , qui prae manibus soristasiis sacculuin nummarium, globulis ex aere, vel ex alia .

209쪽

quavis sonitum reddente materie , resertum tenens, eum que ad temporis mensuram percutiens gelliebat, simulque saliebat , ut infra clarius explicabitur , eo pene modo , quo nunc ludere, & saltus edere assolent illi, qui ludunt, ct saltant , ae interim crotala , ita lice naeebere pulsant, euius generis instrumenta a summa temporum vetustatera ad nos usque devenere ς ea enim Faunorum manibus Romae passim conspiciuntur , & praesertim in Barberinis aedi-hus adolescens quidam, Phrygio tectus pileo visitur, industri sane. N excellenti cura elaboratus, crotalum pulsans . Neque ego putarim eam personam quemdam Luis Percorum repraesentare , qui in Lupercalibus libero Sobsceno discursu per Urbem vagare iolebant: de iis enim diversam omnino speciem nobis Varro, Plutarchus, alii isque scriptores ingerunt.

TABULA NON A

ΙΝ mea fictilium sepulcralium lucernarum collectione tres

enumerantur hanc eamdem praeseserentes figuram. Hinc

figura illa est, quae prior in praesenti Tabula exhibetur

exacte delineata , hominis nempe omnino nudi, recurvo naso, crinibus crispatis, ac arrectis , oh motum fortassis conceptum in concitatis excursionibus , saltibus , ceterisque gestibus, qui brachiis eXtensis , pugno concluso duas , nescio an aereas, an cujuscumque alterius materiei, dignosti enim nequeunt, virgulas gestat. Aliam omnino similem figuram Cl. Sanctes Barioli Tab. 34. ex lucerna adfert in quodam Columbario, seu potius, ut ipse ait, sepulcrali monumento apud Corsinorum Familiae rus ad imvam viae Aureliae reperta , eiusdemque monumenti pavimentum mirifice tessellatum sequenti pagina exhibet , in quo quatuor omnino similes viros salientes, duo pileati, duo autem absque pileo, omnes eadem instrumenta pleiactentes , conspiciuntur , similes pene saltanti scurrae pi- Ieato , quem Tabula praecedenti exhibuimus . Hic vero etsi pileo careat, ambabus attamen manibus idem instru mentum tenet, ille autem laeva tantummodo . Nil aliud quam

210쪽

2squam fissilia quaedam ligna esse instrumenta huiusmodi au

tumat laudatus Auctor, quibus manu agitatis . concussinque , Nimi illi, seu, ut vulgo ajunt , uuattaccisi, isti e-bant , quam sententiam ex Julio Polluce libro . de speeiebus Iauationis se deduxisse profitetur . Ait autem: ae eisim Assilia trabere signa chorica Iaustionis species . a, ut tutis Quae quum ita sint, ad hujus fissilis ligni exemplum vi- an . Tub. ι . .

detur reserendus ensis ille ligneus, qui nostris hilce die- par. r. hus in more est apud scurras illos, qui vulgo Zanni appellantur, seu nacca nisi, qui, antiquo paragonio similis, usque ad capulum discimus est, Sc in plures partes dis- sed tus, quem Italice Pijtoisse vocant, quo obviantes leviter verberant, S quo mimice gesticulantur . Oua vero de causa in sepulcralibus lucernis saltatores hujusmodi reperiantur effeti , Dionysius Halicarnassaeus nos edocet a n,isexuin etiam, inquit , in ili trium virorum funeribuI, Ami a. R. . prater alias pompas vidi edi Doricos Choror, qui lectulum lib. vii. pag. praeedebant, O strinuam fauationem saltabant. 477. insue. Qus sequitur persona, e prototypo delineata est, qui in Mus eo RR. PP. Societatis Jesu, olim Marchionis Capponi, asservatur . Brachiis caret hic homuncio , S humili, ut ita dicam, penula infra genua tegitur, quadam sandaliorum specie calceatus , quae parvis taeniis supra pedes obligata calceamenti quoddam genus praeseserunt a

socco S a cothurnis diversum . Itaque neque cothurnatus , neque soccatus dici potest, ct ne planipes quidem, idest nudis pedibus , quibus tribus modis solabant in

Denam actores prodire. Praeterea haec persona tam a tergo, quam dextrorsum gibbola apparet, capite abraso, naso pando, recumvo , S crasso , S sannis argenteis de ore protendentihus , io ut ipsius vultus a reliquo corpore abnormis , Veis

rum monstrum, veramque stultitiae, S hebetudinis speciem ostendat, instar fatui illius, qui Pulcinelia dicitur, S hodie in scenam induci solet, ut risum moveat . Uliadendum quid de hac persbna scriptum fuit in calce ectypiaere incisi iussu ejusdem Marchionis Capponi.

Tertia, quae sequitur per na , ex quadam meae collectionis gemma affabre , ut apparet , delineata , amplo pallio cooperta est, nudatis pedibus, ct capite abra .cs uus & mentum a nala satis recurvo contegitur . Ex D taris

SEARCH

MENU NAVIGATION