Francisci Ficoroni ... Dissertatio de larvis scenicis, et figuris comicis antiquorum Romanorum ex Italica in Latinam linguam versa

발행: 1750년

분량: 305페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

26 tarda & ignavi eorporis habitudine , stat enim flexis

brachiis , ac intra vesteIn , quae supra gremium colligitur , involutis , similis dici potest personae , de qua. superius loquuti sumus , quae Pulcisella nuncupatur , ct quam doctorali toga indutam vidimus Romae anno 1728. quum quaedam ageretur comoedia , cui titulus erat, Fulcisella Auto Dotiore, populo maximopere plau

dente.

TABULA DECIMA

Ex multis lucernis fictilibus, quae in columbariis oIlais

rum, urnarusnque, ossiumque semiustulatorum plenis, ct inseriptionum , effossis ultra Thermas Caracallae , ac hcclesiam S. Caesarii, sub initio viae Appiae , ad dextram, inventae sunt, duodecim erant, in quibus exculptae erant totidem Larvae , quas hic delineandas curavi. Lucernarum formam, tanquam a nostra tractatione abhorrentem , minime exhibeo . Non satis scio an omnes hae Larvae coismicorum sepulcra designent, an potius confirment, quod

superius dicium, Larvas adhibitas suisse in funeribus , ut monstrat diaglyphum , quod in Villa Pamphiliorum existra Portam Aureliam adservatur , S quod in Dissertatione de Bulla aurea publici iuris seci . Praeter has Lucernas

larvis insignitas in nonnullis columbariorum loculis, ubi ollae cum semiustis Ossibus erant, inventa sunt fictilia dia-glypha mira arte efformata, in quibus mulieres, hominesque nudi, & saltantes conspiciebantur, quibus sane Urbs abundabat, praecipuὶ vero sub Nerone, quum ille etiam pacta pecunia mulieres, S juvenes Romanos ad saltus . gestusque indecoros , instar Graecorum virorum, S mulierum histrionicam artem exercentium, edendos in scena compulisset . Quod quidem abominandum facinus , Gela.. M. ut honestiori suco obtegeret, Iuveniles ludos, teste Taci M. aiu. cap. to, appellavit. Quod autem ad mulieres saltatrices , perti-33 net, apparet hoc ex caelatis gemmis, S ex Graecis Etruscisque vasibus , nec non aliis id genus monumentis, in

quibus mulieres saltantes, ct in hujusmodi indecoros gestus Disiligod by Corale

212쪽

a stas debacchantes, delineatae conspiciuntur. Quod si quis

seminarum saltantium chorum elegantissime sculptum viis dere velit, consulat singulare diaglyphum, quod est in Villa Burgheta. Quod autem adolescentuli in scena saltarent, Maer hius libro 3. aliique auctores , marmoreaeque inscriptiones testantur, quas inter haec inserius posita , ct a Suaresio in suo de Antiqua Praeneste opere relata numeratur.

sEPTEMTRIO PUERBIDuo SALTAVIT. ET PLACUIT.

Haec vero, quae sequitur, sortassis eiusdem pueri, datissimo Gruteri opere reperitur . D. M.

PUERI. SEPTEMTRIONIIQVl. ANNORUM . XII. ANTl POLI. IN . THEATRO BIDUO. SALTAVIT . ET . PLACUIT .

TABULA UNDECIMA

Sξpulcrales inter lueernas , quas manibus pertractavi , hac , cujus descriptionem suscipio , curiosiorem non vidi unquam , quae quum quatuor ab hinc annis in quodam sepulcrali cubiculo, ad laevam viae Labicanae, reperta fuerit, argumento est, ut mihi suadeam, imagines in ea eflictas comicos illos repraesentare in illo sepulcro humatos, ornatos iisdem prorsus vestibus, quibus in scena , seu super pegmata in plateis publicis , uti coniueis Verunt, utebantur quum comoediam per nati recitarent. Hanc igitur e suo prototypo , qui inter ceteras a me collectas fietiles lucernas asservatur, secundum ejus naturalem magnitudinem eleganter delineatam exhibeo . Monumentum hoc larvatum virum simul ac mulierem , ambos tamen e conspectu postos, repraesentat. Post eorum collum duo conspiciuntur dextrorsum orbiculata soramina , ad D a oleum

213쪽

oleum Infundendum. ut lueernae, quae unam inter, S aIteram personam propter genua protenditur, lassiceret. Quid vero dignum hisce in personis , affabre quidem

Haboratis, consideratione sit, id totum in tunica reticui consistit , qua conteguntur usque ad cubiti extremitatem , arcte conclusa , nec non in caligis similiter reticulatis tenus partem pedum superiorem, ac demum in calceis . insueto prorsus modo, tenuissimo Contextis panno, quae variis taeniis colligantur , ita ut Calceorum caligarumque extremitatibus invicem unitis, nulla pedum pars nudata conspiciatur . Quapropter his actoribus neque soccuS est, neque cothurnus, elique minus Planipedes illos appellare fas est. Corona quasi rosarum super crines sermosae mulieris , ct juvenilis prorsus aetatis , eleganter reductos conis spicitur. Mulier sinistrum brachium inflexum, cujus manus sub cubito brachii dextri absconditur, pectori tenet innixum . Vir autem larvatus sinistra manu clamydis , quae ab humero , cui superimponitur procidit , limbum tenet; dexterae manus palmam inUersam, apertainque ex hibet intuendam , res equidem non ita facilis , quodque

alicujus peculiaris ioci gratia inventum suisse coniici potest. Ex quibus omnibus , eorumque peregrinis vestibus personas hasce externae alicujus nationis circulatores esse arbitror, qui unguentorum , pulUerum , aromatum, aliorumque similium venditione modo in hanc , modo in illam urbem peragrantes, lucellum corradunt. Paucis abhinc annis quemdam me Romae vidisse memini, qui Turcico indutus more varias super pegma edebat gesticulationes, ac pulverem venditabat nullius momenti, more Orientalium vernaculum sermonem detorquens, S corrumpens.

TABULA DUODECIMA

CAPUT DUODECIMUM.

ALtertu, fictilis lucernae sormam , quam in quodam

Columbario ad dexteram , priusquam recenti Appia Porta egrediamur . reperi , praesenS Tabula

214쪽

. 29eemitur adolestens . qui manibus prope foramen appositis , nescio an ad ellychinii flammam sese calefaciat , an potius innuat inter vinum & lucernas unionem , haenamque in antiquorum conviviis die ingruente exstinguebantur. Adolescentulus hic quum sit omnino nudus 1 coro natus hedera , inflatisque huccis , parvulo Baccho videtur non absimilis, eo magis quod ex eius fronte duo promineant cornicula , qui ab Ethnicis Baccho tribuebantur ad vini indicandam vim ς hinc Horatius vinum addere cor-inua pauperi ait. Aliquem etiam repraesentare posset ex illis puerulis, qui immodice exultantes Bacchanalibus aderant, ut Athenaeus secundo libro nobis testatur.

TABULA DECIMATERTIA

CAPUT DECIMUMTERTIUM .

DUO hi viri personati in gemmis , quas apud me

habeo , eleganter incisi sunt. Prior baculum Oblongum terrae altera extremitate innixum tenet, altera sinistro brachio admotum , qui caput praetergressus,

malorum, ac pyrorum velut racemo ornatur. Larvam

idem lupra frontem elevatam, & quasi obvolutam tenens proprium ostendit senilem vultum, quasi quiescat a gesticulatione . Ei vero pellita rona virilia contegit , cetera nudus existit, de quo histrionum impudice in scenam apparendi vetusto more Iuvenalis :Personam , torsumque tenet, O subligar Aeei. Et Lambinus t Satyriciae fabulae a Graeis iuventa , ab Atellanis Latinorum non multum discrestant ; nam quemadmodum tu iliit Saori nudi , Fauni, Sileni indueuntur, verbis, ct motibus obmenis risum moventes, ita ct Atellanis perissona turpeI . Alter vero pedibus , brachiisque nudis pumilio quidam videtur, & ridicularius, praecipue autem ob hardocucullum , quo illius caput , ct frons conteguntur, quare personae illi, quam vulgo 'Ponsevere appellitant, non videtur omnino absimilis . Supra pectus, sub quo tunica visitur obvoluta, a Larva pendet barba. Ab una tantum

215쪽

romi

sui parte eonspicitur, Se aliquem notum hominem Imitari videtur . Mimis , seu Pantomimis illum adnumero , qui marmoreis inscriptionibus aeternae fuerunt ab Ethnicis me. moriae traditi , quarum una inter antiqui Lanuvii mae rias in praegrandi hasi insculpta reperta suit, ut apud Cl. Grater. IV . Gruterum videre est:

M. AUR. AUG. LIB. AGILIO SEPTEMTRIONI. PANTOMIMO. SUI TEMPORIS. PRIMO. SACERDOTI . SYN DI. APOLLINIS. PARASITO. ALUMNO FAUSTINAE AUG. PRODUCTO. AB. IMP. M. AUR. COMMODO ANTONINO . PIO . FELICE. AUGUSTO ORNAMENTIs DECVRIONAT DECRETO. ORDINIS. EXORNATO ET . ALLECTO . INTER . IUUENES S. P. Q ANIUINUS. Ad huius marmoreae epigraphea dexteram Commodi con

sulatus notatur.

TABULA DECI QUARTA

BAcchanaliorum licentia, quam nonnunquam decreista, ct S. C. coercuere, auctorum testimonio nota est, ac etiam ex caelatis gemmis , metallis , Graecis Etruscisque vasthus , aliisque antiquis monumentis , in quibus adolescentuli, puellaeque crinibus solutis , artubus nudatis , inhonestisque corporum gesticulationibus Furiarum instar emctae visuntur . Huiusmodi vero licentia primis temporibus in more cis De OFcIis non suisse videtur: Cicero enim inquit : Seenicorum mos ιibr. 3. tantam habet a vietere diseiplina verecundiam, ux in Ioe-πam sine subligaeuis prodeat nemo. Persima, quae in hac Tabula exhibetur, ex quadam

216쪽

gemma insculpta , summa eura delineata , eaput hedera

redimitum habet , nudum eorpus, pedibus ocreas , sinistra autem oblongum baculum terrae innixum , in cujus vertice poma congesta . dextera autem quoddam clavae genus tenet , quae pomis pariter in ordine positis composita videtur, vel baculus est quasi tornatus , seu trajeiactus per globulos mobiles , qui sulaeque seruntur, ac colliduntur rythino quodam sonoro . Hujusmodi comaeis dus unus ex eis videtur , de quibus ait Horatius: Carmine, qui tragico vilem eertavit ob bireum, Mox etiam a reses Sauros nudavit.

Idest , ut inquit Lambinus , intν oduxit inter atrus trais taediarum , vel patim pit tragoedias recitatas.

TABULA DECIMA QUINTA

HAEc aerea persona , quae in mea collectione e reiabus comicis conflata asservatur , comoedum aliquem repraesentat pedi s nudum, & a genubus usqueau caput vili penula contectum , & in quoddam pileoli acumen ad rudem formam quasi antiqui apicis, terminante. Larva , qua personae vultus celatur , utpote a coriaporis commensu absona, os, ct mentum aperit. Dexteis rum brachium pugno clauso pectori innititur, & penula contegitur , tota denique corporis habitudo nonnisi ad scurrilem aliquem pumilionem imitandum composita est, quod sigillum aflabre conflatum fuisse puto ad alicujus comoedi excellentiam demonstrandam, praesertim quum passim similium actorum monumenta etiam marmoreis inisieriptionibus reperiantur, inter quae basis illa immanis ex antiquis in via Appia Bovillis, nunc is Frattoechie, quae nunc ad Excellentissimam Columnensium Familiam perti. nent, effossa, ac inter rudera reperta connumeratur . Epigraphes vero haec est:

217쪽

L. AGILIO. L. F. POMPT. EUTYCHE NOBILI. ARCHIΜlΜO. COΜUN. ΜIMOR ADLECTO. DIURNO. PARASITO A L. TRAGICO COMICO. PRIMO SVI TEMPORIsET. OMNI BusCORPORIS . AD . SCAENAM . HONORDECVRIONI . BOVILLIS QUEM . PRIMUM . ADLECT. PATRE APPELLARUNT ADLECTI. SCAENICORUM. EX AERE COLLATO B . MUNERA . ET. PIETATEM IPSIusERGA. SECUIUS. OB . DEDICATI SPORTULAS. DEDIT ADLECTIS. SING. XXXU DECURBOVILI SING. X. V. AUGUSTAL. SING - IDEDIC. III IDUS AUG. SOSSIO PRISCO ET COELIO APOLINARI. COSCURATORE

Ad hujus basis latera leguntur nomina Universitatunia Nimorum , & illustrium comicorum numero sexaginta , quae hrevitatis causa omittuntur , quaeque in celeberrimi Gruteriani operis pag. MLXXXIX. recensentur . Consulatus nota ad annum I 69. N. Aurelio imperante, pertinet.

TABULA DECIMA SEXTA

Histrionem in hae Tabula expressum ita larvatum ἰut una cum ejus vultu caput etiam contegatur, si illius habitus , pileus , vestis , S corporis gesti. cuiatio attendantur, Veneto illi seni nostrarum comoediarum , quem nos dicimus Pantalone, esse arbitror comparandum . Illius vestis pretiosa purpura constare dignostitura

218쪽

seitur . quam supra dorsum , humerosque manibus in

eadem circumvolutis , intortam tenens , quae tamen exiscurrit ad dexterum usque pedem quasi nudatum, nisi inquantum quodam calcei genere tenuissima pelle compacti, & tibiae extremitati variis ligamentis alligati tegitur. Vestis limbus sub dextero brachio , qubd concinne saltet, agitatur . De comoedorum vestibus agens Donatus inquit: Parapti eum intortis paulis veniunt. Utrum id possit etiam de hac persona dici, & hic aliquid adferre luminis, in latet a Celebriores Inter antiquioris aevi scenicos saltatores, cantoresque quidam Caius locundus Exquilinae Tribus adnumeratur, qui ob suam saltandi , canendi , nugandique peritiam immensam non tantum populi multitudinem , ve rum etiam tres illos Imperatores Gatham , inhonem, SVitellium spectatores meruit habere , quod nobis inlcriptio quaedam marmorea, a Cl. Grutero relata, te statur , quae quum mendis corrupta esset, purgatior ab eruditissimo Antonio Francisco Gorio resertur IDIS . MANIBVs C. IOCUNDO . C. F. EXQ. QUI XIL AN. VIX ET SEPTIES SPECTANTIB. PUB. IΜPΡ. SER. GAL. OTH. SAI. A. UIT. ET . P. R. SALTAVIT. CANTAVIT ET PLACUIT PRO IOCIS. QVJ B. CUNCTOS. OBLECTABAT SI QUID OBLECTAMENTI. APUD . UOS. EST MANEs INSONTEM REFICITE. ANIMvLAM FAUSTvs NUNC INFAVSTUS PATER FILIO ET SIBI FECITQubd egregii sceniet actores Principibus viris in deliciis

essent, e Dionis Epitome noscitur, ipse enim testatur a Caligula, saltatoribus , & comicis addictissimo . Apel. Iem comoedum summopere amatum fuisse . quin etiam Euthichianum histrionicam artem profitentem , militiae ducem suisse factum, indeque ad Consulatus dignitatem evectum a

219쪽

ΤABULA XVII. ET XVIII.

O Uae in prospectu delineata exhibentur capita in Ta-hula XVII. e quodam marmoreo herma , quod apud me asservatur, non infimae quidem caelatu.rae , desumpta hinc Faunum, seu Bacchum adoleiascentem , inde Silenum repraesentantia , ambo ad satyricos actores reserri possunt, quae personae nostra quoque tempestate in pastoralibus Comoediis immiscentur, sicut apud veteres in eorum scenicis celebritatibus, ct Bacchanaliis . Posterior Τab. XVlII. parvum exhibet aereum simulacrum Graeci artificii, quod acceptum referre debeo per- illustri Domino Ignatio Maria Como , inter Neapolita- nos viros eruditissimo , in celebrioribus Academiis cooptato, qui in praesentia Cardinalium, ac Summorum Ponisti fieum historiam scribit. Sedens repraesentatur, cruribus, humero , brachioque sinistro , quo suae tuniculae limbum tenet, penitus nudatis. Ab ejus Larva , cuius bucca in modum cochleae efformata, consurgit coma , circa vultum contorta, & si ab externo corporis habitu argui fas est , concinnas cantiones videtur edere. Dum haec praelo mandantur. a D. Angelo Roccho, Veterum monumentorum studioso , dono accepi marmoream inscriptionem, quae quum ad scenicam pertineat rem, hoc capite optimum duxi eam in medium adducere v.P FABIV .P. L. PH PRE v. POMPEI R.GN.L.FAUsTus vocoNTIA SABBATIs

EMBOLIARIA ARTIS OMNIUM ERODITA HUNC FATvs SUUS PRESSIT VIXIT ANNIS XII.

Vocabulum illud EmboliarIa quid sibi velit, superest conis siderandum . Illius meminit Plinius : Galeria Copiola Fmboliaria redatia es in seenam , necnon Salmasius in Notis ad

220쪽

ad Vopiscum in Aureliano inquit: E Olaria mulier cita enim Iegendum , non fimbolaria est scenica , vel quas uaria . Haec tamen correctio videtur non admittenda ,

si huic inseriptioni, in qua aperte legitur Emboliaria , fides habenda sit. Sequitur deinde Iaudatus Salmasius et Sed verius es Embolariam, vel boliariam mulierem ab Emis hiatis dictam , quorum mentio apud Ciceronem pro Sextio , ex Epistolis ad Ottieum . Alibi ostendemus Diso. diis , ct Embolia eadem fuisse in rebus seenteis . Idenia prorsus sentit Hermolaus Barbarus in Notis ad Plinium . qui de Epi diis S Emboliis verba iaciens inquit: Di DNrasse id doetonis signifeet , quum in Nerone dixit inteν Pyrrhiearum argumenta PasiphaE fabulam fuisse repraesentatam. Erant ergo Embolia, quae nunc Episodia, inter unum& alterum actum vulgo istermerat . Et sicuti Exordiarii inter scenicos erant, ita quoque aderant Emboliarii, primi ad operis proloquium , ut aiunt nonnulli , secundi vero ad Episcidia vulgo utermezzi . Hoste vero Mimos fuisse arbitror , qui ridieulariis gesticulationibus spectato. res ad risum moverent, inter quos Phoebe puella eb magis emicuit, qub magis in arte praecelluit, quamvis duodennis tantummodo suerit. Hanc Inscriptionem , ut securiori servaretur custodia , celeberrimo Κircheriano Musto dono . dedi.

TABULA XIX.

UT Veteribus larvas non ex partibus compositas , sed

solidas in usu aliquando suisse appareat, quibus sa-ciem , caputque simul contegebant, hanc in praesenti Tabula Larvam aeream utrinque delineatam exhibeo , quae apud Paulum Bugliellum Sabbathinum asservatur . Inserne mutilata haec est, brevique tunicula , quae genua non tangit , ac quodam palliolo ante , S post sinistrum eius humerum prolabente contegitur. Hujus ge- .neris pallio arcte adglomerato in quodam marmoreo dia-glypho , quod apud PP. Societatis Jesu in celeberrimo Rom. Collegii Musto custoditur . indutus inspicitur ser-

SEARCH

MENU NAVIGATION