장음표시 사용
231쪽
ETsi nostris hisce temporibus in seenam saltatores riis
dicule perlonati introducantur, illi tamen cum an liquis apud Romanos comparari non valent. En
igitur duos antiquos histriones exhibeo , quorum ridiculam simul , ac terrificam potius figuram ne concipere quidem sas esset. Horum unus saltus edere videtur, P des habens ocreatos , in reliquis vero usque ad media femora levissimo tegitur velo , cuius limia ob corporis gesticulationem post humeros prolahuntur , aeremque
verberant. Brachium tantummodo cum dextera manu aP
Paret , eaque parvulum baculi, fortassis aerei , fragmentum in tunicae sinum immittit , quod collidebat sortasse alio simili bacillo, quem sinistra post humeros abscondit.
Ex eius Larva pileolus hinis extremitatibus oritur, necnon immaniter aperit os , in modum conchilii contextum tenuissimis lineis , ex eadem veli textura , e cujus foramine naturale saltantis os apparet. Altera e conspectu posta persona , capite calvo, duobus tantum capillorum cincinnis , dextero videtur oculo lusciosa , sinistro vero e sua cavitate eruto, ut mancus appareat, ac risum moveat, hrachia post tergum tenet , Ventrem habet detectum . praeterquamquod tenuissima purpura seu volo amicitur, quo caput S pectus tegitur. Femoralia & caligae non continuant, ct supra superiorem pedis partem cinguntur , ceterum satis concinnam Crurium , & pedum habitudinem ad saltationem peragendam exprimit scurrili prorsus histrionum modo , quoS inter , Augusto imperante , Pylades , eiusque discipulus Bas, nec non Neronis, ceterorumque Imperatorum temporibus, alii plures praecellentes suere. TA
232쪽
HΑrum Larvarum prior, S penultima, vultum silentis
cum praeserentes, forte actoribus in rusticis cele-hritatibus inservierunt. Ultima vero , si crines circa frontem cincinnati , ct in occiput tribus longis calamistris prolabentes, ac vultus species attendantur, alicujus histrionicae mulieris videtur persona . Ouinta , quae medium tenet, optimo sane artificio in gemma signatoria incisa . & suo prototypo major ἀνο--m est mulieris heroico vultu, duabus sub collo, ac aliis
duabus supra caput Larvis illi adnexis. vultus princeps in colli portionem desinens Palladis scientiarum Deae esse dignoscitur, euius crines in fronte subducti , ct in occi-put prolabentes , harbam essingunt alteri senili Larvae, e cujus ore lingua prominet acuminata, & cuius fronti, &capillis alia superadditur Larva calvo capite, & ore lineis tenuis limis distincto , quae ambae Dere galeam comis ponunt, ejus vero pectus alia non absimili conflatur se. nili larva, capite pariter calvo , quo Deae humeri pars tegitur , vultu deorsum verso . Hujus barbae alia adnectitur iuvenilis Larva , quae loco Gorgonis Deae pectori adhaeret, & ferme anguineos habet crines. Qui quatuor vultus Palladis componunt, quum aliquid abstrusi designent , ab cruditis enarrandi erunt : de eis vero, quid ego sentiam , proseram . Si illos veris imaginibus reserri liceat, postreinum illum senilem Socratem fortassis , alium vero ei adnexum juvenilis indolis Alcibiadem, aut alium ejus discipuluin repraesentare crediderim , ni potius poetae Horatii imagine .n hic re se rat , quum illi per Cl. Ursinum in lucem editae si nilis sit, nee non gemnae signatoriae, quae apud me est, & no ni ne iii siqnitur, quam in lucem proferam Deo favente in XL. Dissirtationibus epistolaribus. Duas vero reliquas, quibus Palladis caput conflatur,
233쪽
nnam barbatam, S lingua exerta Platoni, aliam eaIvam Carneadi arbitror assimilandas . Si aute in divinari, S hunc Larvarum acervum symis holice lubeat interpretari , per eas Sapientiam signatam dixerim sub Palladis figura , & circumstare prudentiam seni- lem, S philosophicas doctrinas , necnon eloquentiam, Spoesim , quarum Primam prioris lingua in modum acuminati ae serme trabalis clavi emcta praefigurat , alteram vero iuvenilis ille vultus indicare potest,.quuin florens
ΙΜ go , quam stantem hic vides, in quadam gemma
incisa est , & larvatam personam exhibet , cui breves sunt crines, S stat, ut cetorae, hiante ore , aereum . seu osseum frustulum laeva tenet manu , quantum coniectari fas est , serratum , dextera vero claviculae speiaciem similiter, ut opinor , aereae , quo percusso in scena canebat, & saltabat vicissim . In celeberrima Lucernarum ,
quam Sanctes Bariolus collegit . & publici juris fecit ,
collectione una inter ceteras num. 23. resertur, per quam quaedam exhibetur Bacchans utrem luper humeros gestans , ac quinque globulos , e totidem filis pendentes , ac circulo cuidam, quem illa deκtra gerit, circumvolutos ; quod instrumentum mihi videtur huic pene simile , quod persona in nostra Tabula delineata gerit. In hoe scenico actore prae ceteris consideranda Venit vestis illa , qua induitur , quaeque tenuissima contexta esse purpura dignoscitur . Ex ea actoris tunica, & D- moralia simul conflantur, S adhaeret tum brachiis, tum toti corpori ad manus S pedes usque , qui nudi apparent . Sin autem alicui recentium actorum similem dicere velimus, nulli similius, quam Veneto portitori, canenti ridiculum quid, dicus. Adtor hujusmodi adeo forte industrius in choreis fuit , ut ejus memoriam in hac gemma
signatoria veteres aeternam tervare voluerint. Ouum vero
in scenicis ludis summa opus esset impensa , Curatores , seu
234쪽
seu praesides comicorum fiebant , ut ex inscriptionibus
patet apud Gruteruin. v Grat. D. I.
DECVRIONVM. COCCEI L. CURAT. cccXXXI. STRATONE. COMOEDO IBYCO. PSALI E. CHRESTO. SUMPTUAR. TARENTINO. SUMPTUAR.
IN. FR. P. XL. IN. AGR. P. XL.
ΡLerosque scenicos actores purpura indutos fuisse
testis est in Luculli vita Plutarchus , ut dicemus . inferius . De scenicis vestibus Ioquens Donatus ζ Douar. is οἰ- -icis , ait , senibus canuidus v titas iusticitur, quod ra Ieren. ra .ris antiquissimus vertitus fuisse memoratur ; adolescentibus si discolor attribuitur , ut apud Terentium in Eunucho videre est: temporum vero successu, saltem Luculli aetate , Vestium color fuit immutatus . Vide nunc quam eX mea geminmarum collectione lenilem personam anaglypho caelatam praesens Tabula exhibet, tenuissuna superindutam veste purpurea , manicis usque ad carpum manus strictis , ac sub illius praepinguein ventrem cincta, inserius vero laniore circa seniora tihiasque, & aliquantilper prope pedes elevata . 1 eniae duae extremis lihiis circumvolvuntur . Hic e conspectu delineatus, ei, quem Cl. Augu- sinus Gemma 96. refert, & Democritum reputat, Omnino similis est , S vultu, ac veste, totoque corporis habitu ab eo nulla in parte difformis . Baculo recurvosnistra innititur , dextram vero' prope pectus sub harisba ea lamistrata absconditam tenet , capite calvo , Videturque aliorum gestus deridendo imitari, qua in re plurimum Stratocles , S Demetrius praecelluere, ut innuit Quintilianus : Maximos actores comoediarum Demetrium, O ira Atratoclem plaeere diversis virtutibus viaimus e sed illud mi- mi. Orat. ιμ.nus mirum, quod alter 'Deor, ct juvenes , ct bonos patres , M seret ofque , O mat onas , O graves.anus optime , alter
235쪽
agitatiora mellar ς fuit enim natura diversas . Nam τοM quoque Demetrii jucundior , illius aerior erat. Juvenalia vero de Graecis loquens actoribus inquit r ut Straιυeles, aut cum molli Demetrius Haemo Natio eomae Ia 6t.
O I tuor imagines , quas hic vides , duae ex aere ,
tuae vero ex gemmis incisis sumptae sunt. Prima captivum quemdam, tunica tantum contectum usiaque genua repraesentat, nudis pedibus, brachiiliaque, & toto fortasse pediore. Stat ipse e conspectu manibus protensis ac superpositis , caput habet opertum SLarvam hiante ore ς maxima autem videtur moestitia assectus seeum ipse triste vel proprium, vel heri sui insortunium enarrare , vel potius deflere . In suo de reconditis antiquorum lucernis opere huic omnino similem ex aereo annulo figuram in lucem pro didit Fortunius L ieetus , ihique morem refert Antiquo is rum , qui cum defunctorum manibus parentarent, horum Mimorum chorum solebant inducere , quorum erat saltare , dum inter eos primas tenens , ut Gutheri verbis
eloquar : solas Arebimimus faeta ae disia viri , demortui scilicet, qui pone sequebatur, imitabatur , unumque ex his autumat, cujus figuram attulit ; quamobrem hic etiam noster inter illos adnumerari potest , quamvis Mimi non semper in funeribus suerint adhibiti. Altera, quae sequitur, personae seminuda philosophico more, vultu senili, quaeque digitis dextrae manus arrectis , quasi carmina recitat, Oscillum , quod sinistra tenet, intuetur . Plures Romae statuas huic similes videre est , ac praecipue in atrio Palatii Justinianorum marmoribus illustri . Comoedum sedentem , Lar Uamque ex abaco quodam , in 'er quo duae aliae, arreptam intuentem publici iuris secit Ct Fulvius Ursinus, quod sub huius initium operis innuimus cap. 6. Plinius de Mareo Ofilio Hilaro comoedo narrat. quod quum is maximo ab auditoribus plausu exceptus sui ia
236쪽
slsuisset in theatro, dum die suo natali inter eonvivas Laria
Vam, qua usu S erat, contemplaretur extemplo fato cessit suo : Persenam, inquit, ejur diei acceptam intuens, coroname eopite I uo in eam transtulit , tau habita rigens ualissentiente . Tertia huic omnino similis est . Horum uterque coismoedorum oscillum intuens vel comicus , vel I)oeta est . qui in aliqua comoedia , quam sorte meditatur , ea Larva uti vult , vel sorte usus est . Rupi primus insidet . Euripidem quum suas scriberet Tragoedias speluncas petere, ibique inter horrorem & solitudinem tragica operis aris gumenta commentum esse Plutarchus testatum reliquit pex hoe tamen Euripidem hic indigitari non adfirmo . Super lignum torno elaboratum terrae infixum sedet alter, quem prope baculus terrae similiter infixus . in suo periore cujus parte aquilinum caput cernitur . In Dactylotheca Cl. Gorlaei par. a. fig. 3o6. aquilae caput Socratis Larvae adnexum refertur , at in re nostra hunc baculum ornamento potius tribuerem, ni symbolice exprimat comoedi illius prae ceteris sui temporis excelIentiam, sicuti aquila aves ceteras antecellit, uti ad Socratis indicandam
sapientiam , aquilam illi additam suisse sentit Gor laeus . Sequitur lucerna , ubi Larva capillis tortis , qui hinc inde super aures procidunt, effeta est. Nil habet notatione dignum, nisi quod in quodam columbario prope Latinam viam reperta suerit , ex qua , aliisque hujusmodi Larvis , ac sepulcralibus inscriptionibus eruitur, ibi comoedos sepultos fuisse.
HAEc praeter modum informis , ac ridicula imago
accurato studio e quadam Latino more elaborata gemma delineata, senile in repraesentat perso niam rucurvo corpore, & citato gressu ambulanwm, cui capuι in modum pyramidis acuminatus pileus tegit. Vultus naturalis est, sed mento oblongo, tenui , ac pene
λ to. Hic idem senis manibus mancus quid utri stini leG a suis
237쪽
nere . Si locus divinandi daretur , fistulam , seu tibiam utricularem crederem . Mihi equidem non videtur haec figura ad Larvas pertinere . Aliam huic similem numquam vidi , quamvis plurima absurda reperi chim crete lymbola . Illius igitur enarrationem me potius latere fatebor , quam divinando absona dicere . Fam autem hic libuit apponere , quoniam etsi comicam personam non repraesentet, ad rem tamen theatralem conducere puto . Hanc gemmam
curis eruditi D. Jacobi Vicinelli civis Romani , Sacraeque Caesareae Naiestatis ab Epistolis acceptam refero :Unum verbum addam et nempe ut eruditi pensitent, an hic designetur senilis aetas morti proxima, quod tot solliculi foritisse innuunt, nam homo bulla, ut ait Varro in praesa tione operis de Re rustica , ct eo magis senex . quamvis ad finem vitae properet citissimo gradu , tamen avaritia premitur , quod monstrat illud nescio quid dorso ejus incumbens, a ranae forma , quae avaritiae symbolum est, non abhorrens, atque duci tridentes pro manibus infixi sunt brachiis, quasi habeat manus uncas ad corradendum lucellum , minime promptas ad dandum . Id etiam Ciceronis
sententiae respondet, qui ait: Avaritia vero fenilis quid philesit non intelligo, quo minus viae restat, plus viatici quaerit.
PRima hujus Tabulae figura in annuli aurei gemma
incisa, una cum nonnullis semiussis ossibus in quadam marmorea urna ex eodem Columbario eruta, antim exhibet senilem personam nudam , recurvam , Scante pectus gibhosam, manibus obtruncatis , pedibusque ad saltationem compositis , variis e manibus , baculo , Beharha pendentibus globulis , quorum unus super pedis malleolum inspicitur . Haec etiam quid sibi velit. & quisnam fuerit ejus usus, nescio . Si locus, ubi gemma inventa est, foret considerandus, quod utique non censeo, nam in hujusmodi sarcophagis plura huic simis a reperiuntur caelata opera, auro quoque conclusa , quae solum, aut ea illis, qui tumulatI
238쪽
lati suere, in usu fuisse, aut illuc in amoris argumentum
ab eorum consanguineis amicisque suisse conlata , demonstrant, si , inquam , inventionis locus foret considerandus, dicerem per eam vitae vanitatem repraesentari, qua dum fruimur, sensim annorum & senectutis pondere gravamur , ct reddimur debiliores , ac instar bullarum , quas pueri sapone efformant, evanescimus . Forte huic gemmae Horatii carmina conveniunt: a pictoribus atque poetis
'uidlibet audendi semper fuit aequa potestar .
Sedentis aliam mulieris figuram iuvenilis prorsus aetatis, nudo corpore, cui pedum adhaeret, quae dextra virilem Larvam supra semur innixam tenet, & crines in occiput colis ligatos habet, Thaliam comoediae praesidem Cl. Augustinus autumat repraesentare; in suo enim De antiquis gemmis onere , quamdam huic nostrae simillimam mulierem profertore & vestium ornatu parum honesto , ad comoediae licentiam fortassis significandam . Verumtamen me non latet , Musas omnes tam marmore exculptas , quam aereis Pomponiae Familiae Consularibus numismatibus caelatas, si unam Mus agetis Herculis imaginem excipias. talaribus vestibus esse contems . Si vero per gemmas huiusmodi certas personas multoties repraesentari dicere velimus, qui hus in theatris spectatores plauserunt , hac gemma mulier fortassis hujusmodi repraesentabitur , eb magis, quod , ut infra adnotabo , plures visuntur in antiquis monumentis personatae, ac seminudae mulieres, quae histrionica arte praecelluere.
Ollam praesens Tabula assa bre caelatam exhibet gemismam signatoriam Eminentissimo & Reverendi istino I hilippo Cardinali Gualterio dono dedi, & eam postmodum ex illius haereditate D. Antonius B
ri Onus , a B ricino autem antiquarum gemmarum amantissimus Eques tygo Smilh n Britannus com pdrarunt. Comicus senex per hanc repraesentatur, planipes, tuis ni cae
239쪽
nica, ct pallio, tenuissima purpura eontexto, ae genua prope
producto, indutus, S Larva calvo capite personatus, qua, ut ait Pollux , ad senilem repraesentandam personam uti mos erat, spissa hurba , ore hiante ad gaudium risumque composito . Supra sphericam ha sim una eum pedo vis turiuvenile oscillum . Duae huiusmodi Larvae tam dissimiles mihi argumen isto sunt, figuram hane alicujus Pantomimi personam ex hubere , quorum erat Civersus in theatro personas repraesentare . Ouod vero comicus hic sinistra gemmis ornatam catenam ovalis figurae tenere videatur , hoe fortasse innuit , praemia reportasse ob bene actam utramque
personam , quapropter ad iacti memoriam simili se sorma in gemma caelari voluerit. Quae autem in scenicis magni nominis actoribus remunerandis Romani Populi fuerit largitas, & munificentia, & quare comoedi ingentem divitiarum vim sibi comparaverint, apud Ciceronem , ct alios vide in
OV xvor huius Tabulae figurarum, quarum tres in
gemmis incisae sunt, una vero ex aere conflata , prima, si illius manus simul junctae se moribus superpositae, ac eius Larva praegrandis oris , e qua in duos limbos pileolus desinens derivatur, considerenitur,ser Vipersona videtur. Basi ad instar scrinii insidet, brevi tunicula praecingitur, qua etiam semoralia componuntur, tibiis decussatis . Begerus ait in suo de Larvis opere eos, qui in theatris servi personam repraesentabant, Larva quadam uti suisse solitos, quae non ad ceterarum modum circa vultum actoris ornamento fuisset , sed in pi-Ieoli rotundi modum dumtaxat terminaret . Servus hic super humeros serinium heri sui iussu gestasse videtur, quod cum humi, se se resciendi gratia, deposuerit , Vultu ad moestitiam composito suae luget servitutis duritiem . Huic omnino smiles personas per ridicularios quosdam serVos crederem in theatris nostris repraesentari, qui Obdela-
240쪽
delatum Domini iussu vidulum defatigati, eum in terram proii eiunt, illique super insidentes, longam , ac iocosis plenam dicteriis auditoribus habent concionem. Secunda pueri cujusdam figura Baccho non absimilix, tunicula induta, tibiis nudis, ac utro superinsidens,
larvata, manusque post tergum conversas tenens , primam Theatrorum, Larvarumque originem innuere vide.
tur , quae ex sestis in Liberi honorem ab Atti eae villieis, vindemiarum tempore, fieri solitis sua traxere primordia: capro enim mactato , uno tantum pede super utrem infla istum & illitum saltabant, subsannante interim, in modum ruralis theatri, populo circumspectante, si cuidam , prout ne ilis erat negocii, in terram labi contigisset. Quod innuere videtur Virgilius Georg. Secundo : μου ibI. .. Pro misque inrentes pagor, er eo ita eireum 13 Theseidae posuere, atque inter poeula Leti Mollibas in pratis suetos saliere 'per utre .
De Italis postea loquens , ad quos usus Larvarum , &hie saliendi mos pervenerat, inquit: δελ ποπ Ausonii, Troja gens missa , eoAut δὴ LU, 3 s. Vesbas ineomptis ludunt, risuque soluto ,
Oraque eortieibus sumunt horreuda cavatis .
Huius figurae vultus referri potest vel ad moestitiam ., quod male cesserit saltus supra utrem, vel ad scurei litatem , ut conjici potius potest ex manibus post tergu .n re intortis , vel etiam ad iactationem qubd bene , ct ex sententia saltaverit, dum in utre, quasi suae victoriae signo equitat. Adi si lubet Gortaeum , qui Tabula Io8. tribus exhibet diversis modis saltum , quem supra utrem plures satyri edunt. Tertia, quae sequitur, persona in prospectu delineata, viis rum designat purpurea , sed tenui tunicula, indutum sem iaribus , cruribus , brachiisque serme nudum, manibus clausis.& pectori admotis , ac larva praegrandis oris in duos limia hos hinc inde desinente personatum et eo sorte corporis 3 gestu S habitu hic repraesentatur, quo in scena magnoi pectator uin plausu recitaverat. Ita opinandi mihi arguis
mento est ramus ille palmae , qui juxta hujus personae
pedes appositus inspicitur. Quarta persona vero mulier est adolescentula, pedum siti stra, Larvam dextra gestans, S Thaliam Musam videtur
