Io. Gottlieb Heineccii, ... Fundamenta stili cultioris, quibus accedit Sylloge exemplorum. Adnotationes adiecit Io. Matth. Gesnerus, ..

발행: 1744년

분량: 286페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

VII. .

ad pari. I. cap. a. s. H. a

SI id nobis contigisset, auditores, ut luctus, in quem incidimus, pubILeus, sisnis saltem quibusdam nobis ostenderetur: magno quidem moerore animi ad dicendum adgrederemur, sed nobis tamen paullo minus videremor infelices. Verum elimi praeter opinionem nobis accidit haec ca- inmitas , priusque nos oppressit, quam id metuere posse videremur. Tanis ergo nos existimamus infeliciores, quanto minus doloris nostri caussam atque originem perspicimus. Amilimus eheul FINDERI CUM REGEN, optimum non modo no strae aetatis, verum omnium superiorum saeculorum principem , idque eo tempore, quo nihil subesse periculi credebamus. Bone Deus, quanta erat civium omnium per tot prouincias laetitia, quum meliuscule habere REGEΜ increbesceret 8 At o vanas hominum spes: O incerta gaudiat In publica illa laetitia ingens nos dolor ac luctus incredibilis oppresi sit, intercepto rege, quem salvum atque incolumem esse, laetabundi aec seramus. Etiamsi itaque in hoc acerbistimo funere ipsi veluti exanimati ad-are videamur: continebimus tamen, quoad fieri poterit, lacrumas , &vel in laudibus principis nostri non dicam praedicandis , sed recensendis , latium quaeremus. Interest sane rei publicae. interest posteritatis, ne tanta principis nostri merita vel ingrati dissimulare, vel iusto verecundiores silentio praetermisisse dicamur. uuare vos auditores, ut dicturum de IRIDERICI laudibus attento beneuoloque animo audiatis, non quod de volu tate vestra addubitem, sed quia mos est ita rogandi, rogo.

VIII. EXEMPLUM STILI ΜΕ DIOCRI,S

ad pari. I. cap. a. g. 4s. SI vel in eo nobis pepercisset fortuna, auditores, ut tristem illam, quae nos nihil tale cogitantes oppressit, tempestatem vel significatio quaedam antecederet: maximo quidem dolore hoc parentandi ossicio defungeremur , sed videremur tamen nobis, in summa quamlibet infelicitate, paullo feli-

Ille quoque unum idemque exemplum. κibus dicendi charaelatibus exprimemus. Est vero exordium orationis parentalis laudem radetici, regis Prusia

212쪽

Uxfeliciores. Sed iam elimi inexspectata in nos procella desaeuiit, omnesque fortunas nostras, ac propelinodum spes ipsas , tristissimo ictu turbauit. Quid ergo nobis potest esse infelicius, quorum dolori hic veluti accessit cumu- Ius, ut ipsa etiam celeritate haec calamitas duplo redderetur intolerabilior Vixit enim o triste ac lamentabile verbum l vixit eheu FRlDERl Cus, saeculi nostri delicium, ciuium amor, quo nemo vel pietate religiosior, vel iustitia sanctior, vel prudentia consultior, virtutibusque omnibus ornatior ad mirabiliorque fuit: & quod maxime mens attonita luset, eo ipso tempore vivere desiit, quo iam conualuisse illum iucundo initio at postea tristissimo

errore credebamus t Bone deus, quanta tunc erat omnium laetitia, quanta Congratulatio, quantus votorum per templa, curias, palatia, ac priuatorum Concentus, quando reuixisse cregebamus Optimum principem. Quocumque nuncius tam laetus penetrabat, omnes laetitia summa, Optimaque spe implebantur, seque saluo FRlDERICO, ipsos quoque saluos existimabant. At o vanas hominum spost o incerta gaudiat Eamne infelicitatem experiri

mos oportuit, ut laetantes exultantesque tantus luctus opprimeret I Eamne ob causam nos fortuna breui hae perfrui voluptate voluit, ut ea intercepta tanto acerbius adfligeremur ' Ita est profecto, auditores: immo ita eL se, nemo nisi rerum omnium ignarus dubitabit. Enimuero tametsi in FRIDERICO nos ipsos amisisse videamur: superabimus tamen, quoad fieri poterit , moerorem, & vel in meritorum eius virtutumque contemplatione qua remus solatium. Hoc unum enim exigere a nobis videtur δiuina anima , postquam ad caelestes illas sempiternae felicitatis sedes euolauit, ut ne me rita illa , quae in nos exstant, innumera vel dissimulemus, quod ingratorum puel tacite praetermittamus, quod iusto verecundiorum foret. Quum vero

eius virtuti nulla umquam par inueniri possit oratio : ego quidem infantiae, quam animi parum grati su icionem subire malui. Hatuique . id quod vestra pace facere licet, breui oratione tot maximi Principis merita complecti, geographorum imitaturus sollertiam , qui maximas prouincias tabulis satis angustis solent delineare. Quod dum facto , quamuis ipsa, quae in animis vel Iris adhuc calet, pietas satis magnam mihi audientiam factura videatur : tamen magis consuetudine, quam quod id necessarium iudicem, a vobis etiam atque etiam peto ac contendo, ut orationi meae in eminentissimas maximi principis laudes excurrenti, exigui temporis attentionsimne denegetis.

213쪽

EXEMPLUM STILI SUBLIMIS

ad pari. I. cap. a. A. U. SI vel hoc malo nostro nobiseum transegisset fortuna, vi tristissimarquae nos oppressit, procella saltem signis quibusdam ae significationi-hus nobis ostenderetur : maximo quidem cum dotare illaetabili nuic parentandi officio accingeremur, at videremur tamen nobis, in summa quamlibet infelicitate, paullo feliciores. Verum iam e heul inexspectata in nos tempestas desaeuut, eeciditque fulmen, non ante praeuisum, quam omnia quaqua Versum Vno ictu terreret, concuteret, prosterneret. Ecquid proinde nobis potest esse infelicius, quorum infelicitati hic veluti cumulus a cessit, ut velocitate fatalis nuncii attoniti vix sensui nostro ac dolori credamus t Amisimus enim, heu triste ac illaetabile verbum ami simus, inquam, FRIDERI CUM REGΕΜ, aeui nostri Traianum, omnibus saeculis lugu dum principem, qui nihil in vita, nisi laudandum , aut fecit, aut dixit, aut cogitauit: ac eo quidem tempore grande hoc coeli depositum amisimus, quo iam laetitiae publicae sensum ex renunciata eius salute nobis praecipere videbamur. Bone deus, quanta erat Omnium congratulati l quam emisa cunctorum laetitia, quum prouinctius peruagaretur rumor, defunctum esse incomparabilem principem fatali periculo. remisisse morbi pertinaciam, de

melius habere eum, cuius salute omnium salus continebatur. Quocumque nuncius tam faustus Mnetrabat, tantos ubique excitabat plausus, ut non tam REX, quam populus e diuturno morbo conualuisse videretur. Verum ovanas hominum spes t o tristes rerum humanarum vicissitudinest Laetantes atque ovantes tantus subito nos oppressit dolor, ut etiamnum , quid nobis acciderit, non sine stupore miremur. Proditum memoriae est, fama mendace de Germanici sanitate Romam perlata. auditas ubique esse grat lantium ac inter se concinentium voces: fALVAΜ ROMAM, SALVAM PATRIAM, DALvvae GERMANICVH : eodem vero paullo post morte intercepto

eum confestim insequutum esse luctum publicum , qui nec solatiis v Ilis, nec edictis, potuerit inhiberi et lapidata tum templa, subuersas deorum aras. Lares familiares in publicum abiectos, quin & partus expositos, tamquam infelices futuros, si tanto funeri supernites viverent. Enimuero desiderium istud, cum furore magis, quam ratione coniunctum, non tam inusitatus quidam, qui in defuncto Germanico enituerat, virtutum splendor, noli tam meritorum aut praestitorum humano generi beneficiorum magni- udo excitauerat; quam atrocitas temporum, & Tiberii, pestimi principis,

214쪽

laeuitia, quam Germanici reucrentia ac metu adhuc aliquantulum Iepre Diam esse Romani existimabant. Nobis aliae sunt, ac longe aequiores desiderii rationes. Interceptus nobis est princeps vcre GERMANICVS, quo ne voto quidem aut cogitatione meliorem fingere quisquam potuisset, quo nemo erat pietate relagiosior, iustitia sanctior, prudentia consultior, belli pacisque artibus maior atque illustrior. Quem unum in primis suspiciebat Europa, quem Vnum obseruabant principes timebant hostes, peregrini vero non minus ac ciues incitatissima pietate colebant. Talis fuit Augustus noster, auditores, talis fuit publicae salutis ac felicitatis custos, cuius sepulcrum, nulli mortalium indestetum, piis atque adliduis lacrumis adspergimus, cuiusque nominis non sine dolore quodam umquam possumus re- Cordari. Vt paucis dicam, quae sentio, eum lugemus principem, qui erat .immortalitate, consentientibus omnium iudiciis, dignissimus, si aliud patuisset iter ad beatam illam, ad quam omnia reserebat, aeternitatem. Tam etsi igitur in hoc acerbissimo funere non tam REGEM , quam nos ipsoS CD ferre : non tam PRINCIPI, quam nobis exsequias ire iustaque facere videamur: continebimus tamen, quoad eius fieri poterit, lacrumas, & vel inmeritorum EIUS Virtutumque eminentissimarum contemplatione dolori nostro adleuamentum quaeremus, miserum istud quidem, ac luctuosum. sed tamen adleuamentum futurum. Id unum enim exigere a nobis vid tur sanctissma anima, postquam relicta hac rerum humanarum caligine ad caelestes sedes, unde terris data erat, reuertit, ut diuina , quae culpare nefas, decreta religiose veneremur, eique non muliebribus lamentis, sed pia excelsarum virtutum ipsius memoria parentemus. Vtinam vero supremus felicitati eius cumulus nunc accederet, disertus laudator. Vtinam, ut Achilli Homerus, Traiano Plinius, FRIDE Rico GVILIELMo Ρus endormus e sic Fal DERICO MAGNO magnum superstes esset ingenium, quod eius imaginem ac simulacrum, tamquam Phidiae aliquod signum , aeternitati consecraret. Verum illud praestare eximie, atque ita laudare REGEM, ut simul praeclaram ingenii laudem reseras , excellentissimi ingenii ac consummati sesimae facundiae esset, hoc est, nostrarum minime virium labor. At me, quem eloquentia non commendabit, excusabit pictas, cui quomodocumque dicere, quam tanti principis virtutem ac summa in genus humanum

merita tacere, aequius excusatiusque visum est. Vos vero, auditores , ut

incomparabilem regem omni pietate estis prosequuti, ita mihi de gloria patriae deque saeculi nostri miraculo verba facienti non lingua modo, sea dc

animis auribusque, favete.

215쪽

ad pari. I. c. I. g. II. II.

E Si ea praeclara ste laudanda principis seminae moderatio, ut non m gis principem se esse, quam lubesse principi, in tantoque fastigio posi- 'ta, parum a priuatis abesse, existimet. Hoc animo praemunita non erit c

strorum socia, non irrumpet in curiam, nec figendi refigendiue leges sibi vindicabit licentiam, a quibus omnibus eam ipsa gynaeeei penetratia, lyse sexus pudor segregat a. Equidem Theodoram , Iustiniano non tori mo- .do, sed & imperii consiliorumque sociam fuisse accepimus. Nec Liuiam ab Augusti latere umquam se diuelli passam esse, veteres canunt annales. Verum quam parum sibi laudis utraque ea sollertia peperit, vel inde intelligas, quod facti infamia in ipsos maritos redundarit. Et sane quis in mulieribus illis non dicam laude, sed exeusatione dignam iudicaret impotentem illam dominandi lihidinem y Insidiabantur virorum adfectibus, leges ac imperii fata non publica utilitate, sed sua libidine, metiebantur, modo liberis , modo adulteris, modo vilissimis eunuchis ac gnathonibus consultare, omnia habebant venalia. Vt paucis me expediam, sanctioribus maritorum conii liis, maiore fama, quam laude sua sese inserebant b. Quanto vero prudentius res suas composuit Plotina, digna Traiano coniux, digna saeculo illo femina, quae non alia ratione principem se probauit, quam quod castiatate, modestia, sanctitateque morum omnibus faeculi sui feminis eminei tiorem sese probaret et ita scilicet est natura comparatum , Ut feminae, in- nio Variae, animoque molles, ad obsequium magis, quam imperium4 ae, nec tam consiliis atque auctoritate, quam precibus sanctisque votis maritis prodesse posse videantur L Quare illae demum sapiunt maxime. quae maiori sibi gloriae ducunt, maritum habere principem , quam principi veluti demisso ad seruile obsequium cubiculario imperare e.

Thesis: principes feminae non dabent sese in rere sanctoribus maristarum eouisiis. b inust ratio ab exemplo contrario Theodo rae α Liuiae. ι Noua iuuitratio ab exempla Plotinae. Retiologia duplex. L Madieres ad obse- qiuum magis quam imperium factae. II. Principes seminae precibus dirim, quam σωμ

hu, bene de re publica merentur.

o Confusio seu repetitio theseos.

216쪽

sYLLOGE EXEMPLORUM.

MI. XI.

SYLLOGISMUS ORATORIUS

ad parι. I. cap. 3. S. I . seqv. NI si luctus & lacrumarum squalor omnem nobis aciem mentis praestringeret , neque homines, praesentium curiosi omnes rerum laturarum cogitationes temere abiicerent: illud profecto statuendum videretur, quod qui ex misera hac rerum humanarum caligine ad semeiternam beatitudinem migrarint, non tam luctu, quam congratulationibus sint a nobis prosequendi f. Quum enim ita sit natura comparatum , ut illaetabile istud lacrumarum officium iis demum praestandum sit, quorum infelici casu non minus, ac nostro, adficimur: consequens Profecto est, ut qui ad meliora transierunt, non lugendos, sed cum gratulatione dimittendos iudicemus E. Ecquis quaeso Vmquam eorum conditioni illacrumauit, qui nondum in lucem prodierunt rVel eo enim nomine luctus iste nobis videretur ridiculus, quod qui nondum sunt, ne miseri quidem esse pollini. Siccine vero eos, qui miteri non dum sunt, nori Iugendos, hos vero, sui miseri esse desierunt, & felicit te numquam interitura fruuntur, dessendos gemituque prosequendos iudicabimus h Z Silenum saepe aiunt dicere solitum, non nasci optimum sibi videri, proximumque, citissime moris; eamdemque Thracum iuisse sententiam accepimus, qui natales suorum lacrumis atque eiulatu, lanera tripudio laetitiisque omnibus prosequebantur, mortuisque triumphum magis decernebant, quam exsequias. Quod si gentes, ab omni humanitate alienae, suorum iacturam animo tam intrepido pertulerunt, quibus non nisi vana quaedam immortalitatis spes illusit: quid nobis faciendum existimabimus. quibus cereiora diuinum numen pollicetur Nonne gratulabimur nostris, qui hoc vitae morialis momentum cum aeternitate, & breuem lucis usuram cum beata illa ac sempiterna luce commutarunt I ' Quicumque sane ex hae vita pie discedunt, procul ab hac rerum humanarum miseria constituti, perpetuo dei conspectu perfruuntur. Non eos bellorum iuror, non pestilens aliquod sidus, non vlla alia, quae nobis incumbit, terret calamitas f Μaior propositio: quicumque ex hae mH

Ieria ad meliora euo artint , ii non sunt l.-' fendi.

e Aetiologia maioris propositionis prima e

tinus tantum debetur miseris.

M Aetiologia Iecunda: s eos non lugemur, qui nondum με, quo ιure vigeb-- -δ , qui miseri esse deserunt'0 Illustratio maioris ab apophthegmate Si

leni. Illustratio eius noua a consuetudine Thra

217쪽

tas m. Heu, quam iucunda erit illa patriai quam exoptata mutatiol sane quum Vlysses Ithacae suae saxum omnibus aliarum regionum deliciis antehabuerit: quid illos putatis facturos, qui post diuturnos errores veluti ad portum sempiternae felicitatis fausto sidere adpulerunt ni Quare, si sapimus , non ill crumandum demortuorum sorti, sed felicitati illorum gratulandum putabimus, nosque ita potius comparabimus, ut eo, quo quemque deus iusserit, ordine, laeti sequamur o.

XILE PISTOLA FAMILIARIS

ad pari. II. cap. I.

Rog sti me sententiam, cui potissimum academiae nomen a filio Tuo

dari velim. Verum cum non parere iniquum, tum parere ac sententiam dicere, temerarium uidetur. Vuemadmodum enim ae pictoribus, seu pioribus ac poetis non nisi artifices iudicant: ita non nisi sapientum . hoc est, non mei ordinis hominum, est . per icere sapientes. Quantum tamen video, Fridericiana academia vel eo nomine filio debebit esse commendatissima, quod in ea iuris prudentiae studium tanta cura ac industria exc Iitur, ut in ea vel Berytum vel Bononiam, sed feliciore sidere, renatam dixeris. Et quid diligentius quaeso tractari debet hoc aevo, quo ita ubique seruent lites, ut murices optent cordatiores, quibus fora & curiae sterna ruri Nulli sane homines beatiores hodie videntur, quam qui vel maxime vacant litibus, Testis esse potest consobrinus tuus, qui quum annis, ut

nosti, abhinc tribus caussas agere in vicinia nostra coeperit, tantam subiicirem, tantumque corpus fecit, ut eum nuper obuium Vix agnoscerem. Quocis hac via perrexerit . mox eum habebimus non capite censum aut prolet rium, sed primi census aduocatum, egregium, confidentem, loquacem, dc qui Vel nutu ac renutu, non secus ac oraculum Ammonium , Omnia ciuium suorum fata temperabit. Ο egregium ac lautum in primis hominem lVtinam vero & Quincto meo liceret esse aeque felici. Is ex quo pertaesus rei rusticae, medicinam in urbe nostra facere, coepit, numquam Aescul pium habuit propitium. Omnes enim vel mori, quam eius opera uti malunt. Nisi mature signum receptui dederit, ilicet, actum est, Quinctum ego meum in Quincto ipso amisi. Principem iuuentutis satis tristissimis nuper interceptum esse, iam ex ipsa fama omniumque sermonibus intellex

m) Retiologia minoris per de ptionem n Illustratio minoris ab exemplo Vlysiis, ae

sempiternae beatitudinis e dei cavspectia similitudine a nauigantibus desumta. Dinntiir, nullamq- calam rem semu-ι. o Coactuso. Ergo mor non sunt sumti

218쪽

ris. Eam nobis iacturam nuper sarciuit serenissimae Principis foecunditas, nixae filium tam lepidum, tam formosum, tam patri cellissimo similem, ut nihil supra. Nova iam tenes omnia, reliqua paene vetera sunt. Adderem equidem, me TE amare , ipsisque oculis nabere cariorem, nili & id vetus estet. Solum forsan illud nouum ac tantum non inusitatum TIBI videbitur, quod ad TE propediem excurrere decreui. Inuitat me sudum, inuitat tui Mmor, quo nihil mihi umquam erat antiquius. Tu fac, ut cellas habeas plenis limas. Integram enim iamem non ad ova tantum, sed ad mala ipsa adseram. Ne vero mihi spes illa intercipiatur, cura quaeso ut Valeas p.

XIII.

EPISTOLA ELABORATIOR

ad pari. II. cap. I. O Uum de futura arboris proceritate ex ipsa frutice liceat augurari: sane ego te iam inde a TvA pueritia suspexi, praedixique multis , talem TE futurum, qualem cognitum, ducto ex praeclara indole argumento, iudicaueram. Id vero augurium de T E meum exitu nunc comprobatum video, postquam consentientibus celsissimorum nutritorum suffragiia docendi TIBI munus in florentissima academia -- demandatum est q. Quare non possum non utrique nostrum iure gratulari: TIBI, qui spartam nactus es, praeclara illa virtute o A, ac parta tot vigiliis doctrina dignissimam: mihi vero, qui de futura felicitate dignitateque TVA tam vere conieci r. Professor es, Opta bile ac honorificum i Quaenam enim praeclariores, quaenam TL digniores curae esse possent, quam perpolire ingenia, exponere eruditionis thesauros, & quotidie expromere aliquid atque effingere, quod ad ornanda honestarum artium studia pertineat Quid praestantius illo munere, quo cum laude atque ex fide riinctus non uni alicui esuitati, id quod in se honorificum est, sed toti prouinciae atque uniuersae Germaniae nouas subinde doctissimorum iuuenum colonias submittes ' Habes prosecto nunc, ALBERTE, ' campum, in quo TvA virtus atque inusitata eruditio excurrat. Pietatem praecipue colere, exemploque ostendere id, quod doces, posse fieri: excubareminereii Fundam. Cultire. Laiis. D d ani-r Habes hie epistolam miscellaneam in

propositiones: I. Suadeo, ut filium Halam minas. II. Consobrinus tuus causu cum plausu agis. III. Quinctus infeliciter artem medicam fa

cit.

ti m actus natus. U. Μω ad te ven rus sum.

Q Est hoc exordium proprium, ab ipsa scribendi occasione desumtum. vid. pari. II.

c. I.

r Propositio primaria , quae per totam in gnat epistolam. Vid. Part. IL c. 1.

219쪽

animo pro salute ac dignitate celeberrimae academiae: docendo disputandoque iuucines quotidie reddere doctiores: nihil omnino facere, nihil scribere, nihil cogitare, in quo statim decus non eluceat, hoc demum erit. mihi crede, TvvΜ Officium, hic labor, hae illae praeclarae cogitationes, quae in eam, quam sustines , Spartam ita cadunt, ut sine summo dedecore ab illa seiungi haud possint s. Magna haec quidem sunt ac laboriosa, fateor, Verum ei; am tanto praeclariora , sempiternaque cum gloria coniuncta. Erit enim aliquando tempus, quo mille tibi decretas statuas non sine Voluptate intelliges. Quotcumque enim Tuis auspiciis ad veram septen aiam ac doctrinam peruenerint, totidem TIBI ipse viva ac spirantia it rim. TVAE simulacra consecrabis. Atqui haec etiam tunc immortalcm TR prae st-bunt , quum vitae huius periunctus munere cum beatissimo illo coelestium animorum coetu coniungeris t. Quapropter macte hac virtute, macte hoc animi impetu, TvIque etiam in hoc vitae genere esto quam similliamus. Ego id unum exopto, ut qui te in hac statione collocauit, coli cauit autem summus rerum arbiter, deus, 2 idem faveat porro muneribus suis, nouoque isti honori addat perpetuitatem ti. VALE.

DE IURE ANTIQUO GERMANICO DILIGENTIUS EXCOLENDO N. ad pari. II. cap. a.

CVm plurimis in rebus, non modo imperitae multitudinis, sed & eruditorum quorumdam hominum, caccitatem ac peruersa iudicia licet intueri, auditores: tum in hoc maxime, quod plerique rerum suarum incuriosi, in peregrina atque aliena omni animi cogitatione feruntur. Quamuis enim alias ita sit natura comparatum, ut suum quisque natale solum, in quo primum vitalem hunc spiritum hausit, omnibus omnium regionum prouinciarumque deliciis anteponendum existimet e pauci tamen sunt, quibus non patria in ipsa patria, id est patrii mores, domesticaque instituta veluti sordeant. Quali ea lege nobiscum transegisset natura, ut omnes sapiant exteri ac peregrini, nos soli ab omni recta ratione inopes velut umbrae fer

mura Argumentum I. a munerii professorii pra Iamiae η Argumentum II. a gloria, e munere isti exspectanda.

ni ae inaugurali de origine atque indole misrissi lisnu patrimonialia praemissa, nunc

tero hinc inde pausulum locuplatata est.

220쪽

mur γ. Quae res dici non potest quam absona sit, quantumque detrimenti adferat rei publicae. Si recte enim posueris calculum, non modo luxum ac profusionem, sed omnia paene vitia ex illa peruersa euriositate ac insano rerum externarum amore nata atque in rem publicam inuecta, intelliges e. Ax nusquam tamen maiore cum periculo, coniuncta videtur ista rerum peregrinarum admiratio quam in legibus a. Quum enim illae indoli hominum. sintque ac formae rei publicae attemperandae sint: non potest non summa inde nasci rerum omnium confiisio, si leges, alienae ciuitati adcomm'datae, in nostram rem publicam temere invehantur b. Id quod non rectius, opinor, intelligetis, quam si quantum optandum Germanis sit veterum patriarum legum studium, breui oratione ostendero. Vestrum erit, auditores, fauere linguis, meque non de lana caprina, sed de re grauissima, dicerem-stituentem, fauore vestro ac beneuolentia subleuare: id quod non tam, quod de voluntate vestra dubitem, quam quia mos est ita rogandi, rogo Ac primo quidem , ut inde potis limum orationis nostrae primordia capiamus, ii nihil posset de priscis Germanorum legibus atque institutis dici, quam quod ea aequissima iustissimaque fuerint j vel id solum nos ad eorum itudium incitare atque alacriores recidere iure deberet d. Constat enim inter Omnes, qui aliqua saltim rerum ciuilium cognitione imbuti sint, non alia 3RTe magis elucere diuinam illam ac regnatricem sapientiam, quam n legibus iustis, aequis, & ad illam antiquissimam & rerum omnium principem natu

ram expressis e. Sane quemadmodum praeclarus ille ac aeternus naturae do , quo perpetuo quodam ac aeterno tenore cuncta mouentur, uniuersus mundus administratur, singulaque, quae vel intelligentia percipiuntur, vel sensu comprehenduntur, certo ac definito ordine ad totius uniuersi sal tem ac commodum conspirant, nos quam maxime ad contemplandam admirabilem illam diuini numinis sapientiam incitat e ita non pol sumus non diuinam atque inusitatam eorum luspicere prudentiam, qui iis rem publicam legibus devinxerunt, quibus eisicitur, ut ubique regnet iustitia; vitia vero hominum ac fraudes damnis, ignominiis, vinculis ac suppliciis mulctentur, iusti ac honesti susceptique pro re publica labores honoribus ac praemiis condecorentur, ac, ut paucis dicamus, ipsa ciuitas domi quieta ac pacifi-D d a ca.

Cuae leges sunt a qui Usimae, illae sudio ηομο

Leges Germanorum sunt aeptissimae. Stint ergo igni imaesuuio nosm.

Huius syllogismi propositio hae prima pe

riodo continetur.

regrina pras runt rebus domesticis. G Aetiologia: multum enim detrimenti hostia fert rei publιcae.

legibus exteris. b Basis: haee enim non quadrant fatui rei publicae nostrae. H Propositio cum captatione beneuolentiae.

ab Arguine itum I. syllogisino oratorio iu-

SEARCH

MENU NAVIGATION