Renati Descartes Epistolae, partim ab auctore Latino sermone conscriptae, partim ex Gallico translatae. In quibus omnis generis quaestiones philosophicae tractantur, & explicantur plurimae difficultates quae in reliquis ejus operibus occorrunt. Pars

발행: 1668년

분량: 418페이지

출처: archive.org

분류: 철학

51쪽

et RE NATI DE SCAR TR sobjurgant; ego te reprehensione modesta ad sinitatem reducere : illi 'tinerent a maledicto, si praeviderent illud ei, in quem loquuntur, profuturum ; ego tibi haec profutura &spero & cupio, nec allam ob causam laborem tam longae epistolae scribendae suscipio; illi denique in alterius vitia sic invehuntur, ut non minus ab aliis, quam ab illo ipso cupiant audiri ; ego contra tibi soli tua retego, & coram aliis hactenus, quantum in me fuit, dissimulavi, dissimulaboque semper imposterum, ut tanto facilior tibi reditus pateat ad sanitatem, modo tamen aliqua supersit ejus spes. Nam si perseveras in morbo, ne sorte mihi vitio vertatur quod amicitiam aliquando contraxerim cum homine sic assecto, & parum judicii in deligendis amicis adhibeam, cogar te deserere, meque apud omnes excusare; narrando quo pacto non ex delestia, sed casu olim inciderim

in tuam familiaritatem, cum in urbe militari, in qua versabar, te unum invenirem, qui latine loqueretur. Dicam autem tum mihi non inn tuisse tuum morbum; sive quia tantus non erat, sive quia cum scirem unde natus esses 8c quomodo educatus, quicquid me praesente peccabas, rusticitati potius atque inscitiae, quam tali morbo tribuebam. Addam

denique quo pacto, postquam illum cognovi, salutaribus remediis a te depellere sim conatus. Atqui longe malim, ut te sanari patiaris, quod si facis, neque me pudebit tibi esse amicum , neque te hanc epistolam accepisse poenitebit. Vale.

Ad Clarissimum Virum Renatum Destartes.

Varia obiectiones D. le Conte contra Principia ab autore proposita, cum restonsionibus D. Picot ad easdem.

Postremis meis significavi me ex mandato tuo D .le Conte obtulisse exemplar Principiorum tuae Philosophiae; pulchram illam & novam doctrinam nobis saepius materiam suppeditasse colloquii & admirationis ;eum in similiari conversatione, quam cum ipse cxercui, aliquoties mihi difficultates circa capita quaedam libri tui consideratu dignas, quasque operae pretium esse judicavi ut chartis mandarentur, movisse; meque ab ipso multis precibus tandem obtinuisse ut id faceret per sormam objectionum: testatus es te magno capi desiderio eas videndi ι impraesentiarum Disi irco by Cooste

52쪽

EpisTOLARUM PARs II. Epist. XIII. 3rum igitur illas tibi mitto, cum responsis claris valde & ingeniosis communis alicujus amici nostri, cui in eum finem objectiones communic

veram.

Objectiones Domini se Conte, Artic. sq. part.3. Princip. Crevit autem, M. Traditis a Domino Descartes Principiis, & corum motibus assentiendo, mihi videtur , si ita crevit initio materia primi elementi , illam debere adhuc indesinenter crescere, ob eundem perpetuum semper motum globulorum secundi elementi; qui sibi ipsis etiam nunc occurrentes & sese corrodentes, debent ut olim assidue minui, dc per consequens augeri semper primum elementum, & hoc modo corpus Solis & fixarum continuo crescere deberet; quod tamen non apparet. R 1λοψο Clarissimi Viri Domini Picot. ' - . Optime advertit Vir Cl. generari quotidie novam materiam primi elementi, sed debuit quoque animadvertere Art. 2. quartae partis, haec verba: Sed cum particulas ita, &c. sibi mutuo adhaererem, Acque in materiam tertii elementi νerterentur, &c. & sic vidisset astra non ideo crescere. Instantia Domini Ie Conte. Solutio plane satisfacit, ex primo enim elemento tertium generatur,& etiam aliquoties primi ac tertii clementi materia in materiam secundi

convenitur, & ita secundum elementum reparatur, ut Dominus Desicaries annotavit, &pag. Isso. art. Ioo. dicit tertium elementum crescere non posse in immensum. Art. 8 . Oseeq. pari. 3. Princip. Et primo quidem, M.

Hic non probatur globulos coelestes velocius in circoemserentia unius vorticis moveri circulariter, quam circa medium; id est, in nostro vomtice , quam versus Saturnum; sed solum ostenditur graviores & majores globulos aliis minoribus superiores evadere, dum conantur omnes a centro recedere; & ita posse fieri ut quidam caeteris citius moveantur versiis extrema unius vorticis, motu recto vel quasi recto, sed non circulari. Et si dicatur motum illorum circularem accelerari ab illo conatu recedendi a centro sui motus, quaero cur lex ista non est generalis per totum unum vorticem, & quae ratio diversitatis & tarditatis circa certam distantiam, ut

versus Saturnum.

Videturque nunc ob motus per tot mille annos praeteritos, quod glo-

53쪽

R a N A T r D E s C A R T A s li coelestes ita deberent esse acconmodati, ut graviores & solidiores snt aliis superiores; nec amplius hac de causa ordinem deberent mutare inisi sorte per accidens sed solum totius vorticis motum circularem sequi. Exemplum in figura pag. seqv. adductum nihil habet simile globulis secundi elementi; cum enim illi

Ordinem mutant, ex Via

angustiori in latiorem

transeunt , scilicet cum recedunt a centro ad circuminserentiam euntes. In hac vero figura contrarium repraesentatur.

Isto articulo vult autor ostendere , quomodo globuli quamvis magnitudine aequales, ut supposuerat, moveantur celerius uni siis, quod recte demonstrat; nec dubium est, quin superiores moveantur celerius inferioribus ultra sphaeram Saturni, cum superiores eodem tempore plus patii percurrant, quam inferiores. Non autem recte inseri Vir Clarissimus, solidiores aliis debere evadere superiores, quia autor non vult gl hulos istos quo sunt crassiores, magis recedere , centro Vorticis, sed eos solummodo, qui sunt mUis agitati ; hoc est cum contingit ut minus magnitudine superentur ab aliis, qui insta sunt, quam illos celeritate s

perant.

Inflantia. Sed non possunt magis agitari quidam globuli caeteris, nisi a soliditate majori; aut illa agitatio erit accidentalis, &per consequens parvi m Praecipua autem huius secundae obieetionis difficultas, quae non satis clare proposita fuit, in hoc consistit, quod non video, ciar verbi gratia

omnis materia quae movetur circulariter circa Solem, ab ipso Sole usque ad certum terminum, ex. ca. Saturnum, debeat gradatim retardari; trans. actoque illo termino, unde nova huic materiae celeritas posset advenire,

ut gradatim ad extremitatem usque vorticis dicti Solis accelerari circul riter movendo possit. suppo-

54쪽

Supposuit enim Dominus Destartes totius materiae particulas divisis circa propria sua centra separatim mOVeri, & earum particularum innumerabilem quantitatem circa quaedam puniri intervallis definitis separata, ut sunt centra fixarum, circulari; & ex his duabus suppositionibus

omnes apparentias salvare promisit. In hoc vero articulo & sequentibus Vult probare materiam coelestem moveri celerius verius centrum & circumferentiam, quam circa medium aut certum terminum: cujus propositionis existimo illum debuisse potius suppositionem adhuc petere , quam illius rationem dare conari. Nulla enim lege naturae aut motus, nec ullo experimento illud potest confirmari, videturque motus ita compositi contemplationem & inveniationem ab autore excogitatam suisse, ut secundum suam hypothesin Cometarum apparentias salvaret, & etiam Planetarum sitorum librationem di loca, ubi eos locat. Quaero igitur cur uniformiter a centro vorticis unius usque ad circumserentiam motus circularis aut gradatim non acceleratur, id est eum mensura certa & r lata, aut gradatim non minuitur; aut cur circulos suos non ab luit emem tempore unius Vorticis tota materia; & quae r

tio diversitatis, & tarditatis circa certam distantiam a centro ἐΑdve sus artic. 84. hujus tertiae partis, posset dici, quod etiamsi materia solaris moveatur velocissime, & posset secum rapere globulos coe Iestes sibi vicinos, quia tamen isti globuli cum aethere circumfuse, qui ex striatis ramentis, aere, maculis, & aliis minutiis, ut alibi dictum est, . primi & tertii elementi paucissimae agitationis capacibus componitur, sunt permixti, non deberent tam celeriter moveri circa Solis sphaeram, quam longius ab illa, ubi impedimenta talia cessant. Art. 9 3 .part. 3. Princip. Atque hinc, e N. Imo mihi videtur quod versus polos deberent potius apparere illae solares maculae , quam versus Eclipticam, cum fruatur rapidiori motu Solis materia versus Eclipticam, quam Versus polos, uti dicitur artic 8 . Ultra enim motus mille toti Solis corpori communes praevalet circulari celeritate Ecliptica. Sed ubi est motus violentior, ibi etiam est excusisio continua sortior, secundum leges naturae & motus; nascentes ergo

maculae in Ec liptica deberent ab illa recedere & excuti versus polos; asde quod etiam materia primi elementi, globuli secundi, & aether contiguus Solis corpori, citiori adhuc motu rapiuntur vetius Eclipticam, quam versus polos.

55쪽

6 RE NATI DE s CARTEI Si autem accidat aliquas maculas nasci versus polos, ab illis nullo modo recedere deberent propter motum in Ecliptica velocissimum, aditum versus suas partes arcentem. & talem recessum illis prohibentem. Et hoc modo Sol & alia sidera maculis deberent tegi versus polos, non autem versus partes Eclipticae. Contrarium tamen apparet in maculis nostri Solis. Hocque adhuc exemplo hic allato confirmatur: videmus enim in iis quoribus bullientibus spumam ad ebullitionem excuti, & ubi liquor mianus movetur, & bullit, spumam pellit eodemque modo materia Solis ebulliens in Ecliptica spumam & maculas in partes minus motas & bullie tes deberet pellere.

Non video cur velit Vir Clarissimus polos tegi materia macularum; cum cnim istae minutiae, ex quibus maculae componuntur, ab Eclipticis aliorum vorticum strantur motu recto, sunt satis agitatae, cum deveniunt ad Solem, & ejus corpus ingrediuntur per polos, ut non haereant in polis ; sed transeant usque ad certam distantiam, prius quam istam agitati nem amittant, quam serte non amitterent nisi permisterentur cum mat ria Solis, quae cum sit magis agitata & ad motum apta, eas expellit versus circumferentiam. Hoc eu potius versus Eclipticam quam versus polos, quia nova materia, quae similiter ingreditur Solem, maculas illas versus Eclipticam propellit, quod confirmatur toto articulo 96. Nec refert quod motus in Ecliptica sit velocior, manifestium est enim, quod macularum materia minus impedit agitationem materiae Solaris, cum stini in exteriori superficie, quam cum sunt intra, & idco materia recens Solem

ingressa, quia est minus delacata & ad motum ineptior, subito versus

superiora rejicitur.

Ad libitum judicet & plaudat lector.

Obstrνutio Domini C. ad Objectionem contra artis. 9 s. pari. 3. In eo conveniunt autor&objectans, quod materia macularum Solis emittatur circa Eclipticam partesque vicinas, utpote citatiores; sed exinde contendit objectans, quod illae maculae debeant versiis polos defluere sive cuti, Vel protrudi, pr ter ejusdem motus rapiditatem in Ecliptica αvicinis partibus, quod est contra mentem autoris. Sane si illa materia macularum insideret corpori Solis postquam ab intimo extrusa est, ut corpora gravia terrae adhaerent, non est dubium,

quin

56쪽

Epis Tox ARU Μ PARs II. Epist. XIII. quin statim ab Ecliptica polos Versus conflueret, ut probat experientia spumae utrinque allata. Sed ex sententia autoris illa materia semel excussa aetheri libero permittitur, in Vicinia tamen Solis, & cum illo aethere gi-rat, ejus motui obsecundans; neque subest ratio cur ad polos congregetur.

Quare vero non eveniat, ut verses polos collecta illa materia generet maculas, recte ostendit defensor autoris. Art. Io8. pari. . rip. Da igitur, M. . Est contra ordinem naturae, quod particulae striatae transeant potius per maculam, quam per aerem; nam sicilius est onmibus corporibus transire inter corpora minus opaca, quam per plus opaca, magisque ideo motui alioriun resistentia. Et ex Domino Descartes, art. Io6.qusdem Hrss, particulae striatae veniunt ab una vorticis extremitate, & serrant

sibimeatus, nempe ab A , usque ad illud x, quod est ultra d. Quid igi-

57쪽

48 RE NATI DE s CARTEstur impedit, ne eosdem meatus sibi etiam efforment ex eodem dicto x. usque ad B, polum oppositum; nam aether, globuli secundi elementi,& materia primi mdcm facilitate ab illis possunt ermeari; nec opus est ut mutent strias suas, & movendi assuetos modos, ut iter continuent; conia sectumque iter quando perveneiunt ab A , usque ad sidus, aequale est omnino huic quod superest 1 sidere usque ad B. . Nec servire potest responso art. I3. scilicet facilius esse transire per .maculas, quam per aetherem circumfusum, quoniam aether motui globulorum secundi elementi obsequitur & situm eundem non servat; moventur enim globuli secundi elementi, & aethera sideris partibus d. us. que ad B, iisdem plane motibus quibus ab Α, usque ad s. Imo vero si haec responsio valeret, particulae striatae deberent potius

transire ex una extremitate poli unius vorticis ad aliam, quam compone re parvum vorticem articulo Io 8. propositum; nam versiis polos parum& eodem modo moventur duo prima elementa &aether; versus vero Eclipticam alio & multo velociori; ideoque facilius erit striatis continuare suos motus versus polum oppositum, quam reverti per aethera&globulos secundi elementi versius Eclipticam, ubi motus est valde diversus polis, & ubi globuli secundi elementi & aether situm continuo mutanL propter rapidi motus velocitatem. Deinde cum ex art. ro6. non a puncto sed ab ampla coeli regione, &non ad selum sidus, sed ad totum spatium comprehensiim inter &H, tendant & transeant particulae striatae, quomodo poterunt hae striatae regredi, ut stipra ductum parvum vorticem forment; striatis enim a polo verbi gratia Α, unde primo processerunt, venientibus occurrent, & ODponentur cis in isto reditu, nec non etiam aliis striatis ex adv&se polo uredeuntibus; quod valde dissicile erit conciliare.

Imo est secundum ordinem naturae, nam in macula inveniuntur plures meatus per quos transire possint, quam in aere; nec refert quod aer trans. mittit lumen facilius quam maculae, quoniam potest praebere transitum actioni, quae essicit lumen, non autem particulis striatis, quae quamvis numerentur inter primum elementum, non tamen sunt minutissimae, ut autor alibi ostendit. in autem particulae, quae venerunt ab Α, usque ad x, non possint transire usque ad B, ratio est manifesta; quia omnia intervaIIa, per quae possint transire, impicntur minutiis primi elementi, quae venientes a vorticibus vicinis tendunt a B, ad A, easque propellunt ea vi, qua

58쪽

qua omnes tendunt ad AI quae cum sit sortior, non est mirum, si eas cogunt regredi versus polum, per quem ingressae sent; quamvis autem aether& globuli celerius moveantur versus Eclipticam, non ideo debet concludere Vir Cl. eas igitur debere transire recta linea Versus polum oppositum, sed Qtummodo istas particulas dissicilius transire inter aetherem &istos globulos, quam per maculam. quod verum est,& ideo Autor demonstravit majorem partem illarum particularum, cum terram ingrcssae sunt per unum polum, regredi ad ipsum per terrae crustam interiorem. Quidquid movetur, quantum in se est, secundum lineam rectam movetur, legibus motus ab autore traditis; in hac igitur dissicultate considerandum est, quae causa impedimento sit, ne recta continuent moveri illae striatae, ab uno polo ad alium. Respondetur, omnia intervalla, quae sunt verbi gratia inter d&B, plena esse minutiis primi elementi, & si velis etiam striatis, quae a B vi sortiori venientes ad sidus I, striatas ex partibus,e ejusdem sideris egredientes, reverti per aetherem circumfusum xx cogunt, nec sinunt eas recta via versus B, polum oppositum transire.

Huic responsioni dico, quod striatae & aliae innumerae primi clementi minutiae a coeli regionibus Α, versius omne spatium inter C & H comprehensum tendentes, debent impedire reversionem istam; & quicquid affertur ad reddendam rationem istius reversonis, probabilius dicitur pro

contrariae partis confirmatione. Nam primo omnia intervalla, quae non

occupantur a globulis coelestibus, plena sunt minutiis & striatis partibus primi elementi, tam versus polos, quam 'rsiis alias sideris partes. Secundo striatae, quae veniunt a poli partibus A, & etiam aliae primi elementi minutiae sortiori vi tendunt ad spatia comprehensa inter in& sidus,

aut H & sidus , quam quaedam illarum quae ab ipsisinet poli partibus

venientes transiere per medium sidus I, & revertuntur, ut rursus pers, ingrediantur dictum sidus; hoc est, postquam striatae ab A venientes transierunt sidus I, & incipiunt reverti ex d, per aerem circumfusum adsnon possunt habere easdem vires admovendum, quas haberent, si recta via, reversonis istius causa, non aberrassent; hacque de causa striatae& minutiae quae veniunt ab A ad H, aut quae a via sua recta non fuerunt ita impeditae, majori vi tendunt sestem usque ad illud H & Q, quam illae quae sidus ingressae, &ex parte illius d egressae revertuntur adf, illudque ex legibus motus initio hujus libri traditis est manifestum. Lon-

59쪽

ueo RE NATI DE s CARYAsgius enim sunt particulae illae striatae ab origine sui motus, quando trans. ierunt sidus, & plus itineris consecerunt, quando redeuntes sunt juxta e H, aut quam illae quae ibidem recta via a vorticibus vicinis processere,& sidus non offendcrunt in via. Quod si dicatur striatas regredientes alia sibi excavasse foramina, distincta ab illis soraminibus, quae inserviunt striatis ex polo, unde utraeque processe ni, recta venientibus; hoc etiam possunt operari omnes striatae, ut ex uno polo ad alium oppositum recta

pergerent.

Denique si quae alia ratio sit quae confrmet opinionem ab Autore propositam, pariter huic instantiae favere poterit.

Dominus C. contra art. Io 8. tertia partis Primip.

Re bene pensitata fateor me non videre qua vi adigantur striatae, quae ab A venientes pertransere sidus I, ut in hemispherium g f e regrc-diantur.

60쪽

sed si attentius i ntur verba Autoris eodem aret. Io 8. patebit eum non statuere, ut omnes illae striatae aliqua certa vi propellente retrocedant; sta innuit motum aliquem erraticum & exlegem, quo aliae ab aethere selvuntur in minutias, aliae in coelum arripiuntur, quae scilicet in partibus Eclipticae vicinis repertae fuerunt aliae denique veluti casu delatae in hemispherium gfe, pcr eosdem meatus macularum istarum sidus ingrcdiuntur. Verum ea vises objectionis, ut videatur praecludere viam regressui, illumque etiam motum erraticum & cxlegem recludero; nisi sorte dicamus aerem maculae circumsussim minus rapide moveri, magisque pervium esse striatis partibus, quam coelum; striatasque ab A venientes non esse in agmine tam conserto, ut regredientibus a B, motu illo erratico semper obviae sint. Audiam libenter quid respondeat Autor.

Dissicultas est circa motum & locum fixae in Planetam & Cometam degenerantis; etenim quando sidus arripitur ab alio vortice, deberet potius arreptum illud sidus remanere in circumferentia vorticis arripientis, quam ulterius progredi, quia materia coelestis in extremitatibus velocius pota, quam in aliis locis usque ad certum terminum, debet corpora voris iacem ingredientia arcere.

Si dicatur illud sidus usque ad certum terminum permotum sibi proprium , aut quovis alio modo ei impressum impelli, esto; sed semper debet post aliquod tempus repelli addictam circumferentiam vorticis abripientis , ultra quam non potest amplius recedere, quia circum tenetur ab aliis. vorticibus contiguis. Ea est enim lex naturae, corpora scilicet maj ra & graviora,circa aliquod centrum se moventia, longius a centro sui motus recedere, quam leviora; si res ita se habet nunquam videre debemus Planetas, sed semper Cometas, aut saltem Planetae omnes deberent esse in eadem extremitate vorticis , a quo suere primum abrepti, ut& Co

metae.

Non igitur deberet Planeta ingredi alium vorticem, & quando quovis modo ingressiis est, deberet ejici in locis ubi materia illius vorticis minus est agitata, scilicet versus Saturnum in nostro vortice I sicut enim aquae currentes, si sinunt aliquod corpus helcrogeneum ingredi suum alveum, miciunt illud postea ad loca, ubi aqua minus movetur, cujus.cunque haec corpora sint soliditatis, magnitudinis&figurae, ita,&c.

Nec satisfacit responsio in sequentibus adducta, posse aliquod nempe fidus esse minus aptum ad motus impretas retinendos, quam istiusmiai G 2 glo-

SEARCH

MENU NAVIGATION