Renati Descartes Epistolae, partim ab auctore Latino sermone conscriptae, partim ex Gallico translatae. In quibus omnis generis quaestiones philosophicae tractantur, & explicantur plurimae difficultates quae in reliquis ejus operibus occorrunt. Pars

발행: 1668년

분량: 418페이지

출처: archive.org

분류: 철학

201쪽

Eprs TOLARUM PARs II. Epist. XLIX. 1 asam praebuerint, nihilominus pacem malo, modo ut calumniis absti

neant.

Caeterum gratiam habeo Domino des Argues, quod Patrem B. cateiachisiare non gravetur; haud poterat melior excogitari ratio, qua ad palinodiam belle canendam adduceretur, saltem H se converti patietur. Hoc si fecerit, praeterita libentissime dissimulabo, imo Si illum singulariter colam, hocque ipso tum eum, tum ejus sbcios longe pluris fa

ciam

inantum ad Musicam D. Beau, credo illam differre a Bosseti cantilenis , non secus quam chreiam discipuli cujuspiam, qui omnes Rhetoricae suae regulas ad praxin redigere conatus est, ab oratione aliqua Ciceronis , in qua illas advertere non est facile; hoc idem ipsi dixi, neque opinor illum nunc inficiari; sed hoc non obstat quominus ipse sit optimus musicus, & praeterea optimus vir, mihique amictissimus, neque etiam obstat quominus & Musices & Rhetorices regulae bonae sint. Gratias tibi ago pro epistola, quam mihi describendam curasti; sed nihil in illa reperio, quod me juvet, aut quod non videatur mihi a vero aeque alienum, atque Philosophia Scholastica. Quantum ad dubium

tuum, cur partes maxime subtiles potius quam crassiores complanentur ad corporum angulos implendos, quamvis utrarumque materia neutiquam differat, facile hoc lvi potest hac Ela ratione, quod quanto minus est corpus aliquod, tanto majorem superficiem habet respectu interioris quantitatis materiae suae; eX. ca. cubus constans ex una octa va parte materiae alterius cujuspiam cubi, non habet selum eius superficiei, sed: sive οῦ, &sic de reliquis figuris; ex quantitate enim interiore pendet durities sive resistentia ad divisionem, &contra magnitudo superficiei una cum summa celeritate materiae istius subtilis divisionem adjuvat.

Naturam auri satis perspectam non habeo, ut des niam qui partes ejus in aqua sorti moveantur, aliter quam ex exemplo partium salis, quas in Meteoris meis descripsi. Sed innumcra sunt experimenta, quae aquae partium motum, quamvis oculos fugientem, probare possint; Sic cum nitrum in aqua dissolvitur, qui fit ut partes istius salis omnes ad sendum vasis& latera in bacillorum formam coalescant, nisi porro in motu sint φ Denique injice guttam vini rubri in aquam, & videbis quomodo se quaquaversum diffundat, ut se cum illa conamisceat. Auri, caeisterorumque durorum corporum partes motum quidem aliquem habere existimo propter materiam subtilem, quae illorum poros permeat, sed Diuitirco by Corale

202쪽

192 RE NATI DE s CAR TR ssed non talem qui eas separat; quemadmodum etiam arborum solia 8e ramia vento agitantur, non tamen separantur.

Quantum ad pressionem Lunae, illa non potest sensibiliter in lacus Q re, quia nullam cum tota terrae mole proportionem habent, ad quam haec pressio resertur. Immerito plane D.Salmasius me Domini H. amicum putat,quem nunquam sum allocutus, & cujus animum jam dudum intellexi esse a me alienum,eo quod sim Bal acii amicus,ipse vero est grammatica ster. d DAaumasius est in fingendis sibi adversariis ingeniosus. H. ad calcem siti in novum Testamentum libri apposuit carmen in sui gratiam a D. a Z. conscriptum; adversus hoc carmen invectus est Salmasius in praefatione secundi sui de Uuris tomi, nempe quod qui ita adulantur librorum, quos non vide

runt, aut horibus, utrem in re pergunt , Oc. qua de re cum D. E. expostulasset apud D. Rivetum , ad eundem Salmasius rescripsit non tam excusationes, quam apologiam: D. autem a Z. nonnullas in istam iastolam animadversiones secit, quas cum ad me misisset, sententiam meam ha rescripsi , ut licet non recorder epistolae istius, quam tam festinanti calamo exaraveram, ut eam ne exscripserim quidem, tamen certus sim

me nihil aliud in ejus contumeliam scripsisse, nisi quod leviori de causa offensionem acciperet; quod quidem ipse confirmat, dum hac mea epistola offenditur . ea enim ipsa est , quam dicit se legisse; & praeterea nunquam magna mihi cum illo familiaritas intercessit. Bene habet quod Ministri adversius motum terrae detonent, hoc so lasse Concionatores nostros ad illum admittendum invitabit hic autem venit in mentem ut te rogem, quum scribes ad illum amicum Cardina- Iis B. ut illum moneas nihil hactenus obstitisse quominus Philosephiam meam in lucem ederem, praeter prohibitionem motus terrae, quem, Philosophia mea abstrahere nequeo, propterea quod tota mea Physica ab illo pendet; sed forsan me ad illam vulgandam propediem adactum iri plurimorum calumniis, qui mea minus intelligentes principia mihi opiniones a vero valde alienas assingunt. Illum etiam roga ut Cardinalem suum hac de re perscrutetur cum enim ipsum summopere colam, mihi doleret ipsi displicere,& praeterea cum sim Religioni Catholicae devotissimus, omnes ejus Praesules fiamma veneratione sustipio. Non addo me nolle in illorum censurae periculum incurrere ἰ cum enim ex una parte firmiter credam Ecclesiae insuli bilitatem, ex altera vero de rationibus meis non dubitem, nullus metuo ne una veritas sit alteri comtraria.

Recte

203쪽

- Recte dicis nos nostili liberi arbitrii non minus certos esse, quam cujuspiam alterius notionis primae, primarum enim notionum una est. Quando candela una ex alta accenditur, unus est idemque ignis, qui ex

uno ellychnio in aliud porrigitur, partes enim flammae a materia sitbtili agitatae vim habent agitandi & separandi istius alterius ellychnii partes, &sic crescit ignis iste, qui postea separatis ellychniis in duos ignes dividitur.

Sed ignem recte explicare nequeo, nisi totam Philosephiam meam tradendo , & dicam inter nos, me jam moliri illius compendium, in quo totum systema ordine digeram, imprimendum una cum Philosophiae Scholasticae compendio aliquo, quale est Fr. Eust. cui adiungam meas ad singularum quaestionum calcem animadversones, in quibus variae auctorum opiniones continebuntur, quid de illarum singulis tenendum, & quis sit illarum usiis; quod quidem ita facere me posse opinor, ut unius cum altera

comparatio sacile institui possit, & qui Philosephiam Scholasticam nondum edocti fiant, illam multo facilius ex hoc libro, quam ex Magistris

suis sint apprehensuri, propterea quod illam eadem opera contemn xe docebuntur. Si Pater E. 1 S. P. sit adhuc in vivis, nolim ejus libro absque eius permissu uti; sed nondum est tempus id petere, aut etiam palam facere, prius enim videndum est quomodo Μeditationes meae e cipientur. Illud omne, quod de reflexione & refractione scribis, cum cogitationibus meis plane congruit; & gaudeo quod scripta Patris B. ad eas accuratius perpendendas te impulerint; atque id quod dicis de duabus diversis determinationibus, una ab A versus B, quae

semper eadem manet,altera ab A versus C, quae Λuet quantumvis mutetur, non obstat quo

minus mobile aequali tempore ad aliquod punctum lineae B D semper perveniat, adeo clarum est, & modus adeo elegans demonstrationis meae explicandae, ut eo ipsb quod Pater B. noluerit illud intelligere, ostcnderit se cmalle Domino des Argues , quam tibi conversionem suam debere. Non existimo operae esse ut illumieculiari epi

stola invitem ad objectiones suas ad me mittendas, si enim si illi an uxeas mittere, suis ciet id quod tibi pro iis latine scribo; nam dico quod quandoquidem nihil hactenus obstiterit, quominus illas mitteret, nisi quod praefationis meae, sive Methodi paginam T F. nondum legisset, spera m illum deinceps id facturum, cum jam sciat quid ibi contineatur.

204쪽

RENATI DE s CARTA sConsulam Divum Anselmum, cum primum erit commodum; mihi antehac indicaveras locum Divi Augustini de Principio meo, cogito, ergo sum, quem ab eo tempore, ni fallor, repetiisti; habetur libro XI de Civitate Dei, cap. 26. Vale. EPIs TOLA L.

Ad R. P. Mersennum.

Probatur conarium essedem inta. Instructio de eius Meditationibus. Vae mihi modo redduntur, hora tantum una aut altera ante tabellarit

3 prosectionem, quod impediet quominus singulis illarum capitibus

hac vice sedulo respondere possim. Verum quia difficultas,quam circa conarion proponis,uidetur ea esse, quae maxime urgeat aequum enim est ut coner satisfacere viro isti, qui meam, quam hac de re exposui, sentcntiam publice propugnare aggreditur ), nolim in aliud tempus responsionem differre, ncmpe glandulae pituitariae aliquam quidem cum pineali similia tu dinem esse, quatenus sta est, ut & haec, inter carotides, atque in linea illa recta, per quam spiritus a corde ad cerebrum seruntur, sed tamen nullam subesse causam suspicandi, quod eundem usum habeat,quia non est ut alia illa in cerebro, sed infra, & ab ejus mole penitus separata, in ossis sphe-noidis cavitate aliqua ad eam recipiendam facta, etiam insta duram men ingem, si bene memini; praeterquam quod plane immobilis est, imaginando autem cxperimur sensus communis sedem hoc est putem cerebri illam, in qua praecipuas operationes suas anima exercet) mobilem esse debere. Nequaquam autem mirum est, quod ista glandula potuitaria ibi inter cor& conarion occurrat, quandoquidem plurimae etiam exiguae arteriae pie. xum mirabilem componentes, nec ad cerebrum usque protensae ibi concurrunt; hoc enim ubique sere in corpore obtinet, ibi esse glandulas, ubi venarum aut arteriarum ramuli plures coeunt; nequc etiam mirum est quod carotidum plurimae ramulos in locum illum promittant, requiruntur enim ad ossa, caeterasque partes alendas, & praetcrea ad separandas sanguinis partes crassores a subtilioribus, quae solae per rectiores istarum carotidum ramos, usque in intimam cerebri partem, in qua os conarion, ascendunt. Neque porro concipiendum est hanc separationcm

aliter, quam mechanice fieri, eadem videlicet ratione, qua junci &spuma innatantes torrenti, qui in duo brachia uspiam diducatur, eadem

205쪽

EpIsTOLARUM PAR s II. Epist. L. is inquam ratione, qua omnes illi iunci & spuma ista in illum alveum serentur , qui oblique magis decurrit. Cur autem conarion simile sit glandulae, validissima est ratio, nempe quod potissimum omnium glandu-

Iarum munus sit, ut excipiant partes sanguinis subtiliores, quae ex vasibus ambientibus exhalantur, atque ita conarii munus cst spiritus animales excipere. Et quia praeter illud, in toto cerebro selida pars nulla datur, quae unica sit, necesse est ut sit sensiis communis, hoc est, cogitationis,& proinde animae sedes; haec cnim ab invicem separari nequeunt, aut porro fatendum est animam nulli corporis solidae parti unitam esse, sed Qtummodo sipiritibus animalibus, qui in ejus cavitatibus includuntur, quique fluminum instar indesinenter essivunt, quod certe nimis absurdum videretur. Praeterea conarii situs talis est ut facile intelligi possit qua ratione imagines ab utroque oculo advenientes, aut soni per utramque aurem admissi, &c. debeant in eum, in quo sita est ., locum confluere;

quod quidem in caeteris cavitatibus fieri nequit, nisi fortasse in ea quae in medio est, aut in meatu, sepra quem situm est conarion; sed ne hoc quidem satisfacere posset, propterea quod istae cavitates distinctae non sunt a caeteris, in quibus imagines sunt necessario geminae. Si quid crit praeterea, in quo eum iuvare possim,qui haec tibi proposuerat,certiorem illum

facito me pro virili conaturum ipsi sitisfacere. Quantum ad Alcia physicam meam, tibi multum debeo pro opera, quam mihi in illa commodas, tuoque arbitrio permitto omnia aut corrigenda , aut immutanda, prout ii Si vidcbitur in rem; sed miror quod variorum Theologorum objectiones intra octiduum mihi pollicearis, induxi enim animum longius spatium requiri, ad omnia, quae in illa comprehenduntur, observanda ; idemque judicavit auctor obj cctionum , quae ad calcem illius adjunctae sunt. Ille est Alcmariensis presbytor, sed non vult nominari, quapropter nomen ejus, sicubi occurrat, quaeso deleas. Monendus etiam erit, si placet, Typographus, ut objectionum

numeros, quibus Meditationum paginae citantur, immutet, ut cum impressis congruant. Quod vero dicis me ne verbum quidem fecisse de immortalitate animae, mirari non debes; demonstrarc enim nequeo animam a Deo anni hilari

non posse, sed solum illam csc naturae a corporis natura plane distincta ,& proinde non esse naturaliter morti cum corpore obnoxiam, quod quidem Religioni stabiliendae susticit; neque porro quicquam ultra probandum assumpseram. Non debes etiam mirari quod in secunda mea Meditatione non probaverim animam esse a corpore realiter distinctam, &

quod

206쪽

x98 RE NATI DE s CARTA squod satis habuerim illius conceptum a corporis conceptu abstrahere, ibi enim nondum habeo praemissas, ex quibus haec conclusio deducitur, quae in sexta Meditatione postmodum reperitur. Itaque in omnibus, quae scribo, advertendum cst me non sequi materiarum ordinem , sed rationum, hoc est,non esse mihi propositum exponere in aliquo uno loco omnia,quae ad materiam quampiam attinent; illa enim recte probare esset impossibile, propterea quod rationes quaedam aliae aliis sunt multo longius petendae ; sed ὶ facilioribus ad difficiliora ordine ratiocinando, quicquid possum deduco nunc in hac, nunc in illa materia; quae meo quidem judicio genuina est veri reperiendi & explicandi via. .antum vero ad mat riarum ordinem, id illos tantum iuvat, quorum rationes ab invicem avulsae sunt, & qui de quacunque difficultate pariter disserere parati sunt ratque ita nonjudico in rem esse, aut etiam fieri posse ut Meditationibus meis alienae objectiones inserantur; id enim totam illarum seriem abrumperet, imo & rationum mearum vim tolleret, quae in hoc potissimum

consistit, quod sit abducenda cogitatio a sensibilibus, a quibus obiectionum illarum pars magna ducerentur. Eapropter Cateri objectiones ad calcem sit unxi, ut indicarem quem in locum reliquae, si quae sint, referri debeant. Sed mihi gratum fuerit, si sumatur spatium ad illas sa-ciendas, parum enim refert utrum hic tractatus ante biennium aut triennium vulgetur, necne: & quia autographum pessime exaratum est, nec

posset nisi ab uno sigillatim videri, non abs re sere opinor, si viginti aut triginta exemplaria in antecessum imprimantur, sumptusque illos libenter faciam; id enim hic curavissem si potuissem ulli Typographo fidere,' sed nolebam ut illum prius Ministri, quam Theologi nostri viderent. Quod stylum spectat, optarem ut purior esset; sed praeter Vitia grammatica , liquae sint, aut eas phrases, quae gallicismos redolent, ex. m. indubium ponere, pro revo re, vereor ut nihil absque detrimento sensitis posisit immutari. En ca . in his verbis, tumpe quicquid hactenus ut maxime re

rum admisi, vel a sensibin, vel per siensius accepi, si adderetur, ut mones ,saia sum esse, penitus inverteretur sensus, qui talis est, me a sensibus aut per sensus accepisse, quicquid hactenus admisi, ut maxime verum. Si legatur erutis fundamentis, pro sit ossis, perinde erit, utrumque enim est latinum, atque idem pene significat, sed cum haec vox non habeat nisi unicum illum, in quo eam ustirpo, significatum, mihi videtur aeque idonea atque illa, quae plures habet. Mittam tibi forsan intra hebd madam summam praecipuorum capitum, quae de Deo & anima agunt, quae indicis loco poterit Meditationibus meis praefigi; alioqui enim p video

207쪽

EpisTOLARUM PAR s II. Epist. LI. Is video multis fastidio fore, quod in uno loco non reperiatur id omne, quod ipsi quaerunt. Vellem etiam ut Dominus des Argues ex judicum meorum numero esset, ipsi enim plus fido, quam tribus Theologis. Mihi nequaquam ingratum erit ut permultae objectiones ad me mittantur, spero enim sere ut veritati illustrandae inserviant, & gratias Deo, non timeo ne non possim satisfacere; hora mihi finem imponit. Vale. EPIs TOLA LI.

Ad R. P. Mersennum.

Emendatio ct mutatio quorundatu verborum es scripto quodam, quod pro compendio Meditationum haberi potes. Varia. N Ullas a te hac vice accepi; sed quia supcriore hebdomada non licuerat mihi per tempus ad singula respondere, addam hic ea quaromiseram. Et primo mitto ad te argumentum in Μctaphysicam meam, quod si tibi ita visum sit, poterit sex Meditationibus praefigi; post haec nempe verba . easdem quas ego ex iis conclusionia dedacturos , addetur, sed quia in sex sequentibin Meditationibus, Oc. Atque ita poterit ibi summatim via deri quid de immortalitate animae scripserim, & simul quid iis adjicere potero quum Physicam meam vulgabo; non possum autem nisi perturbato ordine probare animam esse distinctam i corpore, antequam existentiam Dei probaverim. Quod dicis nescire nos annon entis persectifimio mundi corporei idea una eademque Α, facile solvitur per hoc ipsum argumentum , quod probat animam esse a corpore distinctam, nempe quia huius conceptus ab illius conceptu plane diversiis est; sed ad hoe sermandae sunt rerum, de quibus judicare volumus, distinctae ideae, quod quidem vulgus hominum non facit, & quod in Meditationibus meis potissimum docere stim conatus; sed nolim hisce objectionibus diutius immorari, quandoquidem omnes, quae in hanc materiam formari poterunt, ad me propediem missurum te polliceris, qua in re hoc unum rogo ne properent; qui enim ad singula non attendent, & qui secuniadam tantum Meditationem legent, ut videant quid de anima dixerim,

aut tertiam tantum ut videant quid de Deo, ea mihi sacile objicient, quae iam antea explicuerim. In loco illo ubi posui juxta leges logica mea, quaeῖ corrigas sic, imis leges vera logici, locus habetur circa medium mei ad Caterum resiponsi , ubi ille dicit me argumentum meum a.

208쪽

roo RENATI DE s CARTE fD. Thoma desumpsisse. Ideo autem advocem logicae addo meae vel

quod Theologos quosdamdegerim, qui juxta vulgaris logicae leges, rimi prim de Deo quid sit, qtiam' quasi rim an sit. Recte mones ubi stripsi, quod sacustra ideam Dei tu se habendi, esse non posset in nostro intellectu, si ille, c. pro iste satius est legere hic, haec habentur circa quartam aut quintam paginam mei ad objectiones responsi, neque etiam abs re fuerit is gere su causam pro cassam in linea sequenti. QPod vero in sequentibus

addo, quod nihil pote esse in ine, hoc est, in mente, cujiu non confiius, id in Meditationibus meis probavi, & deducitur exinde quod anima sit a corpore distincta, & quod ejus essentia sit, cogitare. Quod ad periodum illam quam obscuritatis arguis, illud nempe quod vim habet creandi aut

conservandi aliquid a seip separatum, multo magis habere vim conservandi se, dec. non video qui possit clarior reddi, nisi multiplicatis asmodum verbis, quod quidem in re, quam obiter tantum attingere volui, esset intempestivum. Non abs re fuerit ubi loquor de infinito, leg re uti tu mones, infinitum, qua infinitum est, nullo modo a nobis comprehiat. Mundus serrabile limi ιbvi caret ratione extensimo, sid non ratione potentia, intelligentia, ctc. ct sic non omni ex parte similibus caret. Paulo post addi potest ut dicis, qua de re nullum dubium esse potest, post verba, aliquid reale. modo tamen parenthesi includatur; sed non mihi videtur locus ille, ut stat, obscurus, & mille in Cicerone obscuriorcs reperientur. Mihi quidem 'clarissimum videtur quod existentia possibila continetur in omni eo, quod clare vitelligin , quia ex hoc ipse quod clare intestigimus, βqritur illud a Deo posse creari. Quantum ad mysterium Trinitatis existimo cum D. Thyma illud esse totum de fide, nec posse lumine naturali cognosci; sed non nego esse

quaedam in Deo, quae non intelligimus, quemadmodum etiam in tria gulo multae sunt proprietates, quas nullus unquam Mathematicus cognoscet, quanquam illorum nemo ignorat quid sit triangulum. Certum est nihil esse in effectu, quod non contineatur formaliter res eminenter in causa EFFICIENTE, Cr TOTALI, quae duo verba exprcsse addidi; at vero neque Sol, neque pluvia causa sunt totalis animalium, quae ab illis generantur. Hoc ab lueram cum mihi reddita fuit ultima tua epistola, quae me in memoriam revocat ut te rogem utrum inquisiveris in causim, cur

Metaphylica mea non fuerit tibi reddita, ea, qua illam ad te miseram , prosectione, imo & literas una post hebdomade datas ante illam acceperis, & utrum fasciculus fuerit apertus, cidem enim tabellario illam tradideram. Tibi gratiam habeo, quod immutaveris majorem, ut oportuit, in m ius; non miror quod tales in scriptis meis lapsus occurrant, ispeenim Diuili od by Coosl

209쪽

ΕΡIsTOLARUM PARS II. Epist. LI. ΣΟΙ enim talis egomet deprehendi, quae scribenti & aliud cogitanti mihi excidunt. Sed miror quod ex tribus aut quatuor amicis meis, qui tractatum istum legerunt, nullus me seloecismi hujus admonuerit. Libenter viderem quid D. Morinus de Deo scripserit, quia dicis illum Mathematice procedere, quamvis, inter nos, multum ab illo non expectem, propterea quod nunquam antehac audivi illum hac Methodo scribere, quemadmodum neque alterum illum, qui Rupellae librum edidit. D. a Z. 'reversus est, & si libros una cum Anglico discursu ad illum miseris, poterunt illius opera ad me transmitti, modo tamen rogatus fuerit ut illos cito mittat, tam multis enim negotiis distinetur, ut forsan oblivisceretur. Caeterum exceptis iis, quae Μetaphysicam meam spectant, ad quae respondebo simul atque illa accepero. libenter me caeteris, quantum fieri poterit, negotiis exolvam, hoc saltem anno, quo Philosephiam meam conscriberemibi proposui, eo ordine, quo possit omnium facillime doceri. Et in prima quidem parte, cui jam allaboro, cadem sere continentur, quae in Meditationibus quas ad te misi,nisi quod stylus est plane diversus,& quae in uno copiose, in altero compendiose tractavi, & vice versa. Credo nihil esse quod ultra respondeam Patri B. nisi ad hoc, quod dicit posse fieri, ut alii quoque nonnulli ex Societate sua refellant scripta mea coram auditoribus suis, nec tamen objectiones sitas ad me mittant, quia locum illum Methodi meae non legerunt, in quo id illos rogo; quod quidem pro desectu habeo, & velim pro certo habea quod si dehinc intellexero illorum quenquam mihi injuriam sacere, sciam expostillare in loco idoneo, & quidem scriptum illud conabor comparare, quod ille de refic-xione auditoribus suis nunc dictat. Quod ad Patris Gib. programma, nihil adhue responsi illi dabo; nam quandoquidem ad me scripturum se constituit, & meditationes meas Generali suo ostensurum , differam eo usque, neque vero illos festinare cupio. Novum tibi annum felicem

Cum primum opus fuerit, mittam ad D. Soly syngrapham ad privilegium requisitam, una cum exemplo privilegii, nisi illud habeas. Puto in editione esse me nominandum Carisum, propterea quod nomen Gallicum apud Latinos aliquanto durius senat. Deum oro pro animabus Dominorum Dounot & Maugrand. Quantum vero ad Dominum de Naune, Deum oro ut illum salvum conservet, nam, quandoquidem de morte ejus nihil adhuc habes, nolim illam fide praesumere, atque ante tempus inere, illum enim admodum deflerem , nam inter totius ortas ingeniosissimos illum refero. Vale. Cς E P D

210쪽

Ad R. Ρ. Mersennum.

νι i. De loco quodam D. Augustim. De quibusam rebus corporeis. De verat e Magnetis. De refractione. Diserentia inter cogitationem O motum. ' Abellarius pmpter glacies tam tarde nunc advenit, ut seperiore hin I domada recentissimas tuas die 3. novi anni datas non acceperim,

nisi qua hora discederet ordinarius. O ectiones, quas ad me misisti , mihi gratissimae suerunt, illarumque auctoribus gratias habeo. Epis Ia, quae pro me fuerat ad te missa, data suit Rhedonibus ab illo, ad quem ante hac scripseram, pluresque per te mittet, nisi id gravaberis, est enim ille mihi amicissimus, illique permittere decrevi int ram curam negotiorum, quae Patris mei fatum mihi in illa regione reliquerat, ne cogar hinc excedere, antequam Philosephia mea ad umbilicumpe

ducta sit & impressa. Caeteras a Doctoribus, Philosephis, Geometris , quas polliceris, objectiones libentissime accipiam; sed non abs re suerit ut qui posteriores oppugnabunt, priorum objectiones videant, imo &eas, quae ad me jam missae fuerunt, ne eadem repetant; & sententia quiadem mea non poterat melior excogitari via, qua dubia omnia lectori o via responsis meis illustrarentur. Spero enim nihil objectum iri, cui juvante Deo non sim abunde satisfacturus; magisque timeo ne nimis debiles sint objectiones, quam ne sint validae nimis. Sed quemadmodum de Divo Augustino scribis,non possum lectorum oculos aperire,aut cogere illos ut ea. attendant, quae ad veritatem perspiciendam sunt consideranda, neque aliud possum, quam veritatem veluti digito ipsis monstrare. Dom.

a ZuyL misit heri ad me librum D. Morini, una cum Angli Philos phi tribus foliis, priorem nondum legi, haec vero quod spectat, vide

his meum ad illa responsum , quod in charta seorsim reposui, ut si ex re esse iudices, illud ei ostendas, atque etiam ne tenear caeteris ejus epistolae capitibus, quae nondum accepi, respondere; nam inter nos praevideo haud scire operae pretium. Sed quandoquidem vir ille de me bene existimare Ie testatur, nollem illum offendere. Non metuo ne ejus Philos

phia sit meae similis, quamvis praeter figuras & motus nihil consideret; etenim sane vera quidem sunt ista principia, sed si illa sectando errores admittantur, tam clare apparent iis qui non sunt omni intellectu destituti.

SEARCH

MENU NAVIGATION