Renati Descartes Epistolae, partim ab auctore Latino sermone conscriptae, partim ex Gallico translatae. In quibus omnis generis quaestiones philosophicae tractantur, & explicantur plurimae difficultates quae in reliquis ejus operibus occorrunt. Pars

발행: 1668년

분량: 418페이지

출처: archive.org

분류: 철학

181쪽

est missilia totum suum motum in instanti non accipere; sed manum, vel arcum,uel pulverem pyrium,a quo impelluntur,celeritatem suam per aliquod temporis spatium augere, atque per idem illud spatium hanc ipsam celeritatem missili imprimi. Quantum ad materiam subtilem, existimo eandem sere ad nos redire post peractum terrae circuitum,non quidem viginti quatuor, sed vel pluribus,Vel paucioribus horis,prout terram velocitatate magis vel minus superat, quod definiri vix potest. Quod ad magnetem, nihil est praeter materiam subtilem, quod possit istiusmodi vires illi dare; istas autem neque sigillatim recte explicare possum, neque omnes simul per unam epistolam. Multum abest ut perspicilla pulicaria poros aut protuberantias in vitro, quamvis non polito, Visui exhibere possint; porienta isti sunt nimis exigui,si cum microsicopiorum vi comparentur,saltem nisi nostris longe praecellant. & vitri se perficies polita est ex se etiam, sine artis ope. Librum Geometricum, qui tibi pro me traditus est, ne properes mittere, nondum enim abjeci consilium proficiscendi in Galliam, neque porro obstabit hyems.quanquam non sim profecturiis ante sex hebdomadas. Conatus P. N. me valde parum movent, neque vereor ne omnibus

ejus objectionibus resipondere nequeam; sed quaesb cura ut reddatur Patri Rectori epistola quam ad illum scripsi, atque hanc etiam legat,quam tibi latine cum hac mitto; vellem etiam ut multi alii illas legerent, scirentque Rectorem vel legisse illas, vel recusasse legere, ut rem dissimulare ne

queat.

Neutiquam comparari potest pila veniens ab A ad B, cum baculo ab A ad B propulso; etenim cum pila tota sit in B, motumque suum continuare debeat, id sacere non potest quin resiliat, quemadmodum videbis, si seceris A Bperpendicularem ad C E; tunc enim pila neque ad dextram, neque ad sinistram , sed recta

sersum resilit; cum E contra baraculus manu deductus seratur a B versus E, tanquam in plano inclinato, atque novam ad id determinationem a manu deducente perpetuo acquirat. Sed si

supponas projici baculum d manu versus C E, ita ut ab illa non tangatur amplius quando existit in loco AB, tunc extremum ejus B reflectetur F 3 Ver

182쪽

i RENATI DE sc ARTII verius H, quamvis extremum ejus A versus CL adhuc descendat, unde fit ut deflectatur, & motum accipiat ex hisce duobus compositum Quantum vero ad mollia corpora, quae non resiliunt, ratio prorsus diaversa est, & supponebam me de iis tantum loqui, quae resiliendo nihil impetus sui deperdunt. Recte alteris contra Galileum, figuram corporum aqua graviorum posse obstare quo minus descendant, & sane tuo de metallis in aqua sorti dissolutis exemplo responderi nequit. Non dubito quin Chymitarum c put mortuum possit in sal, aquam , oleum, subtilioremque materiam re selvi, coquendo illud dissolventibus ad id idoneis. Quod ad stellarum magnitudinem , Lansbergius illai Sole incomparabiliter majores existimat, ego vero illas non nisi ejusdem serme magnitudinis esse existimo.

Unicam autem in toto universo causam agnosco, propter quam terra Viginti quatuor horarum spatio circa centrum suum Vertatur, quotannis

Vero circa Solem ,Jupiter duodecim annis, Saturnus triginta, & sic de reliquis , pro diverso illorum stu; sed haec omnia non possunt, nisi in Mundo meo bene intelligi; sicut neque caeterae de lumine dissicultates. Credo maximam ut tu dicis) vim ensis esse inter gravitatis sitae centrum & mucronem; atque ad mucronem tanto propius accedere, quanto major est impetus serientis, tanto autem magis ad centrum gravitatis,

quanto debilior est letiis. Impetus globulo a bombarda impressus non dissert ab qus celeritate, & sic ratio quae probat glabulum illum citius seni post triginta quam duos aut tres passus emenses, mihi nulla videtur; &sane de effectu ipso dubito. Certum est illud omne esse possibile, quod distincte concipimus, Dei enim potentia longius extenditur, quam mens

nostra. Vale.

Ad R. P. Mersennum.

De essitione Meditatinum eius. De trochlia. Q edam ad Geometriamstediantia De iis qua distincte coluipimus. De fluxu o refluxu maris. Ondum hac vicis ad te scripsissem, nisi venisset in mentem aliquid L in quo opus est mihi consilio tuo; scit. antehac constitueram procurare ut viginti tantum aut triginta mei in Metaphysicam tractatus exemplaria excudcrentur,quae ad totidcm Theologos mitterem, eorum sentenistiam Diuitigoo by Cooste

183쪽

EPIsTOLARUM PAR s II. Epist. XLIII. 37stiam exploraturus, quemadmodum ad te scripseram. Sed quia video non posse hoc fieri, quin in curiosi cujusque manus veniat, sive per illos ad quos illum miserim, sive per Typographum, qui plura, quam Vcilem,

exemplaria sine dubio excuceret, forsan consultius erit primam illius editionem publici juris statim facere; neque enim vereor ne quicquam in illo contineatur, quod Theologis possit displicere; sed eo tantum v luissem illum a quam multis approbari, ut hac ratione obviam irem imperitorum cavillationibus, quos tenet contradicendi studium, & qui, nisi

doctorum plurimorum autoritate comprimerentur, eo sersan secundiores in hac materia serent, quo illam minus intelligerent, atque a vulgo intellectum iri putarent, quapropter non abs re fore existimavi, stractatus mei autographum ipsum ad te mitterem, illudque cum R. P. Gi-bicus communicares, quem etiam per literas rogarc possem, ut illud examinaret , &, ni fallor, sua illud approbatione dignaretur; deinde illud etiam, prout in rem fore iudicares, cum aliis communicares; & sic trium aut quatuor, aut plurium approbatione munitum typis committeretur, illudque universae Sorbonensi Societati nuncuparem, cujus in Dei causa protectionem implorarem. Fateor enim tibi quorumdam cavillationibus come adductum suisse, ut aliena dehinc autoritate,quantum potero, munitum me velim, quandoquidem veritas Ela tantopere algeat. Meum in Galliam iter hac hyeme omittam; nam quia intra quinque aut sex menses P. P. Jesultarum objectiones expecto; me in procinctu stare oportet; atque interim illorum Philosephiam viginti abhinc annos a me neglectam rclogere est animus, R experiar utrum nunc an olim mihi magis arrideat. Eapropter igitur te rogo ut me doceas Authorum nomina qui Philosephiae systemata ipsis maxime recepta, & nupera, si quae sint, conscripserunt; nullos iam memini, nisi Conimbricenses. Vellem etiam scire an- non Scholasticae totius Philosophiae compendium a multis reccptum quispiam composuerit, id enim me ab operosis illorum voluminibus expediret. Quidam, ni fallor, Carthusianus aut Fuliensis tale quid secerat, sed nominis ejus sum oblitus. Caeterum si tractatum meum Sorbonensi Societati nuncupandum censeas, quae , doce me quomodo epistola dedicatoria inscribenda sit. Ad tuas i s. mensis hujus datas accedo, in quibus prima dissicultas est de vi tertiae trochleae ad quam mihi dissicile non est respondere,quia comperio recte omnes seriti re, tam eos qui dicunt ab illa primae vim quadruplicari , quam illos qui asserunt illam tantum triplicari. Nec aliunde provenit haec discrepantia, quam quo 'em diverse considerent; si nempe

qui Diuiti do by Cooste

184쪽

176 RE NATI DE s CARTA squi dicunt vim primae trochleae a tertia triplicari, a quarta quadruplicari, a quinta quintuplicari, & sic in infinitum, intelligunt has omnes trochleas a se invicem dcpendere, ut vulgo fit, adeo ut unus tantum su-nis sit, qui per omnes transeat, tunc enim satis liquet quod quemadmodum prima vim duplicat, ita tertia sextuplicet, quia scilicet ad attollendum pondus A ad pedem unum ope lanis C, qui per tres trochleas ad B, &tres alias ad D transducitur, quet hunc senem esse ad sex pedum longitudinem trahendum, cum sextuplicatus sit. Alii vero intelligunt,

aut Diqitigod by Coral

185쪽

aut certe debent intelligere singulis trochleis singulos senes esse, ut ex. m. ad attollendum pondus H, iunis per trochleam B transductus extrem rum suorum uno affigitur muro in puncto Α, & altero secundae trochleae C, perquam alius itidem iunis trajectus, est extremorum suorum uno assi xus muro in puncto D , & altero tertiae trochleae Ε, per quam tertius deinceps sunis trajectus, extremorum suorum uno assi xus cst muro in puncto F, tum vero trahendo extremum G, liquet illud esse ad octo pedum altitudinem attrahendum, ut pondus H ad unum pedem attollatur; ita ut tertia haec trochlea vim sine trochlea simplam octuplicet, & primae trochleae vim quadruplicet. Quantum ad r uias pro extrahenda radice cubica binomiorum, certum est priorem esse salsissimam & minime appositam, posteriorem vero non verebor dicere suisse a me inventam, nec illi quicquam deesse credo, imo & facile est illam applicare surde lidis radicibus aliisque in infinitum;& quia vellem Domini Dounot benevolentiam demereri, quem ex fama cognovi ab annis plusquam viginti; cum jam tum scirem illum esse familiarem unius ex praecipue intimis meis, nomine D. te V. quem summopere colo, conabor sic illam explicare. Primo nullum cst binomium, cujus radix, quaecunque sit, extrahi potest praeter illa quae vel prima fronte , vel saltem postquam per numerum aliquem multiplicata vel divisa fuerint, habent unam ex partibus suis rationalem, & quorum altera pars est radix quadrata numeri rationalis; ita quidem ut de hisce tantum opus sit dicere. Extrahenda autem est radix nota quod quotiescunque radiacem dico, non addendo quadratam, cubicam, &c. intelligenda est radix ejusdem denominationis cum illa quae quaeritur i, & pro cubita radice scribo si 3, pro surdeselida, quam alii vocant quadrato bicam V s , & sic

de caeteris extrahenda est inquam radix differentiae, quae est inter pamtium quadrata, siquidem haec sit rationalis; sin minus multiplicandum

est binomium datum per istam disserenim si quaeratur si 3, aut per ejus quadratum, si quaeratur H s , aut per nus cubum, si quaeratur U 7 , Se

sic in infinitum, & tunc habebitur binomium in quo radix disserentiae, quae inter partium binomii quadrata intercedit, rationalis erit. Postea dividenda in haec differentiae radix per numerum rationalem totius binomii radice aliquanto majorem, sed quae illam semisse non excedat hic autem numerus rationalis per arithmeticam semper sacile reperitur. Quoto autem addi debet idem iste numeriis rationalis, cum dati

binomii pars rationalis irrationali major, aut ex illo se Muci, quando minor; & producetua numerus si actus,a quo rejicienda est fractio unitate

186쪽

i 8 RE NATI DE s CARTES minor, &tum semissis integri numeri residui est rationalis pars radicis Subducta autem ex ejus quaiato radice praedictae differentiae, cum pars rationalis est major; aut addita illi, cum est minor, numerus qui oritur

est alterius partis quadratum, saltem si dati binomii radix possit numeris exprimi; quod quidem per multiplicationem semper probari potest. Sed

hoc examen alteri regulae intexueram, ut istic paulo plus artificii ostenderem. Horum autem omnium demonstratio satis est perspicua: nam radix differentiae, quae est inter quadrata partium dati binomii, est se

per differentia quadratorum partium radicis; deinde ex una parte constat duplum partis rationalis radicis esse numerum integrum; ex altera veis ro numerum istum integrum non posse esse numero fracto invento mino rem unitate, ita ut rejecta fractione necessario reperiatur. Per hanc autem regulam potest etiam cxtrahi radix I C-6 N- o Nam per Cardani regulam liquot hanc radicem esse compositam ex radice

cubica ΣΟ - w 39r, addita ad radicem cubicam residui et o-έ 391, ita ut extractis duabus his cubicis radicibus, quae sunt Σ - Η Σ &Σ -- έ 2 , atque invicem additis oriatur 4. Posset otiam alia ratione inveniri, sed quia rebus istis nunquam immoratus sum, meditatione opus esset, ad eam tibi perscribendam. Constat aquae descensem tardari, quando tubus est valde angustus, propterea quod partes ejus a se invicem non facile separantur, quemadmodum cernitur tunc illas guttatim, non vom pcrpetuo filo decidere, hoc est multas ad cxtremitatem tubi coire, antequam illarum ulla decidat. Nequaquam mirum est gravitatem corporis relativam absioluta m jorem esse, absoluta enim haec semper cadem manet, cum contra relativa

innumeris modis possit variare, & augeri in infinitum.

Quod tibi Blavia rescriptum fuit, nempe illud onme quod distincte concipimus ut possibile, esse possibile, concipimus autem distincte posibile esse ut mundus productus erit, ergo productus suit; huic ratiocinio omnino Mentior; constat autem non posse concipi Solem aut quicquam aliud esse independens, quin in illo concipiatur potentia infinita , quae non est nisi in Deo. Vehementer autem errat, qui putat se concipere distincte quamlibet atomum, aut etiam lumiliat materiae partem esse indifferentem ad majus minusve spatium occupandum; in distini enim conceptu alicujus partis materiae, determinata spatii ab illa occupati quantitas debet necessario includi. Praecipuus Metaphysices meae fi- . nis est ea tantum, quae distincte concipi potant, explicare. Quod ad maris reciprocationes, pro certo habeo quod si ridisses id quod bac de re ad

te Diuitigoo by Coosl

187쪽

L prs TOLARU Μ PARs II. Epist. XLIV. 1 9 te se ipsi, una cum reliquo scripto, cujus pars est, nullam ulterius causam esses quaesiturus; est enim evidentissima, & cum omnibus experientiis exaetissime consentit: nam aestus, qui in tota maris mole aequalis est, in variis oris pro diversb illarum situ &'dispositione varius apparet; quemadmodum in mari Hollandiae hic adjacenti aqua multo citius asiluit, quam refluit; quod inde fit quod per Texellum in Meridionale mare , & per Zelandiam in Rhenum se exoneret. AEstus autem maris in Gaiarumna exinde fit, quod tota aqua accessii maris inter Hispaniae& Aremoricae oras delata, se totam Versus Dordoniam exoneratum cat, prout in Charta Geographica videre est; & sic cognitis accurate oris, peculiaris ratio aestus ibi observati ex generali a me allata haud aegre deduci

potest.

Quanrum ad Nemausensis viri obiectiones, colligo ex paucis illis, quas scribis, caeteras non esse magni momenti; quod enim ille dicit non de re supponi quod pila careat gravitate aut figura, &c. probat illum nescire quid sit scientia. Nam equidem constat pilam non esse absque gravitate, neque persecte duram, ejusque motum scmper minui, unde sequitur reis flexionem ejus ad angulos persecte rectos non seri; tal ridiculum est quod ille nolit investigari quid fieret posito quod talis esset; & praeterea in

actione luminis non considero motum, sed actionem, quae cum sit instantanea, nequit ita minui. Praevideo autem Patrem N. satis cavillaturum super hac materia; quapropter nolim cum ullo alio de illa agere. Quantum ad magnam odorum, quos flores spirant, quantitatem, illa non oritur nisi cx tenuitate particularum, ex quibus odores isti componuntur. Vale. . EPIs TOLA XLIV.

Ad R. P. Mersennum.

De repercussione. De celeritate qua oritur a parvis vel magnis instrumentis. De materia cunctorum corporum. De vi percussimis o praeli. Anima resones in quamdam. epistolam.

Non possum. satis assequi verbis quantam me m ritiam inieris, quod palam dixeris Patri B. in ejus auditorio, debuisse illum o*ectiones suas, si quas ullius ponderis habuisset, ad me mittere. Certe non poteras amantius quicquam ficere, secus enim velitationem suam ad me

188쪽

18o RENATI DE s CAR TR smittere nunquam animum induxisset; verum illam in opportunum tempus servabo; & si ipse nusque secti suis de me fabulis dehinc abstineant,

praeterita libenter dissimulabo, atque errores in quos ipse incidit reprehendendo me, silentio prem . Sed si intelligam illorum quenquam

opiniones meas traducere, non missis ad me rationibus propter quas illas criminetur, tum mihi fas esse existimabo ea, quae mihi cum illis interis cesserunt, palam facere; atque ut, instrumenta omnia in forma habeam,

aliam ad te Iatinam epistolam scribo, qua responsum sit literis quas illorum nomine ad me misisti, hanc, si placet, illis ostendes, & si velint e scriptam, habeant, ut & superiores, quo plus temporis habeant ad illas

expendendas, mentemque meam melius capiendam; ipses enim verborum praestigiis deludere nolim. Si vero verbis tantum ad illam responis deant, quaeso, ni gravaberis, ut illorum responsum quinque uat so lineis latine comprehendas, & cum illis, prout tibi visum fuerit, antea communicatum ad me mittas, Obiter etiam commemorans te ea illis ostendisse, aut exscripta dedisse, quae ad illos per te scripsi. Rogo te etiam, si P. B. vellet privato suo nomine aliquas objectiones ad me mittendas tibi tradere, ne mittas nisi praemonitis superioribus ejus, & hoc quidem illorum ipsorum causa facere te aequum est,quandoquidem ad te antehac scripsi me foti Societati dehinc imputaturum, quicquid ab illorum uno profisciscetur.Propterea autem id mihi prospicio,quod fieri posset ut P.Rad effugiendam ignominiam retractandi, objectiones nonnullas quantumlibet futiles ad me mittere satageret, id temporis sibi in lucro positurus, quod mihi in damno deputarem. Sed postquam intellexerint de totius Societatis honore agi, consultius fortasse existimabunt illi silentium imponere; nam probe scio illum nihil habere ullius momenti, quod objiciat. Dominus a Zuylichem misit ad me quatuor tractatus, quos in illius gratiam describendos curasti, unum de circulis in aqua procreatis, in quo auctoris stulum optimum esse perspicio, conarique illum recta via philosephari, sed sunὸamenta illi desunt, & multa verba impendit rebus, quarum veritas paucis explicari posset. Secundus est epistola Gaeosta- tici contra Dominum des Arguis, quem tamen non video quod iste valde laedat. Tertius est Domini F. de tangenti sus , & quidem in hoc prior articulus nihil novi habet, posterior vero, quem ille ait me iudicasse amduum, nequaquam solutus est; & quamvis in exemplo, quod de trochoia de affert, res bene quadret, id tamen non sit vi regulae suae, sed potius

videtur regulam suam ad hoc exemplum accommodis.. Qinnus est de

motu Diuiti do by Cooste

189쪽

EPIsTOLARUM PAR s II. Epist. XLIV. 1 gr motu terrae diurno, in quo nihil sere reperto,quod alibi non extet. Quantum ad librum, cui titulus est character passionum, illum ad me non missi, neque etiam alium illum de Principis institutione. Quaeris unde sciam quod pila veniens ab A versus B, reversura sit ad H, potius quam obstinate premaneat in B: id quidem disco ex notitia legum naturae &c. quarum una est, quicquid est, manet in eodem flatu in quos, nisi a causa externa mutetur. Sic, quod est quadratum more quadratum &c. de quis siemel in motu, simper movetur , λαι asiquid impediat. Altera vero est, unum corpis non potest alterius motum tollare, nisi illum in se sumat; unde

sit ut seperficies C B L, si sit valde dura & immobilis, nequeat impedire, ominus pila veniens ab A versiis B, pergat moveti verius H; sed si superficies ista sit mollis, poterit motum istum sistere; quapropter in Di ptrica mea suppositi & superficiem & pilam esse persecte duras, & pila

neque gravitatem, neque magnitudinem, &c. inesse,ut demonstrationem meam Μathematicam efficerem. Neque enim ignoro vulgaris pilae,imo &se an radii luminis reflexionem nunquam seri exacte ad angulos aequales; sta tamen quia radii a coelo ad nos, vi sita integra manente, deserri

possint, id quia de vi illa deperdunt incurrendo in politum quodpiam

corpus, neutiquam notabile est. Experimenta quibus iudiculares sphaerulae magno & parvo ludite aequa vi percutiantur, aut sagittae ex magno aut exiguo arcu emittantur,

sunt saetin pene impossibilia, sed eorum ratio evidentissima est&certissima. Nam sive arcus aut rudes magni sint sive parvi, modo ut eadem vi& celeritate percutiant, eundem mectum praestabunt; sed vero hoc decipit, quod longe minor in manu vis requiratur ad percutiendum magno indite aeque valide, ac parvo, aut ad magnum arciun intendendum . ita

I s ut

190쪽

181 R E N A T I D E s C A R T E sui parem cum parvo vim habeat; quantum vero ad longiores sciopeios, non alia de causia globulos suos in majorem distantiam deseriint, quam breviores, quam quia diutius in tubo permanentes globuli diutius a pulvere pyrio & proinde velocius impelluntur. Quod autem tormenti bellici globus majori impetu seratur post ultimos resultus, quam si manu hominis eadem celeritate impulsus fuisset, commentum esse credo, vidiaque egomet istiusmodi experimentum in serreo thorace ictu globi violato, ita ut non interficeretur miles illo indutus; nam sine dubio etiamsi globus iste a minore vi fuisset impulsus, sed ita tamen ut quatuor aut quinque in altum pedes resilire potuisset, sicuti secerat, cum in thoracem incideret, non potuisset illum non ciolare. Verum quidem est vulnus ex globo, qui ex bellico tormento explosus fuit , periculosius esse , quam ex globo manu impulib; sed alia de causa, nempe quia magis a

census est, &quia circa centrum suum celeriter conVertitur, ventum

que pulveris pyrii, ex quo gangraena facile generari potest, adhuc secum gestat. Dissicultas de metallorum in aqua sorti fluctuantium partibus, selvi potest ex eo quod dixi in Meteoris meis de partibus salis in aqua fi ctuantibus; nempe illorum partes aquae sortis partibus ita immisceri, ut hae ab illis in motu suo adjuventur, & nequaquam praepediantur; sed non idem est de pulvere; neque porro dubium est quin materiae subtilis magnast copia tum in aqua, tum in corporibus terrestribus.

Quando dixi globum occursantem alteri, qui sit ipse duplo maior daturum illi duas tertias partes sui motus, id intelligendum est ita ut hic illi adjungatur, & uterque simul postea moveantur, sintque persecte duri,& super planum perfecte politum, M. unde

facile est computare secundum naturae te gem a me paulo ante allatam, nempe quod si corpus aliquod moveat aliud corpus, ne cesse est ut tantundem motus sui deperdat.

quantum alteri impertit; nam si Α & B simul

moveantur, unaquaeque semissis corporis B. tantum motus haset, quantum A, & sie Biduas tertias, A vero unam tantum tertiam partem habet totius illius motus, qui antea erat in A selo. Quantum ad reciprocationem maris, non est verisimile ex ratione a me

allata, stagna aut lacus tale quid habere posse, nisi saltem per plurimos subterraneos moetus cum Occam conjungantur, quemadmodum stagnis

SEARCH

MENU NAVIGATION