Renati Descartes Epistolae, partim ab auctore Latino sermone conscriptae, partim ex Gallico translatae. In quibus omnis generis quaestiones philosophicae tractantur, & explicantur plurimae difficultates quae in reliquis ejus operibus occorrunt. Pars

발행: 1668년

분량: 418페이지

출처: archive.org

분류: 철학

191쪽

. EΡIsTOLARuΜ PARs II. Epist. XLIV. 383 nonnullis evenit, imo & puteis nonnullis in quibus deprehenditur istius

modi reciprocatio. Nam praeter Vastam hanc aquae molem, quae terram ambit, nulla alia extat, quae possit eodem tempore, in omnibus suis partibus simul, liberiori spatio frui ex duobus lateribus, ut assurgat, ex duobus vero aliis comprimi, ut su bsidat. Transeo ad epistolam Medici Senonensis, cujus tota de sale ratiocinatio

probat tantum terrestria corpora ex se invicem procreari, non vero aerem aut terram ex sale, potius quam sal ex aere aut terra fieri ; &sic concludere tantum debuerat, cum sal, tum caetera corpora ex una eademque

materia constare, quod quidem verissimum est, & cum Philosephiatum mea tum Scholastica apprime consentit, ni sicquod in Scholis perperam explicetur materia ista, cum eam constituunt puram pol iam, illique formaι pubstantialta , & qualitates reales, chimeras scit. superada

' Quantum ad vim percussionis, certum est posse illam a gravitate aequari ; quod vero ille dicit pondus A corpori B superposiarum es m quiete sua, Oc. neutiquam admitti debet, nam certum est corpus alteri innitens, non ideo quod ipsi incumbat , minus ponderare; & exemplum de praelo, quo nummi cuduntur, te allatum apte admodum quadrat;

nam ejus ope facile computari potest quot libras grave esse deberet pondus, quod nummo incumbens absque percussione sussiceret illi signando, & sc aequaret vim ictus mallei, qui nummum pariter signare pbsset. Accedo ad aliam epistolam a quodam e vestris Blaviensibus Monachis datam; de quia nescio quae sint illa duo, de quibus sententiam meam rogat, perstringam hic paucis singula, de quibus ille agit. I. Non me su-git unum eundemque particularem esseetium posse variis modis iisque possibilibus explicari, feci rerum in genere possibilitatem uno tantum eoque Vero modo explicari posse existimo. 2. Recte dicit, perperam admis sum suisse inter principia, quod nullum corpus a se moveatur; nam hoc ipse, quod corpus aliquod incepit moveri, certum est illi inesse vim motus sui continuandi, quemadmodum eo ipsb, quod in loco suo quiescit, vim habet ibi permanendi; sed quod ad principium illud motus, quod in unoquoque corpore diversiim ille imaginatur, plane imaginarium est. 3. Non probo indivisibilia ista, neque naturales, quas illis tribuit, propensiones; istiusmodi enim propensiones absque intellectu concipere n queo , & ne irrationalibus quidem animalibus tale quicquam tribuo; sed

192쪽

i8 RE NATI DES CARTEI. quicquid in illis appetitus aut propensiones vocamus, per selas Mechaniacae resillas explico. Neque etiam probo omnia ista elementa, quae sane sunt totidem entia nequaquam intelligibilia, sicut neque ea omnia, quae per illa conatur explicare. q. Duo indivisibilia componere tantum pote runt aliquid in duas ad shmmum partes divisibile; utrum vero corpori constituendo sussciant , sciendum est quid nomine corporis intelligendum veniat, nempe quid longum, latum & extensum, quod certe ex indivisibilibus constare nequit, quia indivisibile nullam longitudinem, latitudinem, aut prosunditatem habere potest; aut si haberet, 'γsset imaginatione nostra ulterius dividi, quod quidem su Eceret ad probandum illud non esse indivisibile; si enim possumus illud sic imaginando divid re , posset Angelus aliquis, aut Deus ipse illud realiter dividere. Quod

vero ipsi non arridet, ut nempe alia nulla praeter figuram & motum principia admittantur, eo quod vereatur ut diversae omnes vini qualitates non possint omnes per illa explicari, hunc ab illo metum poteris amove re, ipsumque certiorem facere sitisse omnes jam explicatas, & cum illis caeteras, quotquot sensibus nostris obviae esse possunt. Quantum ad miraculum ab ipso hic narratum, visis opus esset ad fidem iaciendam. s. Hunc articulum non intelligo eo quod non viderim illas tuas, ad quas ipse respondet; sed certum est maximam funis celeritatem non esse in initio, neque in fine, sed circa medium cujusque vibrationis. 6. De hoc

articulo, qui est de lumine, nihil dicam, quia nihil in illo habetur, quod a te Iblvi posse non existimem , neque porro mirum est quod ii, qui de

meis circa hoc opinionibus pauca tantum fando audiverunt, illas mese interpretentur, multaque in illis incomprehensibilia reperiant. Exinde

vero quod ille hic dicit, propterea se admittere omnia ista elementa, quod non putet phaenomena naturae paucioribus hypothesibus selvi posse, animum induco posse illium facili n otio converti, postquam viderit per figuras & motus selvi omnia. Certe enim omnia illa, quae ipse se

.ponit elementa intelligere non potest, & sic obscurum per obscurius c natur explicare. 8. Non video cur Atheorum doctrinam, cum eorum

doctrina confundat, qui naturam per figuras & motus explicant, quasi inter illas esset cognationis aliquid ; verum quum ait quod idea cntis simplicis, a quo omne ens comprehendi concipimus, nisi verum exemplar

haberet, concipi non posset; item non posse nos concipere supple diastincte) nisi possibilia & vera, videtur scripta mea legisse, hoc enim ipsiim in illis habetur; sed postea multa addit, quibus astipulari nequeo, ut ex. ca. ens illud habere dimensiones, & posse dimensiones absque

193쪽

EpIsTOLARUM PAR s II. Epist. XLV. 18ς compostione partium concipi, aut saltem posse concipi quid haberedimensiones, quod tamen non sit divisibile, &c. Recte etiam dicit illud omne quod distincte non concipimus non esse statim salsum, idque ad mysterium Trinitatis recte applicat; quod quidem de fide est, nec tamen potest ratione sola cognosci. Nihil notatu dignum in caeteris articulis r

perio. Vale. EPIs ToLA XLV.

Ad R. P. Mersennum.

De modo impugnandi Philophiam Scho Pam. De coclicia Archimedis. De celeritate globulorum e Alveris explostrum, cyc.' Go tibi gratias pro iis quae de Dom. N. mihi renunciasti. Nihil isto- A rum demiror,nisi quod ignoraverit quantum te colam; hic enim loci nemo me vel tantillum novit, qui id nesciat. Est autem ille paedagogica ineptia nemini in orbe terrarum secundus, &prae ira dissumpitur, quod Medicinae Prosesser quidam in Ultrajeiana Academia, Pnilosophiam meam palam & aperte profiteatur, imo & privatim Physcam legat, &paucis mensibus discipulos suos ita instituat, ut veteri Philosophiae penitus illudere valeaot. Voetius & caeteri Prose res omnem lapidem moverunt , ut Magistratus hac Philosephia docenda illi interdiceret, sed tamen permisit illorum ingratiis. Voetius iste generosae puellae de Schuermans indolem etiam corrupit; cum enim antea ingenium haberet ad Poesin, picturam, caeterasque disciplinas elegantes praestantissimum, ille jam abhinc quinque aut sex annis illam ita possidet, ut tota sit nunc in Theologiae controversiis, quod quidem ingenioses omnes ab ejus consertio demum arcuit. Quod vero attinet ad ejus fratrem, semper audivit angusti ingenii vir. Literas ad Voetium curavi reddi tabellario, qui vecturam exigeret, quas in fasciculum conjectie non sitissent, ut saltem nonnihil ulciscar duos illos coronatos, quos pro ipsius thesibus Blvere te passus est. Q tum ad Scholasticam Philosophiam, nequaquam puto difficile esse illam refellere, propter opinionum diversitates; facile enim est omnia, ala quibus inter Scholasticos convenit, fundamenta evertere, quod postquam semel factum fuerit, particulares illorum disputationes omnes ineptae videntur. Comparavi Philosophiam Fratris Eustachii 1 S. P. qui sen-

194쪽

186 RE NATI DES CARTA stentia mea sci psit omnium optime in hac materia. Vellem scire an au rsit adhuc in vivis. Computatio tua de vi praeli composita cum gravitate est optima, nec illi quicquam addere possum. Quiantum

ad Archimedeiam cochleam, ratio ejus alia nulla est, nisi quod cavitta,quae continet aquam , semper ascendat, prout cochlea convertitur. Nam ex. m. pomquam cochlea semel versata fuerit, cavitas A, in qua est aqua, ad punctum B

tunc ascendit, nequit autem haec aqua, nisi ascendat, ex hac cavitate effluere, quamdiu cochlea vertitur; nam A est deprcssior quam C aut D, & B est depres

sior quam C& E. Libenter responderem ad quaestionem tuam de flamma candelae, & similia, sed video tibi hac in re nunquam satisfactum iri, donec Principia Philosephiae meae omnia videris; dicam autem tibi esse mihi animum illa conscribere, antequam ex hac regione excedam, atque ante annum serian illa vulgare; mihi porro propositum est ordine digerere totu hilosephiae meae systema in formam thesium, in quibus absque supervacaneis Verbis, conclusiones meas omnes exponam, una cum veris rationibus ex quibus illas

desumo, quod quidem paucissimis verbis sacere posse me albitror; adjungam insuper in eodem libro vulgaris Philosephiae systema, quale sorsan Fratris Eustachii,una cum meis, ad singularum quaestionum finem,animadversionibu in quibus varias caeterorum opiniones adjiciam, & quid de illarum singulis tenendum sit, &sorsan in calce comparationem utrius que hujus Philosephiae instituam; sed quaese consilium hoc nemini adhuc aperias, praesertim antequam Metaphysi a mea suerit edita; nam si id Rqrcntes resciscerent, pedibus manibusque omnia facturi essent, ut alia quid aliud negotii mihi facesserent; postquam vero res persecta fuerit, spero ipsis gratam sore. Praeterea hoc Sorbonae approbationem, quam cupio. & quae inceptis meis admochim utilis videtur, forsan retardaret; . nam scias velim has Metaphysices pagellas, quas ad te mitto, omnia Physices meae principia completa. Ratio qua probatur Deum esse in libro illo, de quo ad me scribis, nempe quod si sol ab aetemo illuxit, non potuit

195쪽

EpisTOLARUM PAR s ΙL Epist. XLV. 18 tuit unum hemisiphaerium ante alterum illuminare, &c. nihil probat, nisi

quod anima nostra, cum finita sit, non potest infinitum comprehcndere. Scripseram ad te per superiores me vidisse quatuor ex illis tractatibus, quos pro D. Hugenio exscribendos curasti, allos vero duos, unum nempe de reciprocatione maris, alterum de reflexione ab illo petam. Legam etiam systema D. de Raconis, hic, ni salior, obvium; si enim esset altero brevius, & aeque receptum, illud alteri praeserrem; sed nihil aggrediar in cuiusquam auctoris vivi scripta sne permissu nus, qui certe mihi videtur haud aegre impetrandus, postquam innotuerit consilium meum, nempe considerandi illum quem eligo, ut eorum omnium, qui de Philosophia scripserunt, laudatissimum, illumque impugnandi non magis quam caeteros. Sed nondum tempus est haec aperire, donec Metaphysica mea fuerit approbata. inantum ad celeritatem globulorum e fclopeto explosorum , credo illam majorem esse in ipso exitu ex sclopeto quam uspiam alibi, & ratio, quam ad me scribis, plane nulla est; nam impetus, qui est in globulo, facit

tantum ad conservationem motus,non vero ad incrementum; cum c contra

gravitas corporum descendentium quolibet momento novum impetum producat,& sic celeritarem augeat. Gaudeo quod Cardinalis de Baigne sit adhuc mei memor; mittenda erit ad illum Metaphysica mea, quum suerit impressa. Non opus est ut pro Domino a L. quicquam inseribas ad me, sed potius quoties grandiorem aliquem fasciculum ad me miseris, potcras illum ad D. Z. inscribere, quandiu non erit in exercitu. Saepe enim observavi tuas ad meliteras, antequam mihi r Ederentur, suisse resignatas, quod quidem tabellarii perfidiae ascribo, quem curiosus aliquis com rupit, ut sibi liceret tuas ad me literas aperire. Sed bene est, quod nihil unquam contineant, quod lucem metuat. Heri Metaphysicam meamini si ad Dominum a Zuylichem, qui eam ad te curaret deserendam,sed tamen non ante hebdomadam unam, hoc enim tempus ad illam perlegendam ei concessit. Titulum nullum praefixi, sed hic mihi videtur omnium maxime appositus, Aenati Destanti Meditationes de prima Philosephii: Non enim ibi inusto de Deo aut de anima speciatim, sed generatim de omnibus iis rebus, quae inter philosephandum primae cognosci possunt. Scopum meum ex literis, quas ad te cum illa dedi, satis perspicies; hocque unum hic adjiciam, non abs re fore, cum Typographo stipulari, aptequam praelo subjiciatur, ut nempe tot nobis exemplaria & quidem compacta suppeditet, quot opus erunt'; nam ut quis sua sibi scripta cmat minime gratum est, minique persuadeo librarium posse hoc sine damno fa-

196쪽

188 RE NATI DE s CARTE fcere. Triginta tantum exemplaribus hic mihi opus est; Parisiis vero quot

opus erunt, tu videris. Vale.

Ad quendam R. P. Sorbonae Doctorem.

Pttit ab illo ut Meditationes sivi legere risit. CVm quibusdam abhinc annis dignatus lacris testari mihi meas de Philosephia opiniones tibi non videri incredibiles, tuamque praeterea singularem eruditionem noverim, vehementer cupio ut Metaphysicae tractatum, quem R. P. Μersennus tecum communicabit, examianare ne graveris. Viam, qua animae humanae naturam investigo, & Dei existentiam demonstrare aggredior,unicam esse existimo, qua res feliciter praestari possit; & quamvis non sim nescius potuisse fieri ut alius quispiam illi melius insisteret', multaque a. me suisse omissi, quae explicatione indigerent; attamen modo quis meos mihi desectus indicet, omnibus meiaderi posse me confido, eaque, quibus utor, argumenta tam evidentia &certa essicere, ut pro demonstrationibus haberi queant; unum tamen adhuc deest, nempe quod facere nequeam ut ab omnibus pariter in geniis capi possint, imo neque ut a plurimis attente legantur, nisi ab aliis, quam a me, ipsis commendentur. Quia autem nullos in orbe novi, qui hac in re plus potant Sorbonensibus, aut a qvibus integriora iudicia possim expectare, illorum patrocinium imprimis implorare mihi decretum est; cum vero tu sis ex primariis Societatis illius membris, mihique bcnevolentiam semper sueris testatus, maxime vero quia Dei causa est, quam defendendam sescepi, multum a te auxilii in hoc expecto, tum ex consiliis tuis, si Patrem Mersennum admonueris qua ratione rem tractare debeat, tum ex favore tuo, si judices aequos mihi procuraveris , teque ipsum in illorum numerum retuleris. Hoc me tibi totum d

197쪽

EpisTOLARUM PAR s IL Epist. XLVII. 18 LPIs Tot A XLVII. Ad R. P. Mersennum.

De Meditatinum fluarum edistane.

TAndem mitto ad te meum Metaphysices tractatum, cui titulum non praefixi, ut te in illius sus plorem assumam, & sit penes te nominis imponendi arbitrium. Μihi videtur inscribi posse, ut per superiores dix ram , Mediationes de prima Philosophur. non enim de Deo & anima Elum tracto , sed generatim de omnibus iis rebus, quae ordine philosophanti primae occurrunt; nomen autem meum tam multis jam notum est, ut si illud reticerem, plurimi serent qui doli de vanitatis, potius quam modestiae factum suspicarentur. Quod ad epistolam ad Sorbonenses, si in titulo peccavi, aut si quid in si1bscriptione, sermulave alia desideretur, quae id suppleas; utrum

vero mea ipsius, an vero aliena manu scripta sit, parum referre arbitror. Illam autem a tractatu separatim mitto. quia si omnia ex animi sententia succedant, satius fore credo postquam a P. G.& ab amicorum tuorum uno aut altero examinatus fuerit, ut absque epistola imprimatur, quia autographum nimis male exaratum est, quam ut a plerisque illorum legi possit, & sic impressus Sorbonensi Societati offeratur, cum epistola manu exarata; postea vero, ni talor, eveniet ut quibusdam E Societate tractatus hujus examinandi cura demandeturiquapropter totidem exemplaria quot opus erunt,aut potius quot Doctores fuerint, illis distribuenda erunt; o i mones vero sua si quas habeant, ad me mittant, ut ad illas respondeam;&haec quidem ad calcem libri poterunt adjici; post deinde, ut mihi videtur, non poterunt suum detractatu isto judicium denegare, quod una cum epistola,quam ad illos scribo,in initio libri praefigi poteritSed res

forsan praeter expectationem meam abibunt; itaque omnia permitto tuo& Patris G. quem, ut tibi in hoc negotio auxilio sit, per literas rogavi, arbitrio. Nam ex velitatione, quam nosti, compertum habui etiam in aequissima causa opus esse amicorum patrocinio. Hoc vero me maxime iuvat, quod cum causam Dei agam, rationes meas respuere non licet, nisi

ostentitur in illis paralogismus, quod quidem impossibile credo, neque contemnere, nisi validiores afferantur, quod certe arduum existimo. Vale.

198쪽

Ad R. P. Mersennum.

Negotiorum ergo.. De qmissum locis Diri Thoma. De rivaritatis.

I Ncluta has scripseram superiore hebdomade, mittendas ad te una cum a Metaphysica mea per D. a Zuylichem, sed biduo abhinc hac transiit

Groningam iter habens cum Dom. Pr. , & quia non poterat ante aliquas hebdomadas in Galliam scribere, illas ad me retulit. Pactus sum de v ctura cum tabellario tribus lifris gallicis. Multos autem sumptus jam tibi attuli pro literarum mearum vectura, vellemque mihi daretur '. portunitas illos tibi restituendi, idque fiet quoties tibi visum fuerit. Multum de me meritus est Dominus des Argues, quod causam meam contra P. B. defenderit, atque admodum laetor quod illum negotii nostri testem adhibueris; non possum animum inducere, ut credam illi non placere ut latinam meam epistolam Jesultarum Societati ostendas ; nam quamvis P. B. te non rogaverit ut epistolam suam Gallicam ad me miti res, nihilominus cum etiam non interdixerit, neque porro causa ulla esset quamobrem interdiceret, quandoquidem illam ad te dederat, ut quid ad me scripsisset, tibi significaret, cumque insuper aliam tibi prome misisset, non video quicquam esse cur aegre serat, quod illam ad me miseris, veluti ad confirmandum mihi id, quod per epistolam istam tibi significaverat, nempe illumjamdudum mihi dedisse resse,nsum; itaque ipsi dicere poteris te, ut ipsi gratificareris, illam ad me misisse. Caeterum omnibus recte perpensis, nil nimis in responso meo reposuisse me arbitror. Nam quantamcunque erga me benevolentiam & urbanitatem assimulent, pro certo habeo illos me siaulo exploraturos, illisque occasionem nocendi eo magis defuturam, quo acrius respondere me vide-.bunt, aut si alias comitate utor, id facere me ex moderatione, non vero cx mctu aut imbecillitatis conscientia. Praeterquam quod scriptum P. B.

nihil minus mereatur, quam quod respondi. Accepi libellum D. des Argues, cujus non potui nisi exordium & epilogum legere, quia sch mala nondum accepi, & timeo ne illa ante longum tempus non accμ piam, quandoquidiam per D. a Zuylichem nunc peregrinantem ad me

Gratias tibi ago pro Divi Thomae locis de votis, quanquam rem in dubium nunquam revocavi, nam nimis plana est; & qui vel haec obji-

οῦ . , . ciunt,

199쪽

Epis ToLARυΜ PARs PI. - Epist. XLVIII. 1s retunt, vel etiam hoc , fiat lux, ostendunt esse sibi malum animum abiaque scientia, & sane potiorem tibi causam esse existhno ridendi illos, quatenus refellere aggrediuntur res , quas non intesti mi, per alias, 'quas minus intelligunt, quam ipsis proscindendi te scommatibus. Recte illis respondisti, nempe Deum, cum diceret, sat lux, ingenerasse motum in partibus materiae, illisque indidisse propensionem ad hunc motum in recta linea continuandum, nam hoc ipsum lux est. Sed consultius re . censeo ut istiusinodi homines cum hoc responso mitas facias, debere illos, si quid habent quod mihi objiciant, suas ad me objectiones mittere, mihique illas gratissimas fore, vel minutissimas; sed me riderebilas o

mnes, qui scripta mea clam me traducunt, atque ubique profiteri, me illos pro calumniatoribus habere.

Certum est pondus C non gravitare super planum AD, nisi ea dis serentia , quae intercedit inter vim ad illud super hoc plano sustinen- . dum requisitam , & vim ad illud in aere libero siastinendum necessariam. Ut si ex. gr. pondus illud sit centum libras grave, requirantur autem tantum quadraginta ad illud super AD sustinendum, planum illud

sexaginta tantum libras sustinet. Hocque etiam pacto vis ictus bombardae majoris aut minoris mensurari potest, ut videre est in Dioptrica mea, pag. I9. ubi nempe aqua reperitur satis valida ad resistendum ictili hombardae oblique explosae; sed tamen multa hic consideranda veniunt, ad quae non vacat nunc attendere, non cnim sinit tempus, ut aliud asdam , nisi quod sium &c.

200쪽

De qua cum lamiam Isuita. Cur materia νώιβbtilis Optime dist suasis ad corporum angatos implendos. De pressione brata. Varia. De igne. Dere1 isne ct refractione. Non positim non remittere ad te Gallicam epistolam P. B. quando qui ciem illam repetis; sed nescio qui poteris illam ci reddere, cum illi aliquid superscripseris, & nonnulla etiam manu mea in margine ante hac annotata sucrint, quum illam ad amicum quendam mitterem: dissimulare enim nequeo me illam plurimis ostendisse, & cum Jesuitae habeant ubique exploratores, atque hic habitet illorum unus amici cujusdam mei perquam fanuliaris, a quo tamen nihil audivit, quod amicus ille meus mihi obesse posse crederet, est enim mihi fidissimus, forsan iam norunt hanc epistolam in manus meas venisse, quare, pace melioris sententiae, satius fiore existimarem ingenue fateri te misisse illam ad me, quod hoc ipsi gratificari te putares; nam revera nulla est ratio, saltem quam honeue proferre possit, cur illam ad te scripserit, quis ob eandem debuerit Eeeis re mihi illam videre. Neque id inique serre potest, quin eo ipse prodat se dedisse ad te literas istas, ut suaderet tibi se velle nonnulla contra me deinsendere, quae tamen coram non ausit, nec valeat sustinere. Interim i

men magnos hac de re tractatus auditoribus suis dictandos composuit; dixit enim mihi hic Danus quidam se vidisse unum in manibus cujusdam respondentis, nomine Potier, a quo exscriptum impetraturum se speraverat, sed non potuit; & forsan prohibuerat Pater B. Mitto autem ad te denuo responsum, quod ad Iatinam illorum epistolam dederam, ut illud eis, si tibi visum fuerit, separatim ostendere possis; videtur enim mihi in rem, ut sciant quo sentia verba illorum suerim interpretatus;& si velles Patri B. sateri te misisse ad me suam epistoIam, postes etiam responsum meum illi confidenter ostendere, adjiciendo te noluisse antea illud, utpote nimis acerbum, cum illo communicare, quod metueres ne amicitiae inter nos conciliandae obesset; denique puto fore gratum utiique, ut verum libere profitearis; spero enim illum eo m dcratius dchinc loquuturum de me , quo ad meam defensionem in structiorem esse me sensicrit. Et quamvis fortasse mihi satius foret apem to cum illis marte dimicare, idque penitus constituerim , si causam

SEARCH

MENU NAVIGATION