장음표시 사용
221쪽
EPIsTOLARU Μ PAR s II. Epist. LVII. zi 3 quia tribus tantum verbis illa perstrinxisti, vereor ut dubiorum ejus ori' ginem divinare potuerim, quod in causa suit quamobrem sus finem
ultimarum objectionum, quas ad R. P. Mersennum mitto, locutus tantum suerim de maxime generali occasione, propter quam maxima pars hominum vix ullam inter animam & corpus distinctionem deprehendant; scilicet ex primis iudiciis, quae ab infantia nostra tulimus, deinde vero ex Philosbpsia vulgari assuevimus corpori permulta tribuere, quae
ad animam tantum pertinent, & animae quoque permulta, quae tantum ad corpus; atque ita vulgo confundimus duas illas ideas corporis&animae , in compositione idearum , quas de qualitatibus realibus, S: substantialibus sormis effingimus, quam quidem compositionem omnino respuendam existimo. Contra enim, si Physica recte perpendatur, omnia, quae ibi cadunt sub intellectum, reduci possunt ad tam pauca genera, &quidem quorum habeamus notiones tam claras, S: i se invicem distinctas, ut postquam ad illas attenderimus, mihi videatur fieri non posse quin advertamus, dum unum absque alio concipimus, utrum id fiat ex mentis abstractione, an vero ex reali illarum diversitate; nam in omni eo, quod per mentis tantum abstractionem separatum est, necessario observatur coniunctio & unio, quum simul considerantur; nulla autem inter animam & corpus observari potest, modo ut non aliter concipianetur , quam quomodo concipi debent, corpus nempe ut quid spatium implens , anima Vero ut quid cogitans; ita ut praeter ideam, quam de Deo habemus, diversissimam ab illis omnibus, quas habemus de rebus creatis, duas alias non noverim quae tantopere inter se discrepent, quantum hae. Sed meam tantum sententiam hic propono, quam tanti non facio, quin illam mutare sim paratus, quoties a doctioribus melius edoctus suero. Vale.
Ad R. P. Mersennum. Petit ut m imposterum ais objectiom ipsi Explicat
quamdam quaestiolum geometrisam.
CVm tibi devinctissimus pro officiis omnibus quibus me prosequeris,' studio, quod in omnibus, quae me spectant, testificaris, verum quia mea me longe minus, quam te ipsum tangunt, inique tecum actu-
222쪽
2 rq RENATI DE sc ARYs grum me censerem, nisi te rogatum Vellem , ut omnia in meam contu meliam dicta contemnas, atque illis ne aurem quidem praebeas, neve illa ad me rescribas; nam quod ad me attinet, tamdiu est quod scio stultos esse in mundo, illorumque judicia tantilli facio, ut pigeret vel unum otii & tranquillitatis momentum illorum causa perdere. Quantum vero ad Metaphysicam meam, de illa cogitare desi ex quo meum ad Hyperaspistem responsum ad te misi, ita ut ne illam quidem ab eo tempore attrectaverim; quare non possiim ad eorum quicquam respondere, quae superiore hebdomada de illa ad me scribebas; nisi quod te orem ut omnem illius curam mecum abjicias. Equidem ego, quum illam vulgarem, id feci, quod exigere a me existimabam gloriam Dei ει conscientiae meae ossicium; quod si consilio meo excidi, & nimis paucissint in orbe, qui rationes meas capere valeant, non sum in culpa, neque illarum veritati quicquam propterea decedit; sed certe in culpa essem, si hoc mihi doleret,aut si rempus ulterius impenderem respondendo ineptis hominum vestrorum objectionibus. Miror quod unas ex mortui N. literis ad me miseris, quas eo vivo indignas censueris, quae a me legerentur; nam iste homo etiam quum verum serio indagaret, nil nisi insulsissimos paralogismos scribere potuit. Μirum esset si verum jam invenisset dum hominem sibi invisum calumniari tantum studet; hocque unum ad egregiam eius epistolam re- sponsium velim,falsa esse & absque fundamento omnia illa, quae ille adversiis me profert. Non est quod mittas caeteras eius epistolas,habemus enim hic satis chartae ad lpostremum usum, ejus vero literae ad hoc unum usui esse possunt. Si SchotenusJunior illas non intelligit, culpa non est mea, & cum illum tibi commendarem , haud puto me laudasse illum ut judicio acerrimum, aut doctissimum. De quaestione Geometrica scripsi jam ad te non esse cur perdam tempus in docendis hominibus, qui gratiam mihi non essent habituri, jam vero addo me animadvertisse illos vix esse idoneos, qui doceantur, quandoquidem ne hoc quidem capere potuerunt , quadratum Α Κ, aquatur quadratis ex Κ Η Ο Α H; nam cum A Hsit perpendicularis ex vertice coni in centrum ellipseωs quaesitae demissa, &cum HK sit communis sectio hujus ellipseωs¶bolae datae, liquet angulum ΑΗΚ esse rectum. Quantum vero ad lineam PB, multum abest ut sit pei pendicularis ad Α Η, cum non sit in eodem plano, sed est illius perpendiculari parallesa. Rogo te iterum nullas adversus Metaphy-- scam meam, aut Geometriam, aliasveid genus objectiones mittas, vel saltem nihil ad illas responsi expectes.
223쪽
EpisTOLARUM PARs ΙΙ. Epist. LVIII. - 2IsEPIs ToLA LVIII. Ad R. P. Mersennum. De secunda Meditationum siuarum editione. Deri 2 ιrinfiniis e motis. Dinbus hisce novissimis tabellarii prosetaonibus nullas a te accepi,& ad eas, quas antea dederas , pauca sunt quae rescribam; sed monendus es Meditationes meas hic imprimi, cum enim intellexissem ex amico quodam meo multos hic Bibliopolas habere id in animo, nec posse me illis obstare, propterea quod privilegium non valet nisi in Gallia, hic autem omni libertate utuntur, ita ut ne privilegium quidem ab Ordinibus impetratum illos cohibiturum esset, malui ut illorum aliquis me consentiente & emendante, quam alius quis, me inscio & cum multis erratis, illas imprimeret. Quapropter assensus sum ut ab Amstes amensi Typographo, nomine Elaevirio typis mandarentur, hac tamen lege, ut nulla in Galliam exemplaria mitteret, ne Bibliopolae fieret injuria, qui tamen mihi non satisfecit, nullumque aut ad me aut ad Marium exemplar adhuc misit. Marius enim nudiusquintus aut sextus dixit mihi, se nequidem intellexisse quod exemplaria per mare ad se transinitterentur, sed Blum duobus abhinc aut tribus mensibus sibi rescriptum seisse librum esse fit b praelo, atque exemplaria ad ipsum transmissum iri. Itaque nihil est quamobrem nique serat, quod liber hic imprimatur, quandoquidem exemplaria ad nos mittere negligit. Hoc unum te rogatum velim utrum in rem fore judicaveris ut restituantur ea, quae ex meo ad D. Arnaldum responso rescideras, & adjiciam Hyperaspistem cum meo responso; &praeterea praesgam in titulo, editiosecunda, priori Pari facta emendatior o auctior. Haec editio ante duos menses non absolvetur, &s centum illa, de quibus scribis, exemplaria a Bibliopola .missa suerint, poterunt interim facile distrahi, sin minus, arbitrium ejus erit an vesit illa reti
Unum est quod te oro cujusdam mihi intimi causa, ut nempe ad nos transmittas delineationem horti palatii Luceburgen sis, atque etiam aedificiorum , sed praecipue horti; audivimus excusam fuisse, si ita est, quae se excusam mitte, sin minus, illam a topiario, qui topiaria struxit, si , possis impetra, aut si non possit aliter fieri, cura ut delinectur ab illo homine , qui Dioptrices meae figuras secit , illique praecipias ut ad arborum& topiariorum ordinationem praesertim attendat, id enim potissimum
224쪽
216 RE NATI DE s CARTA sexoptatur. Utar Domini P. opera, ad sumptus, quos in hoc feceris, tibi Parisis restituendos, nec pigebit septuaginta aut octoginta libras tu ronicas in hoc impendere, si minoris fieri non possit. Quantum ad quaestiones tuas, prima est de iudiculari sphaerula, de qua dixi, quod ludes, qui duplo plus materiae contineat, quam sphaerula ista, unam tantum motus sui tertiam partem illi imprimit; quod
quidem facile erit intelligere, si consideres motum, aut vim admotum ut quantitatem, quae neque minuatur, neque augeatur unquam, sed quae ab uno corpore in aliud tantummodo transmittitur, prout corpus unum aliud impellit,& quae in omni materia aequali celeritate mota aequaliter diffunditur. Oportet enim ut fatearis quod quamdiu tudes tangit 3ι impellit sphaerulam, ludes & sphaerula simul moveantur, & sic totaVis ad motum. quae antoa erat in ludite selo, tunc aequaliter diffusa est in tota luditis & sphaerulae materia; cum autem materia sphaerulae sit tantum una tertia pars totius istius materiae, cludes enim supponitur sphaerulae duplus sequitur illam etiam non posse accipere nisi unam tertiam hujus partem. Constat guttam aquae posse esse tam exiguam ut in aere descendere nequeat, atque id egomet nonnunquam observavi in nebulis, quas videbam ex aquae tantum guttulis in aere pendulis constare; verum commoto tantillum aere, plures simul jungebantur,& sic crassiores factae in pluviam descendebant.
Quantum ad experimentum tuum de globo Α, qui in globos B & Cimpulsus, minorem ope majoris propellit, immoto sere manente majore B. ratio ejus facile reddi potest; nam quamvis duo hi globi, primo quo tanguntur momento, eadem sine dubio celeritate moveantur; nihilominus quia B gravior est quam C, hinc fit ut ab inaequalitatibus plani, super quod gyrantur, multo magis tardetur , & hae quidem inaequalitates, quae globum B morantur, globo C sistendo impares sunt; imo &quamvis hi duo globi serent ejusdem magnitudinis, prior tamen posteriorem Diuitigoo by Coosli
225쪽
EpisTOLARUM PAR s II. Epist. LIX. ri forem celeritate superare posset; nam omnes illae plani inaequalitates: quae priori obsistunt, obsistunt etiam sequenti, suasque adeo vires iunctim adhibent ad illas superandas ; at vero quod posteriori obsistit, neutiquam
moratur priorem, qui idcirco potest ab illo continuo recedere. Pueri crura agitando equos conscendunt, propterea quod ista agitatio illos juvat ad costas & pectoris musculos movendos, quorum ope in equi dorsum irrepunt, non vero quia aerem pedibus verberant. Nihil ulterius in epistolis tuis reperto,ad quod sim respondendo,nam quantum ad aquarum descensium, nondum mihi hac in re satisfeci, & cum primum comm dum fuerat, huic studio operam daturum me constitui. Vale. Es Is TOLA LIX.
De ejus tractatu de organorum Uu. De noro experimento in magnete. Varia.
Non amplius miror quod scripta mea impugnentur, & quod opini
nes meae adversarios multos habeant, quandovidem innocuus tuus
de organorum usu tractatus, ipsa illorum harmonia mavior, & quem non minus, quam lyram Davidis, validum putabam ad spiritus malignos arcendos, invenit discordiae amatores, qui illum impugnaverint. V Iupe suit mihi ad finem libri, quo me condecorasti, videre quomodo sola tui nominis imbra reos fulminare & ex alto serire potuerit; non poteras meliorem viam inire respondeodi inconsiderati illius ineptiis; & quod ad rationes NB, quas in ejusdem libri initio vidi, nolim quidem inficiari illarum auctorem doctum esse, sed nullas tamen demonstrationes illic video ; in rebus autem utrinque disputabilibus is mihi videtur Paedagogum aut censerem nimis affectare, qui rationes ab ingeniose quopiam scriptas impugnare aggreditur; sed hi riam ignoro,atque adco de pondere rationum haud ita bene judicare pollium. Quantum ad tractatum de Μ nete, non poenitet me illum lcgisse,
quanquam illius ratiocinia nullius plane sint ponderis, unumque tantum in illo novum experimentum reperiam, nempe quod, cum Chalybs Magnetica est ad Horizontem perpendicularis,certum quoddam aequatoris sius punctum, quod in qualibet mundi parte semper idem manet, ad polum sponte sua se convertat; hoc enim experimentum magni facio.
226쪽
118 RE NATI DE s CARYΕs Sed vereor ne hallucinatus siserit, dum asserit illud aequatoris magnetici punctum 1 polo mundi nunquam declinare ut nauticarum pixidumaeu,; & si possem ad tempus sphaericum magnetem habere penes me, conarer hujus rei Veritatem explorare, & aliquid praeterea aliud se sin reperirem ; sed non memini me hujus figurae ullum vidisse apud D. Reael, unde colligo istiusmodi nullum in hac r one haberi. . Caeterum accepi scriptum, quod a te expectatam; puta es Ie captivum, quem cupio, quam humanissime potero, tractare, sed illum us. que adeo reum deprehendo, ut nullam ejus saluti viam videam super- 'esse. Polemicum meum de illo consilium quotidie habeo, ejusque se tem intra paucos dies cognoscere poteris. Fortasse bella haec Scholastici causa erunt Mundo meo prodeundi propediem in mundum, & statim prodiret,nisi antea latine loqui docendus esset,& appellandus summa Phialo phiae , quo facilius admittatur in consertium Scholasticorum, qui i
Irim hostiliter persequuntur, atque ante partum conantur suffocare, ut& Ministri & alii. Dominus a Pollot multa de his tibi renunciare poterit, ille enim nobis auxilio fuit ut victorias Ultrajecti reportar mus, vel potius ut salvi effugeremus, spolia enim vix ulla retulimus.
raria. Defendit si contra idos qui ipsum Pelagianum diceb-. De axiomate irnti Oime quod ιι re mipimis est veram. De Consilio Cosaminst. Cost in raetius i sum odis prostquatur. MAximam gratiam habeo Domino de Sainte Cmis, pro benevolam tia , quam ema me testari illum scribis. Consilia ejus magni facio,& quantum licebit, sequar; imo & susciperem libenter in Galliam iter, ut illa ab ejus ore acciperem, sed mare δι Dunkerhani piratae trajectum reddunt intutum nimis & periculosum. Quod vero mones ut palam profitear me esse Catholicum Romanum . mihi videor de expresse & saepius secisse, ut quum Sorbonen.
bus Meditationes meas nuncuparem , cum explicarem qua ratione species sine substantia panis maneant in Eucharistia & alibi; spero autem posthac meum in hanc regionem secessum nemini daturum locum male
stimandi de Religione mea , quandoquidem ea r=gium est Catholi
227쪽
Epis To LARUM 1 ARs II. Epist. LX. corum, teste R. quae nuper huc venit, atque R. quam brevi redituram
Mitto ad te prima tria sella obiectionum Patris B. Typographi negligentia est causia cur totum ad te nondum mittam. Quae serva exscriptum quod apud te est, ne relinquatur ipsi locus conquerendi quicquam in ejus autographo immutatum suisse, quod, quam potui e- . mendatissime imprimendum curavi, ne literula quidem immutata. Μiraberis sene quod illum selsi reum toties agam, sed multo graviora in sequentibus videbis, & tamen illum, quam potui humanissime, tractivi,sia nunquam vidi scriptum tot erroribus resertum; spero tamen me ita separaturum cstsam ejus a sectorum ejus causa, ut mihi insensi esse nequeant , quin se veritatis hostes, & calumniae fautores aperte profiteri u linta Quaesivi in Divo Augustino locos, quos in rq Psal. mihi indicaveras, sed illos reperire non potui, pec quicquam ex illo in hunc Psalmum. I quisivi etiam in errores Pelagii, ut scirem quo fundamento illi niti potuerint , qui dicunt me esse in ejus sententia, quam hactenus ignoraveram. Sed certe miror quod homines isti, qui amant calumniari, praetextus quaerant a vero tam alienos & tam longe petitos. Dicebat Pelagius posse hominem bona opera absque gratia facere, & vitam aeternam mereri , quod quidem ab Ecclesia filii damnatum; ego vero dico ppse naturali lumine cognosci quod Deus existat, sed propterea non dico naturalem hanc cognitionem ex se & absque gratia mereri gloriam sirpem turalem, quae nos in caelo manet; nam E contra liquet gloriam hanc, cum sit supernaturalis, non posse nisi supernaturalibus viribus acquiri neque porro de cognitione Dei quicquam asserui, quod etiam non asserant omnes Theologi Sed observandum est per ca, quae lumine naturali de Deo cognosci possitnt, ut ex. ca. quod sit optimus, omnipotens, Verarissimus,&c. praeparari posse infideles ad fidem accipiendam, sed non iusticere caelo demerendo; ad hoc enim credendum est in Jesum Christum de caetera revelata, quod quidem pendet a gratia. Video proclive esse scripta mea male intelligere, nam cum veritas sit . indivisibilis, minimum quid illi demptum aut additum illam adulterat; sic ex. ca. scribis tanquam axioma aliquod meum, ita omne quod concipimus
csera, est, 'e exigui, quod quidem nequaquam meum est, siret hoc, nem- id ο- qaod clare percipimus, est verum; atque adeo existit, si quidem percia piamin feri non posse quin exi'at; aut saltem potest ex ere, si percipiamia exin tiam 4M es potalem; nam quamvis esse obieesvum ideae debeat habere
228쪽
χro RE NATI DE s CARTAs causam realem, tamen non semper necesse est ut causa illam contineat sor maliter, sed tantum eminenter.
Gratias tibi ago pro iis, quae de Constantiens Concilio in Wihleficondemnationem ad me scribis, sed haud video id quicquam sacere cot tra me; debuisset enim non minus damnari, etiamsi totum Concilium Risset in mea sententia; illi erim negando quod panis & vini substa tia maneat, ut sit subjectum accidentium, non propterea des nivemni accidentia esse realia, quod unum dixi me in Conciliis non legisse; interim magnam tibi gratiam habeo pro cura , qua omnia mea prosequeris.
Gaου deo quod Dominus a L. scripserit ad te de incons erantia Voetii, citantis te auctorem contra me; habueram in animo id tibi renunciare, sed rem tantopere contempseram, ut exciderit memoria. Magni ejus adversus me odii causa est, quod Ultrajecti sit Profestar quidam, qui Philosbphiam meam docet, dc postquam Bus auditores meum ratiociis nandi modum semel gustaverunt vulgarem adeo despicantur, ut illam palam rideant; quod quidem caeterorum Prosetarum, quorum Voetius est caput, magnam in illum invidiam concitavit, & Magistratum quoiatidie fatigant, ut illi hoc docendi modo interdicat. Oportet videas reia sponsum meum ad quasdam Voetii Theses, in quibus complexus est quantum potuit de Philosophia mea, mittam illas ad D. a L. ut per illum
ad te mittantur, secus enim vectura tibi nimio constaret. Caeterum i gi candidum judicium, quod de me tulit D. Cha nutus nimirum non esse me imparem objectionibus Patris B. solvendis. Conabor illum aeque u racem comprobare, atque hunc a Vero alienum, mihique volupe erit ut ille sciat me esse, &c.. EPIs TOLA LXI
De νibrat e chordarum. Dι duplicatione cubi, oc. NUllas a te unquam accipio sine novis beneficiis, novisque tuae elome benevolentiae argumentis; hoc unum mihi dolet quod hic rarius habeam occasionem inserviendi tibi, quam tu in loco ubi es, bene merendi de me. Duas illas hebdomadas deflco,quibus Leodium ocius ad venisti, potuissemus enim interea eximie ambulasse. Qirantum vero ad
229쪽
EPIsTOLARUM PAR s II. Epist. LXI. ari ad quod tibi Antwerpiae accidit, haud adeo inauspicatuna puto, satius enim est rem ita se habuisse, quam si diu post innotuisset te illuc venisse, quod quidem vix latere poterat. inod ad D. N. nescio numquid mea causa sit tibi aliquatenus insensus, quemadmodum etiam N. quanquam ad hoc nullam ei causiam dc-derim; sed in iis, quas ad me scripsis te illum tibi renunciaveram , me Objurgabat, atque inter alia haec verba habet; cumque Masennus tuus totas dies in libro meo manufripto versaretur , atque in eo pleraque, qua tua esse existimabat, videret, ct ex tempore illis addito, de illorum auctore merito dubitaret, id quod reserat, illi liberius fortassis, quam tibi aut illi placuit aperui; hoc unum in causa suit cur illi responsum dederim, secus enim haud dignatus suis. sem; sic autem incepi responsum: Multum aberras a vero ct maligne iudicas de religiosissimi piri humanitate , s equid mihi de te a P. M. renunciattim esse suspiceris; sed ne plures alios cogar excasare , sιre debes me non ex illo, neque ex ullo alio, sed ex tuis ipsis ad me literis, qua in te reprehendo, cognorise, ctc. Deinde longum sermonem ineo, qui totus est de ineptiis, quae in novillimis eius ad me literis habentur, quas una cum secundis mcis ad illas respon sis asservo; si enim Ethicam unquam scriberem , vellemque explicare quam ridiculus sit insulsus Paedagogi fastus, non possem rem melius rc praesentare, quam quatuor hasce epistolas inserendo. Quod ad distinctionem vibrationis chordae in principvim , medium, crsnem seu quietem, tuum de magnete experimentum satis probat cjusmodi quietem nullam esse; si cnim probat, ut optime concludis, agitationem aeris non esse causam motus, ninc necessario sequitur vim ad motum esibin ipsa re, & proinde fieri non posse ut quiescat, quamdiu haec vis durat; sed si funis post primum progressum quiesceret, non posset amplius vi propria regredi, ut fit; nam dum quiescebat, dcbuisset ejus potentia admotum celtae.
Quod ad N. attinet, immerito prorsiis conqueritur de chartis Ccographicis , quas ad illum mittebam , meum enim esset conqueri, qui illas cmi de meo, non vero illius, cui nihili constiterunt, & qui forsan simulavit se illas non accepisse, ne mihi eo nomine devinctus esset; nam certo
mihi constat illas fuisse pro inscriptas. Sed non pigebit me ut palam fiat me tibi testatum sui me hominem istum apud me parvi admodum se ri, propterea quod agnovi illum incepta sua nunquam perficere, & praeterea esse animo minime generose. Non opus est ut specialius cognoscatur quidnam mihi causae sit illum culpandi, nam ne dignus quidem mihi videtur , cui irascar. Verumtamen si quis vellet mihi vitio dare quod
230쪽
111 RE NATI DEI CARTES illum jam prorsus deseram, quicum amicitiam olim colueram, scripsi alte literas, cum esses, ni fallor, AntWerpiae, ex quibus purgare me pol ris. Accepi epistolam ab eodem N. oetiduo abhinc, per quam me invi-rat, tanquam nomine Domini de Marcheville, ad faciendum iter Constantinopolim , quod quidem risu excepi, nam praeterquam quod a peregrinandi consilio sum jam valde alienus, suspicatus sum esse potius comis mentum hominis, quo responsum a me eliceret, quam quod Dom. de Marcheville, cui nequaquam notus sum, tale quid, ut scribit, ei dema dasset. Nihilominus si sorte id esset verum, quod a Dom. Gassendo, qui ipsi comes esse debet, rescire posse te puto, fac, quaesis, ut sciat me maximam illi gratiam habere pro honorificis, quas mihi offert, conditionibus, meque quadriennio aut quinquennio abhinc fusinodi occasonem amplexurum suisse ut maximum fortunae munus, sed in praesens aliis consiliis, quae id non sinunt, distineri. Mihi autem pergratum faceret D. Gassendus, si hoc illi meo nomine dicere dignaretur, illumque meis veris bis salutare. Quod vero attinet ad N. cum is non sit, cujus epistolis fidere velim,ut consilium aliquod in eam,ita neque existimavi esse cur illi responderem; hanc quae δε epistolae meae partem D. Gassendo ostendas, & illum certiorem sectas se maximo aestimio & honore apud me esse; scripsissem ad ipsum hac de re, si credidissem verum esse, id quod mihi renunciabatur. Caeterum notum esse velim me Deo gratias) non esse eo redactum, ut ad sortianas quaerendas mibi sit peregrinandum, meque mea sorte sitis contentum esse, ut de illa mutanda non sim Ellicitus: & si quando peregrinor, me id facere ut aliquid addiscam & cur ostati meae satissa-ciam. Si offendas P. G. me summopere devincies si illi testificeris quantum illum colam, nec non P. Gondran, & quantum testatus suerim tibi me approbare & sequi opiniones, quas inaejus libro extare mihi di- xisti, sed nondum ausium filis te me de hoc ad illum scribere ,.quod puderet me non potuisse hactenus librum comparare ut illum legerem, propterea quod de eo nihil intellexeram, nisi ex quo Parisiis excesseras; non pigebit etiam ut ipse nominatim prae aliis stiat me ad aliquod aliud studium animum adjungere, quam ad artem gladiatoriam. Quantum ad caeteros,
placet responsum, quod illis dedisti. Imaginari nequeo quod iis, quae de duplicatione culti ad me mittis, inesse possit aliquid, quod animum per unam semihoram detineat; si enim per solida sit demonstranda, res possibilis est, quemadmodum scis me olim ostendisse Dominis Harh &Mydorgio illius constructionem, quam Dominus Μydorgius optime demonstravit; at si cogitant illam aliter investigare, certum est eos d cipi.