Renati Descartes Epistolae, partim ab auctore Latino sermone conscriptae, partim ex Gallico translatae. In quibus omnis generis quaestiones philosophicae tractantur, & explicantur plurimae difficultates quae in reliquis ejus operibus occorrunt. Pars

발행: 1668년

분량: 418페이지

출처: archive.org

분류: 철학

171쪽

ΕΡIs Tot ARUM PAR s II. Epissi XL. I s; tum mihi seceris, si responsum meum quibuscunque libuerit ostendas, ut res palam sit. antum ad objectionem istam, posse vatia objecta varieque colorata per idem soramen cemi, satis, opinor, illam solvi in meo ad Dom. Morinum response; porro observandum est non debere foramen illud esse valde exiguum, ut cavillatores isti supponunt, sed satis magnum, alioqui enim vix plures colores per illud videbuntur; sed vellem ille rem nobis melius explicaret per intentionales suas species, aut alio quocunque pacto. Nam si quid sit in hoc dissicultatis, in re ipsa est, non in modo, quo rem explico, quia nempe impossibile est quicquam minus materiale reperire, & proinde cuius major copia in eodem simul subjecto commodius esse possit, quam diversas impressiones in eodem corpore receptas. Quod vero ille dicit, ut causa ad causam, ita essedim ad esutum; libenter . concedo, sed hoc nihil explicat; nam hic tota rei dissicultas est ostendere quomodo se habeant causae ad invicem. Q d autem ille ait, densitatem medii essicere refractionem, potest manifeste falsi convinci, quia refractio radii luminis aquam pervadentis fit versiis perpendicularem, pilae vero fit a perpendiculari; ita ut una eademque densitas habitura esset hoc pacto duos effectus plane

contrarios.

Quantum ad objectionem tuam cur mobile Α, impulsum versus B, non reflectatur versus Α; respondeo mobile illud nunquam posse tangere B, in puncto aliquo indivisibili,sed semper 3n parte Inadaequale siti

pia, inquam ad angulos inaequales aliter incidit, quam ad angulos rectos.

172쪽

iM RE NATI DE s CARTA sid inde concluditur, quod tali temporis spatio tantum in genere iter conficere debeat, & tantum nominatim versus dextram eodem illo temporis spatio; atque hoc idem est cum eo, quod in Dioptrica mea scripsi. Quantum ad istum, de quo scribis,genere & iuete Machinarium,vellem essectus videre, ut ejus propositionibus sidcin adhiberem: etenim fieri quidem potest ut corpus aliquod in aere aliquanto tempore sine retinetiaculo aut sustentaculo pendeat, sed non ita ut ibi firmum maneat, nisi saltem infra sistentetur . sicuti serrum, quod vi magnetis in aere pendet, neque tamen ad magnetem usque properat; itaque ille forsan suspendet corpus aliquod exscrico filo tam tenui, atque ita remoto 1 lumine, ut visum fugiat, quod quidem puerile est; quantum vero ad aves, illa: aerem magis aut minus verberant, prout necesse est ut in eodem loco consistant, quod sane nulla machina arte humana fabricata potest imi

tari.

Sal, oleum & sulphiir pro Chymissarum principiis recenses, ubi

Oleum pro mercurio reponis, oleum enim & sulphur, illis unum & idem est, quemadmodum etiam aqua & mercurius. Principia autem ista comminiscuntur, hoc uno sundamento innixi, quod in distillationibus suis aquas extrahant, hoc est, partes corporum maxime lubricas & flexiles , illasque mercurio adscribunt; olea etiam ex iisdem extrahunt, partes nempe illas quae sunt ramulorum instar, satisque tenues ut pos- snt separari, illasque ad sulphur reserunt; partes vero residui tenuissimas, quae aquae immisceri, & veluti cum illa concorporari possunt, adta reserunt; denique partes crassiores residuae sunt eorum caput mortuum , seu terra damnata, quas non annumerant. Caeterum partes illas non concipio esse indivisibiles, aut aliter inter se, quam divertitate figurae discrepantes. I. Venio ad ultimam tuam 33 Junii datam, in qua minaris te missil-rum ad me scriptum aliquod istius Geometrae, qui scripsit contra Dominum des Argues, quod obsecro te ne facias: nam pro certo habeo

nullius pretii esse posse quicquid ab eo proficiscitur, & ne illud quidem quod contra me scripturus est, videre cupio. 2. Concipio mat riam subtilem eadem sere ubique celeritate rotari, idque ab occidente versus orientem, & quidem celerius quam aut terra aut luna, quadab illa materia, tanquam aves ab aere sustentantur. 3. Latitudo totius

tubi debet ex angustiori parte dessimi, praecipue si angustior illa pars sit ad exitum; altitudo autem a superficie aquae in ipse contentae , usque

173쪽

EpisTOLARU Μ PARs ΙΙ. Epist. XL. 16ue ad libellam foraminis per quod ipsa egreditur. Ut si apertura C, tu-bi ABC, non sit maior quam L, apertura tubi DE, & duae lineae AD & CE, sint horizonti parallelae; etiamsi porro reliquae partes unius' ex istis tubis sint capaciores . alterius vero pars nulla capacior sit, dummodo etiam non sit angustior, illorum uterque parem aquae quantit tem eodem temporis spatio emittent, modo ut semper pleni supponantur ; sed hic duo sunt de quibus ambigo, & quae facile est experiri. Unum est, nunquid aqua citius Guat per foramen E, tubi F E, aut ait Hus cuiuspiam Vasis, in quo deorsum fluat perpendiculariter, quam cum deflectitur in utum per tubulum EG, quem quidem suppono ubique aliquanto capaciorem quam istud soramen E, propterea quod nimia eius latitudo nihil mutat, si vero angustior esset, magna inde mutatio orireturiatque etiam suppoit ejus aperturam G, esse paris omnino altitudinis seu

174쪽

166 RENATI DE s CARTE fAlterum est, utrum aqua in tubo H conclusa pari celetitate si essiu-xura per duos tubos IK & Μ Ν, inter quos nihil discriminis suppono, nisi quod angustior pars unius si in I, alterius vero in N; duae autem istae

aperturae I & N, sunt aequales. Credo niagnam differentiam esse inter aquam per locum declivem d currentem , nulloque loco conclusam, & aquam tubo conclusam, atque

etiam inter globi descensum. Nam ex. ca. si tubi ABDE,&BCF., inter parallelas AC & DG positi sint, aut inter eorum aperturas; seu bases aequales & similes, etiam si longior sit breviori angustior, credo illos parem aquae quantitatem emissuros; at vero in aere libero aqua mi

175쪽

EpisTOLARUM PAR s ΙΙ. Epist. XL. . I 67mis celeriter flueret per declivitatem B F, quam per perpendicularem BE, non tamen tanto minus, quanto globus, cx B in F decurrens, a glo- ex eodem B in E decidente superaretur. Cujus quidem rei rationes longiores sunt, quam ut hic apponantur. antum ad flumina, si illorum alveus esset ubique aequabilis, haud video cur tardius in iundo, quam in supcrficie decurrerent, sed quia plerumque in una parte profundiora sunt, quam in alia, certum est illa tardius fluere debere in fundo quam in superficie iis in locis quae profundiora sunt, propterea quod aqua in illis tanquam in fossa detinetur. Neque etiam credo posse illorum declivitatem ex illorum celeritatis inaequalitate colligi, sed tum libella explorando. Video me mentem meam non satis explicuisic quum ad te scriberem quid per gravitatem intelligam, quam quidem ex eo oriri dico, quod materia subtilis circa terram citissime rotata impellat terrestria corpora Versiis motus sui centrum, quemadmodum experiri poteris aquam in magno

vase in gyrum movendo, atque in eam conjiciendo exigua ligni frusta, tum enim videbis frusta ista omnia versus aquae medium serri, atque ibi sustentari, non secus quam terram in medio materiae subtilis. Quod quidem cum lumine nihil prorsus commune habet; sed utrumque perepisto-

Iam unam explicare nequeo. Cum corpora omnia constent ex eadem materia, duae istius materiae

partes ejusdem magnitudinis & figurae non possunt gravitate se mutuo superare; ita ut, si ex auro posset abstrahi pars aliqua non major particula acris, hanc gravitate non superarct: quantum autem ad bracteas auri quae 'in aere volitant, id non procedit nisi cx illarum figura; sunt enim nihilominus aere graviores; itaque in aere ubi nullus es et ventus, paulatim descenderent, nec quicquam impediret quominus celeriter descenderent, nisi quod bractea A B C, cx. gr. ne tantillum quidem descendere potest, quin aer subjacens ad B, seratur versus A aut C, ut suo loco cedat,

quod quidem propter longitudinem spatii pervadendi brevi tempore fieri nequit, nisi Λaer valide comprimatur; scd in aere communi , qui a vento semper agitatur, bracteae istae

in altum facile seruntur cum aere circumsu-so, cum celerius ascendit, quam illae possint descendere. Error cst credere nos melius recordari ea quae in pueritia, quam quae postea secimus: etenim eo tempore secimus innumera, quorum nequaquam meminimus ; quantum Vero ad ea quae recordamur, id sit non solum Diuitigoo by Cooste

176쪽

168 Ra NATI DE s CARYAstum vi impressionum ab infantia acceptarum, sed praecipue ex illorum repetitione & renovatione, illa saepius in memoriam revocando. Quod ad Magnetem in Anglia visum, qui ensem decem pedibus remotum vagina extraheret, mihi videtur fabulam quadantenus sapere. Quantum ad celeritatem chordae arcus recurrentis, non dubito quin maxima ejus celeritas sit in puncto E, atque minui incipiat ab Eversus C progrediendo sed nescio annon sit locus aliquis inter

E & D, ex. ca. versus 2, in quo maxima ejus celeritas initium sumat , ita ut neque augeatur, aut minuatur amplius a 2 usque ad

L, haec enim est quaestio facti,

quam determinare ratio non

potest. Ut respondeam ad schedulam, quam Medicorum quorumdam nomine ad me misisti, dicam hic paucis, me propterea iudicasse nonnullas ex subtilioribus sanguinis partibus in ventriculum atque intestina per arterias, ad ciborum . ditatutionem juvandam, deserri, quod observassem salivam magna copia in os decurrere, quando manducamus, aut saltem manducare vel cupi mus vehementer, vel imaginamur, idque non selum ex tonsillis quae simi in saucis aditu, unde sortasse versus guttur tantum demittitur, nisi musculis linguae attrahatur,) sed ex arteriis ad gingivas protensis affuere. Hoc enim experimento clarissimo exploravi, neque potui dubitare quinde arteriis ad intestina & ventriculum proditinis idem sit judicandum, cum experientia constet purgativa maximam humorum quantitatem ex toto corpore pcr intestina demittere, neque praeter arterias ullae, quas quidem norim, viae hisce humoribus pateant; nam quod venas spectat, illae habent mille valvulas, quae id impediunt, ut experiri quis possit, utrasque in canis vivi mesenterio ligando; fiet enim ut arteriae intra instestina& ligamen, non vero ultra detumcscant, Venae Vero tum lacteae, tum reliquae contrarium facient. Partes autem illas sanguinis, in ventriculum ita delatas, rubedinem suam retinere non est necesse, quemadmodum neque salivam quae in ore ad ciborum manducationem etiam juvat) ne, que

177쪽

Epis ToLARUM PAR s II. Epist. XL. t isque lactiγmas, neque sudorem, &c. quae a sanguine eodem modo secernuntur, per extremitates arteriarum quendo, quia ista rubedo ex

partibus maxime glutinosis pendet, quarum figuras admodum irregulares esse censeo, & ad instar ramulorum, qui sibi invicem implexi per po

ros tam angustos transmitti non possunt; at vero possunt linus impeditae, quas exiguarum anguillarum instar, per minimos quosqtie poros illabentium, concipio. Et experientia satis comprobat quanta facilitate secernantur in sanguine e venis extracto; totum enim serum sponte sua ses regat, pellucidumque remanet, dum residuum rubri aut nigri coloris concrescit. Quantum ad causam,quae chylum iΚ venas insert, haud credo diversam esse ab ea, quae viscera ex ventre ensis ictu persos , emittit, hoc est, a pressione tunicarum, aut aliarum partium illa ambientium.

Praeterquam quod fluidiores huius chyli partes possunt absque pressionesbia sua gravitate in venas transire, non secus quam aqua ex lacte coag Iato per foramina vasis exit, atque etiam naturali sua agitatione; suppono enim liquorum particulas minimas esse in perpetuo motu. Denique multum ad id juvat actio musculorum, qua fit ut partes chyli ad orificia deserantur, per quae in venas tum lacteas tum alias illis patet aditus; nullam enim inter illas disserentiam agnosco, nisi quod lactearum succus sit albus, propterea quod arterias comites nullas habent; caeterarum vero sit ruber, propterea quod sanguini ab arteriis venienti illic miscetur. Inter musculos autem hic restro non solum ventris N pectoris musculos, sed etiam diaphragma, & sere totam praeterea intestinorum & ventriculi su 'stantiam; atque in canibus, quos vivos dissecui, observavi illorum visceribus inesse motum sere ut in respiratione ordinatum. Caeterum motus iste musculorum non est hic abselute necessarius, quo modo necessarius est

cribri motus ad pulverem excutiendum, propterea quod partes chyli jam sponte sua moventur, quod quidem pulveris partes non faciunt. Porro cribri comparatio mihi videtur valde idonea ad diversas sanguinis separationes explicandas, quae in bilis reccptaculo fiunt, in renibus, aliis que partibus, a quibus excipio splenem, quia non credo humorem melancholicum illuc deserri per separationem, sed potius sanguinem hanc ibi qualitatem induere ) est enim cribrorum quoddam genus, per

quae pulvis tantum & rotunda grana transmittuntur;alia per quae avena,&non triticum, alia contra per quae triticum & non avena, &c. pro forami-'num magnitudine & figura;ad cujus exempli instar exiguos meatus concipio , per quos bilis in receptaculum suum permeat, aliter figuratos, quam eos per quos serum in renes transinittitur, &c. Quantum vero ad pus,

178쪽

quando in urina deprehenditur, non procedita lerumque nisi a renibus aut inferioribus partibus; & si quando ex altiori parte defluat, eo ipse colligi potest illud constare ex partibus subtilioribus, quam iis quae sanguinem rubrum esticiunt,quandoquidem per eiusmodi partem permeant, quam hae pertransire ncqueunt. Cujusmodi enim facultas concipi possit, quae impediat quominus sanguis fluat in aperturas, quae illum possint caperet Vale. EPIs TOLA XLI.

Ad R. Ρ. Mersennum.

De fluxu se refluxu niaris. Uperiore hebdomada temporis angustiis adeo coaristatus eram ut non potuerim omnibus ultimae epistolae ture capitibus respondere, ad nonum deveneram, in quo de memoriae plicis loqueris, quarum quidem numerum permagnum requiri non existimo, ut omnibus rebus, quarum recordari possumus, sufficiat, quia nempe una eademque plica omnibus rebus timilibus inservit, atque etiam quia praeter memoriam corpoream, cujus imagines per cerebri plicas adumbrari possunt, aliam memoriae speciem in intellectu nostro deprehendo, quae a corporis organis non pendet, quaeque in bestiis non reperitur; atque hac praecipue

utimur.

Quod ad reciprocationes maris,quamviso Mundi mei structura omnino dependeant, neque illas separatim rccte explicare possim, tamen quia

tibi negare nihil postim, conabor hic illas leviter perstringere. Sit Tterra, E F G H aqua illi circumfusa , B luna , N O P Q coelum, quod

liquoris instar circum terram jugiter circumacti concipio, ita ut nihil omnino illam in loco suo sustentet praetor circularem liquoris istius motum , qui quidem illam in coeli illius centro semper exacto contineret, nisi obstaret luna; nam eadem materia, quae ad O transit, transiens etiam ad P & Q, tantundem spatii ex una parte terr ae requireret, quan turri ex alia, A sic illam undique aequaliter premeret. Sed quia luna vcmsus ccesi superficiem ex. ca. ad punctum B, posta est, neque pari climcoelo celeritate convertitur, inde si ut materia coeli terram paulo magis comprimat versus P, quam versus O, aut Q, atque ideo terra ex coeli centro paululum decedat ,-accedat versus D, quo sit ut aqua, quae est

ad P, & ad H, comprimatur etiam aliquanto magis & deprimatur, quam i aqua

179쪽

aqua quae est ad E, aut ad G. Porro autem quia terra viginti quatuor horarum spatio circa centrum situm convertitur, eadem pars terrae istius, quae jam est ad puninum F, in quo mare sebsidit, deveniet intra sex horas ad punctum G, in quo mare intumuit; & duodecim horarum spatio deveniet ad punctum H, ubi mare iterum subsidit; & praeterea quia luna eundem circuitum triginta sere diebus perficit, addendae sunt circiter unius horae ad singulas reciprocationes; ita ut duodecim horas&Viginti quatuor minuta praeterpropter impendat ascendendo & descendendi in unoquoque loco. Praeterea concipio coelum ABCD non esse persecte rotundum, in figurae aliquantulum ellipticae, & lunam quidem in plenilunio aut novilunio reperiri in ellipsis istius diametro minima, unde fit ut aestus tunc majores sint, quam alias. Caeterum nollem hoc vulgari, aut a permultis

sciri, est eni m pars Μundi mei, cui, si unquam in lucem prodeat, novit iis gratiam servatam velim. r , Nescio

180쪽

Nescio quid responsi nuper dederim Medicorum vestrorum epist lio; illud enim tam festinanter exaravi, ut ne relegere quidem mihi per tempus licuerit; sed dehinc mihi pergratum seceris, ubi scriptum ejus. modi aliquod ad me mittes, si expressus docueris quinam viri sint, &quae illorum nomina, ut respondendo sciam qua ratione cum illis agere debeam. Quantum vero ad schedulae hujus authorem, me illi devinctum agnosco, quod meorum a me scriptorum elucidationem requirat , hujus enim instituti ratio multo liberalior est & aequior, quam N. qui auditoribus suis persuadere conatus est me ea scripsisse, de quibus nunquam cogitavi, ut scit. haberet quod consularet. Vale. EPIs ToLA XLII.

Ad R. P. Mersennum.

Iii tractio de rariis rebia. De repercussione, M. DUabus abhinc aut circiter hebdomadis, superiores ad te mittere decreveram; sed inopinanter extra oppidum abductus sui, antequam illas obsignassem, quod in causa fuit cur hic hactenus manserint; ab illo autem tempore ternas a te accepi. Gratias tibi ago pro animadversionibus tuis,quas antiquissimae tuae continebant, in Metaphysices meae tractatum, in quo quidem credo me nihil sere omisisse, quod ad veritatem demonstrandam esset neccssarium, qua semel bene per ecta, objectiones quaecunque particularcs vim nullam habebunt. Credo Dominum a L. valere; mihi nuper redditae fiant ab illo literae datae in exercitu , ubi adhuc est, renunciabatque se accepisse a te theses Patris B., quas tum misisset ad me, nisi quois ad manum non erant, cum ad me scriberct, unis de colligo illum non accepisse librum, cui titulus est character passionum, neque alium ullum eorum, quos ad me per illum miseris, alias enim illos

sine dubio ad me misisset. Dissicilem hoc anno expeditionem gesserunt. Nihil hic respondeo quibusdam , quas de projectu aquae aliisque Mechanices quaestionibus proponis; quia cum diversissimis ab his cogitavonibus in praesens distinear, vereor ne halluciner alicubi; desunt etiam mihi

experimenta nonnulla, quibus illorum veritatem explorem. Herbae sensitivae semina, quae tu huc misisti, non omnino germinarunt. Sed aliunde

conquisita germinarunt statim in oppidani cujusdam horto , in quo istam plantam vidi, eaque adhuc, ni fallor, ibidem asservatur. Cmum

SEARCH

MENU NAVIGATION