장음표시 사용
291쪽
Ehos esse confingant . Hinc aiebat Augustunus de poenis latis in Donatistas r aut etiam ipsi eorriguntur , aut saltem cum se correctos rase eonfingunt , eorrectis parcunt ga quibus amea timebamur . Cum ergo S. Doctor utilitatem poenarum ex correcti nis bono , vel ab eorum , qui correcti sunt, exemplis depraedicat, non eas Perse consideratas tamquam sussicientes rati Des earum decernendarum proponit , sed supposita legum legitima caussa eam qu que utilitatem commendat , quae ex iis oriri potest, & oritur aliquando , sed quae sola esse nequit earum legum obi ctum , finis , ac ratio . Qua una animativersione satis puto refelli omnes cavill tiones , quas adVersus Augustinum superhoe argumentum melius congessit .
292쪽
Quaesam explicantur ad ea magis illustranda , quae hactenus
I. As eo, quem hactenus descripsimus ,
spiritu ecclesiasticae lenitatis , & charit iis , quae omnia suffert, ut omnes Christo lucrifaciat , multum abhorruisse intelligitur terrificum tribunal Inquisitionis haereticae Pravitatis , plenum minarum , ac caedis . quod rudioribus saeculis , ac dominante feroci quodam hominum ingenio invectum religiosis viris demandatum est , quorum manus , quibus hostiae offerendae sunt Deo placabiles , humano sanguine non raro foedatas suisse novimus . Quis sane credidisset suturos esse aliquando ecclesiasticos viros , qui militum copia ac satellitum stipati devios a fide inquirerent . detectosque includerent carceribus , variis, que
293쪽
que poenis multarem , ac saeculi magia stratibus traderent vel igni comburendos , vel surcae appendendos 8 Anne Christi Ecclesia custodienda erat more castrorum Oro vos , merito sane dixisset Hilarius , quae olim de Λrianis dicebat, quibusnam ali fragiis ad praedicandum Epangelium Apostoli usi sunt Quibus adiuti potestatibus Christum praedicaverunt , gentesque fera omnes ex idolis ad Deum transtulerunt λAnne aliquam sibi assumebant e palatio dignitatem, hymnum Deo in earcere inter catenas , ct sagella cansantes Θ edietisque regiis Paulus . . . . Christo ' Ecelagiam eonis pregabat λ Nerone se , credo , aut V spasiano Patrocinantibus tuebatur , quorum in nos odiis confessio divinae praedicationis sortiis i At nune proh dolor ldivinam 'sidem suffragia terrena commemdant .... Terret exilio , ct carceribus E elesia , credique albi cogit , quae exilio, es earceribus credita est . Vix credibile videtur tantam fieri potuisse humanarum
294쪽
mentium conversionem . Iam vidimus supra quinam semper fuerit Ecclesiae spiritus . Tam longe semper ab it ab omni specie coactionis , atque serociae, ut ab eo spiritu fluxerit irregularitatis Species , quae contrahitur ob desectum lenitatis ; ut nempe Ecclesia ostenderet , quanta eSSedebeat in ministris suis animi mansuetudo et cui cum adversari videatur humani sanguinis estusto, iudicium Sanguinis exercere , mortisque sententiam in aliquos dicere semper indignum sacerdotio illa iudicavit. Quomodo enim , ut ait Ivo Carnotensis , Ecclesia iudicare debet funiendum sanguinem alienum , quae a primo ortu suo iussa
est fundere sanguinem proprium 8 Quare pluribus canonibus, maxime Toletani Concilii VI. & XI. id vetitum est , irregularitatis inflicta sanctione . His , a quibus
Domini Saeramenta tracranda 1unt , iudiarium sanguinis agitare non licet , ait Tot
tana synodus; & Concilium Lateranen se sub Innocentio III. inquit; sententiam Sam
295쪽
gulati nullus clericus diciet, aut proferat rsed nec sanguinis Nindictam exerceat, nec tibi exercetur , interais.
II. NEQUE ab irregularitate liber censebatur , etiamsi iudicium huiusmodi exercuisset, ut delegatus Principis , quemadmodum respondet Alexander III. episcopo Panormitano ; nam Ecclesia semper sollicita fuit, ut quos Ob haeresim , aliaque scelerarem e e cognosceret . a morte pro viribus
vindicaret, & ad Chri tum per poenitentiam reduceret , quod a suis ministris semper exegit. Hinc notissimae illae episcoporum apud iudices saeculares interces Siones Pro reis , non ut quaererent impunitatem criminis , sed ut correctionem delinquentis procurarent. Sciebat enim Ecclesia , ut ait Augustinus in epistola ad Macedonium , morum corrigendorum nullum alium quam in hac pila locum esse ; ideo compellimur , ait , humani generis charitate intervenire Pro reis , ne istam vitam sic finiant per
4upplicium , ut ea flaita non possint stim
296쪽
supplicium . Hinc semper , ut vidimus . a Magistratu civili episcopi petebant , ut in
impios usque ad mortem non saeviretur , ut eSSent, quOS Poeniteret peccasse , ut iis rei
xaretur vatissm poenitentiae . Quod adeo sincere petebant , ut protestarentur , nisi id obtinerent , se deterrendos , ne at regum iudicium per eorum operam aliquid tale perveniret . Arme probatum maiori inbus nostris fuisSet Inquisitionis tribunal, in quo praecipuam partem habent religiosi viri , qui haereticos etiam occultos sollicite inquirunt , ac detegunt, eOSque , si poeniteat , perpetuis addicunt carcerishus , vel impoenitentes curiae saeculari tradunt , ut trucidentur ἔ ac tam inhumano spectaculo solemni pompa ipsimet Es Sistunt , putantes Se Obsequium praestare Deo , quasi humanae vi stimae Deo gratae in vindictam sdei immolentur Numquid sic relaxatur spatium poenitentiae Θ Numquid eos poenitere potest in rogum Inquisitionis iniectos
297쪽
III. AB hac sane serocia semper Curavit Ecclesia , ut ministri sui abstinerent, quos non ut lupos , sed ut oves in medio luporum missos suisse noverat , neque ut istos mactaret , ac perderet , sed ut corrim geret , ac mansuefaceret . Hinc notissimum est Ithacii factum , quo satis apparet V teris Ecclesiae Spiritus circa haereticos plectendos . Cum enim Ithacius apud Augustinum accusas,et haereticum Priscillianum , eumque suaderet , ut eumdem morte multaret , indignatus S. Martinus vir vere Apostolicus Ithacium severe redarguit, ac monuit , ut ab accusatione desisteret ;Principem vero exoravit, ne manus Suas haereticorum sanguine foedaret , cum satis esset dicere , eos ut haereticos episcoporum
iudicio declaratos suisse . M ab Ecclesia communione seiumnos , sed cum Imperator maximus adversus fidem , quam dederat, Priscillianum , eiusque sectatores mortis supplicio multasset, adversus Ithacium com citati sunt episcoporum' animi , ac Bea
298쪽
tus Martinus ab Ithacii, eiusque sociorum communione se separavit . Idem, teste Bais ronio, praestitit Siricius Papa , idemque Ambrosius , ut constat ex ipsius epistola a7. , ubi scribiti eum rideret me abstinere ab episcopis , qui communieabant et , Nel
qui aliquos , devios licet a fide , ad necem petebant ste. Gallicani quoque episcopi
noluerunt cum Felice communicare , quod ab Ithacianis consecratus fuisset episcopus ἔatque ut eorum exemplum caeteri imitare tur , permisit synodus Taurinensis cap. V. Nondum enim de episcopo aliquo auditum in Eeelesia Dei erat de sontibus poenam Sanguinis exegisse , ut ait. Prosper in Chronico ad annum 382., qui rursus ad annum 389. scribit Ithacium, ct Ursatium episcopos, Obnecem Priscilliani , euius accusatores D runt , Ecclesiae eommunione privatos fuisse. Hinc factum esse volunt Baronius , ScSpondanus , ut in Ecclesia catholica usu receptum Sit, ut cum quis excipit a saecularibus Magistratibus opem adyersus impios,
299쪽
ne Ithaci anae panis Sectator esse videatureontestationem illam consalte praemittat, sic de correcationem expetere incorrigibilium deis linquentium , ut tamen citra Poenam sangui
nis puniantur . Quam quidem interpositionem cum Ithacius omisisset , ob id a Theognosto , aliisque catholicae communionis episcopis Ithacium cum sociis eX communicatum fuisse asserit Binius . IV. III NC ortus est successu temporis mos in Ecclesia , ut non possit episcopus tradere curiae saeculari clericum degradatum , nisi essicaciter intercedat . ne morte
assiciatur . Quod si interces gio inessicax praevideatur , utrum id seri tuto possit, hinc inde diu disceptatum est , donec Bonifacius VIII. litem diremit desiniendo episcopos id agere tuto posse, dummodo
exterius intercedant , quamvis noverint intercessionem plane nullam suturam esse. Eodemque modo fas non esse ecclesiasticis
coram Magistratu laico aliquem de delicio accusare, Si praevideatur eum morte a Tisciendum
300쪽
ciendum fore , nisi accusator expresSe printestetur , quod ad vindictam , seu ad poenam sanguinis non intendat , declaravit Innocentius III. Quae quidem prctestatio, uti etiam intercessio episcopi , quae sit pro reo , quae primum debuerat esse Sincera , & essicax , iam tandem in quamdam externam formulam desiit ad fugiemdam notam irregularitatis . Hanc tamen formulam retineri Ecclesia cupit, ut saltem pristinae disciplinae VeStigium remaneat, ex qua intelligant Sacri ministri , quam fugienda iis sit Vel levis umbra , quae laedat christianam mansuetudinem, ac le
V. SED ut teneatur ecclesiasticae disciplinae spiritus , atque christiana lenitas , ac mansuetudo servetur , quidpiam aliud requiritur praeter externum eum ritum, qui in disciplinae collapsione residuus est. Non solum debet Ecclesia per ministros suos intervenire pro reis , idque non in niter , ac Verbis solum, sed ex animo,