Thaddaei S.R.I. comitis de Trautmansdorf ... De tolerantia ecclesiastica et civili. Ad Iosephum 2. Augustum

발행: 1783년

분량: 412페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

281쪽

σ magnum teneatur bonum , erei tantum homines , non doceri. Hinc tot cum Don , natistis collationes haberi voluit Augustunus , ut nulla possent veritatis ignorantia. la rare ; hinc etiam Compo,uit breviculumeollationum , ut demonstrata veritas omnibus innoteseeret , nec ulla posset tergive satione celari . Tum enim contradicentes merito censentur non laborare errore intellectus, sed voluntatis malitia ; vel quod supina negligentia nolint intelligere , ut Bene agant. vel quod imbecillitate volumlatis , aut. obstinata in errore perfidia n lint cognitam veritatem amplecti . Quae sane cum arguant damnabile vitium voluntatis , iuste inferri possunt corporales Poenae, quibus negligentia considerandae veritatis excutitur , Sc veluti Somno letharingico excitata voluntas ad considerationem veritatis assurgit, ac volens amplectitur ,

quod antea nolebat; vel si cognitae verblati pertinaciter resistit , merito plectitur vitium voluntatis . Hac ratione iustitiam

282쪽

Poenarum , quas Principes in Donatistas decreverant , Augustinus defendit in epistola ad vincentium . Erant enim Dona 1istae in errore , cuius saepe convicti sue rant , pertinacissimi; qui se inde non re

craSums ,' ait Augustinus epist. I 8.etiam demonstrata sibi eatholica veritate , ct Donatistarum perversitate dixerunt , Min epist. cit. ad Vincentium tales eos fuisse scribit , qui quadam vetusta socordia premebantur dicentes a nobis vero quidem dicitis p non est quod respontiatur sedi durum est nobis traditionem parentum rein linquere . Nonne salubriter rogula temporalii molestiarum excutiendi erant, ut tamquam de somno lethargim emergerent, ct in saluistem unitatis evigilarent i Vel ipse Baetius in suo commentario diluens , quod sibi obiecerat ex Eliae facto , aperte confitetur haereticum, vel schismaticum malae fidei poenis corporalibus merito plecti r en eo eas-lci notis declarons , qu aucun heretiq u n est digne de tolerance , ct de bon coeur.

283쪽

cu Id . At enim id nullibi asseruit Augustinus , qui numquam ut Vidimus usque almortem in haereticum etiam pertinacem, M inquietum saeviri permisit. Ergo Baelius& contra rationem , M secum ipse pugnat, dum Augustinum redarguit , quod Dona listas pertinaces, & malae fidei schismaticos non quidem poena mortis , sed exulis , ae honorum temporalium iactura a Principe coerceri posse defenderit . XI. IΜMo S. Doctor corporales poenas licet infra mortem , licet cum instruinctione , ac veritatis illustratione coniunctas , decerni iuste non posse putavit , nisi adversus haereticos vel schismaticos inquieolos , persecutores , nec minus Ecclesiae ,

clx am societati perniciosos. Sed Donatistae,

284쪽

ait epist. 48., nimium inquieti sutit, quos per ordinatas a Deo potestates cohiberi, atque eorrigi mihi non ridetur inutile . Horum immanitates ac scelera ipse descria Ut epist. 3 o. in hunc modum r Tum vero illi sis exarseruae, ct tantis sunt Odiorum stimulis inritati , ut contra eorum insidias , atque violentias , ct apertissima latroeinia

νix ullae nostrae eommunionis Ecclesiae possent eue securae ; vix ulla via tuta , 'qua iter agerent, quicumque aberaus eorum rabiem pacem catholicam Praedicarent , eo. rumque dementiam perspicua veritate eo vincerent , usque adeo prorsus non solum

Ialais , vel quibuslibet clericis , sed ipsis quoque episcopis eatholicis quodammodo

proponebatur dura randitio, aut enim taeenda erat veritas , aut eorum immanitas perferenda . Τantus sane adversus cath

licam Ecclesiam eos furor incenderat , ut eam a fundamentis , si fieri posset. mertere omni scelerum genere molirentur , ae impedirent propterea , ne caussam suam

285쪽

eatholici dicerent, & a veritate sequenda formidine poenarum suos - deterrerent- .Quum multi, ait Augustinus : epist. 48. , quod certo scimus , iam Molebant GSe catholici , manifestissima νeritate commoti , ct offensionem suorum reverendo , quotidis distabant i Et in epist. lo. r quid de illis dicamus , qui nobis quotidie eonfitentur , quod iam olim volebant esse catholici , sed inter eos habitabant , inter quos id quod xolebant esse non poterant , per . infirmitatem timoris , ubi si unum verbum pro Ecelasia epholica dicerent, ct ipsi ct domus eorum fiantitus exerterentur Z Quis est tam δε- mens , qui neget istis debuisse per iussa imperialia subveniri, ut de tanto eruerentur malo , dum illi, quos timebant , timere coinguntur , ct eodem timore aut etiam cipsi

corriguntur , aut Saltem cum se correctos

esιe confingunt, correctis parcunt , a quibus antea timebantur Θ Erant igitur Donatistae intolerantes , inquieti, iniusti catholicorum oppressores , qui horrendo impetu , ac suis

286쪽

rore in catholicos saeviebant, ae per erudelissimas caedes , per depraedationes dorimorum , Per nocturna S aggressiones , Mincendia non solum privatorum habitaculorum , sed etiam Ecclesiarum , per inli manas mutilationes membrorum , ac essu.Sionem sangginis, clericorum praesertim, Scepiscoporum Dei a durissime catholicos Vexabant , M suos deterrebant, ne fierent catholici . Iam vero vel ipse Baesius talium haereticorum licentiam a Principe non S lum posse, sed εχ debere coerceri deserudit , non exilio solum , vel carceribus, sed etiam mortis i supplicio . Quid ergo Peccavit Augustinus, quum Principum l ges adversus Donatistas latas iustas sui se propugnavit , quibus horribilis ea secta

coercebatur , non quidem , ut loquitur A gustinus , supplicis capitali , Propter aer vandam etiam circa indignos mansuetudinem christianam , aed pecuniariis damnis propo sitis , ac in episcopos , O mitiistros eortior

constituto exilio λ Nemo non videt longe

287쪽

mitiorem , ac tolerantiorem suisse Augustinum , quam Baetius suerit, qui tamen creditur praecipuus tolerantiae patronus ,

ae vindex .

XII. QUARE mirum est , uti ab initio dicebam , potuisse Baelium cons

lationem suscipere epistolarum S. Augustini , nisi , ut monui , ea arte uSus fuisset , qua res a suis adiunctis abstra. hitur , atque , ut dici solet , a specie ad genus transfertur . Quo sane agendi modo non veritatis studium ostenditur , sed mala auctorem carpendi libido . N que iuvat respondere rationes , quas in

medium Augustinus producit , si quid

evincerent, generatim probare iustam etae Persecutionem adversus haereticos cuiu cumque generis ἔ atque sub hac generali ratione eas Baelium considerasse . Siquidem fateor S. Doctorem non omnia a gumenta traxisse ex peculiari Donatistarum caussa , sed quaedam etiam petiisse ex utilitate timoris , qui per poenas iue titur 3

288쪽

. - . i

titur , ab experientia , aliisque id genus, quae latius patere videntur. Sed aequitas postulat , ut rationum momenta C r eeantur ad scopum auctoris , atque ad

caussam , quam habet prae manibus . In vindiciis legum adversus Donat istas agendis semper Augustinus supposuit peculiares sectae Donatistarum circumstantias , in quibus agnovit legum poenalium serendarum legitimam , atque laudabilem rati nem, qua supposita etiam caeterae rationes Iocum habere possunt, quae solae habere non possunt . Ubi enim haereticus simplex haereticus sit, non inquietus , non malae fidei , perperam prorsus corporalis poena adhibetur ad vincendum intellectus

errorem , cui superando natura sua apta poena non est, quae propterea contra rationem adhiberetur , quamvis , ut dici siniet . per accidens aliquando pareret veritatis cognitionem. Ipse enim per se cum hominem cogat, non doceat , non persu

deat , nata est parere fictos catholicos , nullo

289쪽

non veros filios Ecclesiae . Quod . sane nullo iure permittitur , licet ex malo inter dum aliis de caussis possit honum oriri . Sic etiam ex lege Caroli Magni ad Sax nes & Hunnos data, quam alibi indic vimus , illud commodum ortum est , uveorum posteri libenter religionem christia.

nam professi fuerint , quam parentcs imViti , ac terrore poenarum coacti susceperirant . Sed ex quo Deus adeo omnipotens Sit , ut . etiam malis utatur ad bona facienda , non ideo licet homini ea mala committere . Einc quaecumque commoda ex ea lege orta fuerint , non inde essic, tur , ut ea lex iniusta , & iniqua non fuerit . Cum ergo cogere homines terrore poenarum ad fidem suscipiendam , vel retunendam recto ordini contrarium sit , id numquam eo solo titulo fieri licet, quamin vis aliquando ad finem obtinendum inseris viat ; nec enim bene agitur , etiamsi h num obtineatur, cum per media obtinetur,

. . e

quae legitima , & iusta non sunt. XIII.

290쪽

XIII. AT ubi Iegitimae rationes acclindant infligendi adversus haereticos corporales poenas , quas quidem rationes sup rius attulimus , tunc poenarum inflictio iustissime indicitur , quoniam per se natae Sunt ad eum obtinendum effectum , cui destinantur ; atque in eo casu fas est etiam utilitatem proserre, quae ex iis per acciadens oriri potest , licet haec sola sussidiens ratio mon sit earum infligendarum . Qua vis enim haec utilitas non comparetur, immo etsi incommodum aliquod oriatur . ea tamen utilitas obtinetur , quae naturae Poenarum , earumque fini potissimo proportione respondet , sic timore poenarum saevitia compescitur, estraenis licentia cohibetur , aliorum infirmitati consulitur, innocentia ab iniustitia vindicatur, ac reipublicae conservatur tranquillitas. Quae sane rationes necessitatem legum poenalium inducunt , quarum propterea aequitas subsi-εtit , etiamsi per eas homines non corri.

gantur ab errore intellectus , Vel se corre.

SEARCH

MENU NAVIGATION