장음표시 사용
321쪽
esse extirpanda Zizania , ne simul eradie tur Sc triticum ; per Apostolos monuit haereses esse C portere ad probationem fidei; atque exemplo Pauli commonstravit, ne modicum sermentum totam massam cor rumpat , non esse hominem Occidendum, sed tradendum in interitum carnis , ut spiritus eius salvus fiat, caeteri vero fideis Ies ab eius contagio sollicite caveant . Hisce armis munivit Christus Ecclesiam suam , eaque Satis esse iudicavit ad ipsius defensionem , atque conservationem . Qui ad haec humana subsidia , vimque temporalem adiungit , Verbo Dei addit , quod Dei non est , 8c aliam ab ea , quam Christus sundavit . Ecclesiam sibi confingit
322쪽
De tolerantia civili ; ac primum status quaestionis exponitur ἰ quam partem, ct quo titulo habeat Princeps in religionis negotio , breviter indicatur.
Ι. Sεo satis , ut puto, dictum est de
tolerantia ecclesiastica ; nunc pauca de civili , 8c quasi per summa capita ; nimium enim excresceret oratio , si rem pro ipsius dignitate , Sc amplitudine tractare vellem . Quare mihi proposui principia tantum indicare, quantum satis est ad ponendam sub oculos rerum connexionem , Mordinem . Ac primo quidem huc revocandum est, quod capite Ι. de eiusdem civilis tolerantiae definitione , eiusque a permisi sione diserimine disseruimus . His vero suppositis , paulo altius rem repetendam
esse video. Nam Princeps spectari potest qua
323쪽
qua parte simpliciter Princeps est , sive caput Societatis . cui praeest , bc qua parte Princeps christianus est . Potest enim dubitatio suboriri , an Princeps , qua Princeps eSt, debeat , vel licite possit tolerare in religione dissidentes . Ac si desiniatur id Posse , quaestio rursus institui potest , an idem liceat Principi , qua parte Christianus est . Quaeri enim potest, an religio chriastiana , quam Princeps profitetur , ac tueri debet, ab eo postulet , ut intolerans ille sit , nec in ditione sua diversas sectaS Patiatur. Revera intolerantes ex iure tutelae, quam clitistiani Principes debent Ecclesiae , praecipuum haurire Solent argumentum , quo probent eos pati non posse dissidentes in fide . Quare videntur distinguere munus Principis ab onere Principis chriastiani . Sed cum hoc onus eidem Principi, qua parte christianus est , non adveniret nisi ex doctrina , ik indole religionis, quam profitetur , iam intelligitur totam quaestionem eo recidere , ut inquiratur ,
324쪽
an religio christiana praescribat exterminandos esse haereticos , vel schismaticos . Quae sane quaestio facile ex iis explic tur , quae de tolerantia ecclesiastica hactenus exposita sunt. Vidimus enim qua nam sit in hac re religionis indoles , Si quinam spiritus Ecclesiae christianae. Hinc potissima quaestio est. de Principe , qua parte Princeps est , & Societatis caput , an scilicet iure potestatis . ac muneris, quulangitur , expellere debeat , Sc exterminare dissidentes in religione Z An ex principatus natara intolerantia consequatur in religio.
nis negotio λ Quod antequam definiatur, iam intelligitur inquiri oportere, an , dcquam partem habeat Princeps in Sacra ratione sui muneris i De iure Principum in
sacra multi scripserunt ; nos ea tantum
attingemus in unum collecta principia .
quae necessaria sunt ad quaestionem dirimendam , quam habemus prae manibus . Haec vero , quae Principis universim sunt.
viam sternent ad ea , quae sunt Principis christio
325쪽
christiani, quae seorsim considerata facile ex iis erui possunt , quae de christianae tolerantia hactenus dicta sunt . II. IAM vero si de religione univer sim loquamur , dubitari non potest de iure
regiae maiestatis in sacra . Sussicit attemtionem convertere in regiae maiestatis ori-
Cinem , M obiectum . Inde enim ortam esse intelligitur societatem , quod cum singuli homines naturae insuperabili instinctu velint e se beati , quietam scilicet, ac tran-Cuilla n agere Vitam , singuli autem sibi sussicere ad id obtinendum non posse tum sensu suarum indigentiarum , tum diuturna experientia intellexerint , in unam plurium societatem coire decreverunt , ut mutuis subsidiis expleta cuiusvis indigentia omnes ea felicitate potirentur , quam inceSSanter quaerunt . Ergo societatem homines ab
initio eo eonsilio inierunt , ut persecti nem , Sc felicitatem, M ab aliena vi securitatem , quam singillatim sumpti acquirere non poterant, coniunctionis praesidio, vir, husque
326쪽
busque collatis sibi compararent . Quare iubente quodammodo natura societas inita est ; si enim ut homines selicitatem quaerant , ea imperat, iura etiam det omnia oportet , sine quibus felicitas compararit non potest. Ex quo patet societatis conmi silium , 8c obiectum esse felicitatem , ac securitatem sociorum ; omnesque socios obligari erga singulos ad eorum selicitat tem , 8c Securitatem collatis viribus pron movendam . Quod ut facilius homines asi sequerentur , publicam potestatem , sive I personam aliquam vel singularem, vel mo- a ratem eligere decreverunt , in quam cives a iura transferrent , ac curam administrandaea totius societatis ; ad quam nempe spectaret 2 actiones singulorum ad bonum dirigere , e omniumque felicitatem debitis mediis pro- movere . Is autem , cui voluntate populi, delata est cura publicae quietis , ac seli, citatis , summus Imperans , aut Princeps, dicitur ; atque ad hunc spectare intelligitur, ius , & administrationem rerum omnium ,
327쪽
quae ad publicam tranquillitatem pertinent Quare & ius ferendi leges bono publico
neceSSarias, & eos puniendi, qui societatem perturbant, is haheat necesse est ; ut ea Procurare possit , quae publico inserviunt hono, Sc ea avertere, quae nocent quieti, ac securitati reipublicae . Ex hoc principio dimetiuntur iuris publici tractatores iura re giae maiestatis. Νobis satis est indicasse huius originem & obiectum, ut illud ius
eruamus , de quo Sermonem habemus. III. COΝsΤΑΤ enim religionem adeo es Secum hono societatis connexam , ut sine illa societas consistere nequeat . Est enim rein ligio arctissimum vinculum, qua societas colligatur ; a quo vim suam mutuamur pacta, kedera , conventiones ; 8c quo dissoluto, pictas omnis intercidit ; eaque pereunte probitas, honestas , Virtus Omnis extinguitur. Latissime rem hanc pertractarunt cum Veteres tum recentiores . Quare in ea imis morandum non est. Id unum sufficiat antinnadvertere vel ipsos religionis osores ad
328쪽
populos in ossicio continendos novisse illius necessitatem . IIinc aiebat Polybius hist. lib. IV. cap. 34. Si ex solis sapientibus
consistere posset respublica , egSet fortasse totum illud genus non necessarium δ nunc cum Omnis multitudo sit levis , plena nefariarum cupiditatum , ira aestuet ancipiti, O ad xim iracundiae impellatur, hoc restat, ut terroiibus nec manifestis Mulgus cohibeatur . Idcirco ridentur mihi veteres nec temere nec sine gravi caussa istas de diis opiniones,
ct de poenis apud inferos quoad vulgus induxisse; contra autem temere , ct sine ratione , qui nunc νivunt, illas reiicere . Hinci, Ovidius cecinit : expedit esse Deos , ct ut expedit esse plltemus . Quod quidem omnes etiam legislatores perspexerant , qui Semiper religionem ad vim legibus comparandam adhibuerunt . Quare 8 historicis omnibus traditum est nullam umquam societatem Sine aliqua religione existisse . Iam vero cum tanta sit religio. nis cum reipublicae securitate connexio , y a con
329쪽
concipi Omnino non potest, nisi absurdissime nullam in eius regimine partem habere Principem, sive summum Imperantem, Penes quem tota residet cura, & adminifratio publicae quietis. Si ex munere regiae maiestatis omnia iura in eo esse debent, quae ad publicum honum conducant, inepte Pro sus M immerito ab eo ablegabitur ius in sacra , sive in religionem , cui maxime alligata est securitas publica . Ergo si generatim de rebgione loquimur, si Principem spectamus , prout Princeps est, erit in eo ius circa doctrinam publicam , circa ceremonias , ritusque, quibus divino numini exhibendus est honor; eius erit statuere communibus suffragiis religionem publicam; eritque religio in civitate tamquam publica lex , ex qua hominum actiones ad cultum Dei externum dirigantur; atque huius sacerdCtes a caeteris reipublicae ministris non disserent, atque adeo eorum electio, muneris praescriptio , ac totius exterioris regiis minis administratio ad Summum Imperantem spectabit. VI.
330쪽
IV. HINC apud gentes omnes commisSaregibus cura suit religionis, atque sacrorum . Reges sane cum apud Graecos tum apud Romanos divini cultus procurationem habebant. Constat etiam eos elegisse minustros , atque horum functiones disposuisse, immo vel ipsa sacra secisse, diisque iminoa
lasse. Veterum monumenta eruditis notissima sunt, ac legi possunt collecta in prolusione Francisci Consorti adversus Gro lium cap. XL Id unum sussiciat animad-Vertere, quoniam summus Imperans erat
omnium sacrorum, ac religionum iudex. Sepraeses, eum Romae Pontiscem maximum renuntiatum a populo fuisse in comitiis. Quam appellationem retinere postea VO-Iuerunt Imperatores , ut facilius ipsi tiniaveraas religiones , ct sacra in sua haberent
manu , ut inquit Dio . Quo factum est , ut Augusto ea dignitas tribui coeperit in illulis . Neque appellatio inanis erat ; sed A gusti tamquam Pontifices maximi sacra omnia in orbe constituebant, ic publicum
