장음표시 사용
61쪽
nam providentiam ostendit, qua volatilibus caeli , ac minutissimis quibusque rebus prospicit . Cum demum de matrimonio disserit , altius rem repetit , atque actipsum creationis mysterium adscendit. Plura Praetereo , quae afferri possent . Huno Christi morem aemulati sunt ipsius discipuli , qui toti in eo suerunt , ut ex fidei mysteritS morum praecepta colligerent . Id constat perspicue ex Apostolorum , maxime vero S. Pauli epistolis ; atque ad horum exemplum ita se gesSerunt Ecclesiae P tres , ut facile patet ex eorum operibus, ac praeSertim ex concionibus , quas habuerunt ad populum . Ex his elucescit, quam archa sit connexio dogmatum fidei , morumque doctrinae , 8c quantum periculi etiam pro morum disciplina formanda in
eo sit , ut quis fidei mysteria dividat,
atque ita eam connexionem abrumpat , quae ex unitate systematis christianae religionis coalescit . Omnia enim in religione christiana ita colligata sunt , ut si unum quasi
62쪽
quasi filum abruperis , tota veluti textura detrimentum patitur . Siquidem nunquam sine periculo scinditur unio multorum . ex quibus unum coalescit . Habent enim Veritates omnes mutuam relationem , magiSminusve proximam pro maiori vel minori ab uno veluti centro distantia, in quo Omnes uniuntur ; nec abhorret a similit
dine physici corporis , quod ex pluribus
partibus invicem cohaerentibus compastum est , religionis systema, quod ex multis veritatibus quasi unum morale corpus efficitur . Sponsa igitur Christi, cui commissum est veritatum omnium depositum , graviSSime se peccaturam esse intelligit , si tam mirabilem divinarum veritatum texi ram quidpiam detrimenti pati sineret . Peccaret enim gravissime adversus summam Dei revelantis veracitatem , adversus imdolem religionis sibi concreditae , eiusque Praecipuum Scopum , quem Deus in ea stabilienda constituit . Ergo certissimum maneat veram Ecclesiam Christi eo sensu, quem
63쪽
quem capite primo explicaVimus, permi tere nunquam posse in aliquo vel minimo fidei articulo dissidium , neque ut suos agnoscere , qui Vel exiguum fidei caput pertinaciter recusant admittere.
64쪽
Quid tolerare aliquando licite possit , immos debeat Ecclesia . I. AT si ex amore unitatis ad quam tota religio christiana refertur , perspicue COLIigitur longe distare ab eius indole atque ab Ecclesiae spiritu promiscuam dissidentium sectarum communionem , ut hactenus explicatum est, ex eiusdem unitatiS amore consequitur Erclesiam plura licite posse,& debere aliquando' tolerare mala , a summa animi lenitate prosequi errantes non solum domesticos , sed etiam extrain
neos . Id quibusdam fortasse videbitur abSurdum, nee satis cohaerens, quasi ab uno principio duo tam diversa prodire possint , cuiusmodi sunt intolerantia , ac tolerantia Verum si prae oculis habeantur, quae cap. I. disseruimus de permissionis, & tolerantiae natura , ac discrimine , facile intelligitur
65쪽
gitur, qua ratione unus idemque unitatis spiritus , & odium pariat adversus erro rem , nec unquam eum licite grassari Permittat , ac simul cum Veritate consi.
Stere , & aliquando non solum erranteS, Sed etiam errorem tolerare compellat . Iam monuimus non esse confundendam cum Io.
lerantia permissionem ; ut propterea ex diversis quas dedimus utriusque notionibus facile nodus iste explicetur . De errantihus cum domesticis , tum extraneis , deque ratione , qua utrique tractandi sunt paullo post disseremus . Nunc pauca dicam de erroribus , quos interdum Ecclesia cogitur
II. AC tum errorem intelligo tolera ri ab Ecclesia , quum super aliquam fidei controversiam iudicium suum suspendit , nec ultimam , seu definitivam , ut aiunt, sententiam pronunciat . Ecclesia est columna , ac firmamentum Veritatis , ut eam appellant sacrae litterae . Ea est veritatis domiellium ac sedes , ut PP. loquuntur. Quare
66쪽
Quare ab eadem omnes , ac singulae fidei Veritates docentur ; nulla vel minima fidei varitas in eius sinu interire potest ; sed integrum fidei depositum , quale Christus eidem concredidit , perpetua SucceSSione
ab illa propagatur ad posteros ; idque fietuSque ad saeculi consummationem , Eccle Siam suam Semper regente divino numine ,εicut Christus pollicitus est . Sed aliud est docere , aliud definire et aliud instruere fideles , aliud sedere iudicem controversi rum : aliud tradere doctrinam acceptam primitus a Christo , aliud eam a superinductis hominum erroribus vindicare . Ecclesia divino spiritu amata semper docet, semperque docebit veritatem Omnem . Sed Ecclesia non semper sedet iudex controversiarum . Mirum quae confusio orta sit in eorum cerebro , qui haec duo simul permiscere cogitatione voluerunt . Inde enim factum est , ut eum perspicerent Ecclesiam super aliqua re diu sententiam
Suspendere , vel ipsam Ecclesiae doctrinam
67쪽
despicerent , non audientes Ecclesiam do-Leniem , quod eam iudicantem non cerneis rent . EX quo contigit , ut praecipuas catholicae doctrinae veritates inter adia- Phoras ponerent , easque nihil interesse ex Ecclesiae silentio colligerent . Quid sane frequentius hoc argumenti genere in libris casuistarum , atque eorum omnium, qui novis, ac peregrinis doctriinis delectam tur Quid eo potentius ad lacum faciendum incautis , qui facile sibi persuadent probabilitate sua non carere hominum Commenta quantumvis absurda, Sc maxime dissita a veritate catholica , vel eo tantum Nomine, quod de his sileat Ecclesia Θ Vix sane dici potest quot mala pepererit prae- concepta haec opinio , qua invicem confundi solent , quae maxime distincta sunt,& quae plurimum disterre vel ipsa rerum natura , ac communis hominum sensus clarissime ostendit. Siquidem sententia iudicis controversiam , ac disputationem exortam Supponit . Nam illa intercedit ad lites finien-
68쪽
finiendas , ad componenda dissidia. Hine
si nulla exorta in Ecclesia suisset super reis bus fidei controversia , perrexisset Ecclesia doctrinam , quam accepit , exponere ; Sed cum nulla necessitas extitisSet , nullum sane ipsa protulisset solemne iudicium . III. ATQUE utinam nulla, unquam eXL
steret eiusmodi iudicandi necessitas i Id certe optat votis omnibus Ecclesia Christi, quae semper inculcat sidelibus suis , ut idipsum dicant omnes , ut omnes idipsum sapiant. Quare nihil magis opponitur E clesiae spiritui , quam studium de rebus
fidei litigandi, ac disputandi ; sed id sp
randum non erat ab hominum indole, quos saepe aut ignorantia , aut novitatis amor, aut ambitio , aut alia quaevis cupiditas impellit vel ad veterem Ecclesiae doctrinam obscurandam novis cavillationibus , vel ad nova commenta excogitanda , eaque Pr ponenda fidelibus sub specie antiquae do. strinae. Hinc M Apostolus praemonuit Oporotere haereses esse, cum fieri nequeat, ut
69쪽
luxuriantia hominum ingenia debitis finibus
Contineantur, nec modum excedant insitae hominibus vitio naturae animi cupiditates. Tum lites oriuntur, disputationes, dissidia. Atque haec sunt nubilosa Ecclesiae te pora, quibus gemit Christi sponsa , quae Pacem amat, ac unitatem ardentissime com cupiscit : hae sunt tempestates, quibus navicula Ecclesiae iactatur. Haec quidem qui negat in Ecclesia saepe contingere, is ignoret necesse est Ecclesiae praesentis statum,
hominum naturam Sc indolem , ac univer sam rerum hactenus gestarum historiam. IV. VERUM inter Zizania, quae Supe
seminat inimicus homo, pergit Ecclesia bonum semen ostendere si delibus suis, digito veluti commonstrans in publicis fidei suae monumentis , quid inter hominum disputationes sit abSque dubitatione tenendum, ac modum habet praeterea componendi dissidia , ac siniendi controversias exortas. Sedet enim in ipsa, divino instituto, iudex contro versiarum nescius fallere, ac fallia Hoc tribunal
70쪽
hunal Christus instituit , ne essent fideles veluti parvuli fluctuantes circumacti omni vento doctrinae , sed ut esset litium finis, Sc unitas fidei salva consisteret . Hoc so- Iemni ipsius iudicio quaestio finitur; abiis guntur tenebrae disputationum ; tranquillitas redit. Huic aequiescere Omnes debent, nisi velint haberi sicut ethnici, & publicani . Sed an soleat Ecclesia , statim acerror exoritur , continuo interponere iudicium sti m et an expediat aliquando semientiam differre di an id licite possit, immo es debeat ; id est , de quo disputatur . Quod si probavero , perspicuum fiet , quod sub initium proposui , errorem Sculicet licite posse , immo. & debere aliquando ab Ecclesia tolerari . V. ITA enim Ecclesia se gerit in custodiendo fidei deposito , ut pro viribus suis tueatur vinculum pacis , M unitatis, cui vel ipsa fidei unitas , ut vidimus ordinatur . Novit ipsa schisma malum esse omnium graviSSimum , atque teterrimum D omnia