장음표시 사용
331쪽
deorum cultum regebant, omniaque ordina-
hant , quae ad religionem spectabant , utiliquet ex Suetonio, Tacito , aliisque scriptoribus . Neque Ethnici solum Imperatores eo titulo decorari voluerunt, sed nec Constantinus cum ad fidem christianam conversus est , illum dimisit, eoque iam mortuo tali nomine appellari passi sunt eius filii Constans , atque Constantius , caete rique Imperatores, qui successerunt. Quod eo consilio fecisse creduntur, ut cum maximo Ethnicorum populo imperarent , titulol Pontificis maximi retento , qui iure gentium eis tribuebatur, de religionibus iudicium ferrent, Ethnicos sacerdotes regerent,& de sacris negotiis decernerent. Legi potest citatus Consortius , qui plura monumenta adversus Grotium collegit , licet non
Semper apte ea collocet, nec semper recte ratiocinetur.
V. NEQUE hoc principum ius desiit in Hebraico populo . Antequam is in gentem , Sc rempublicam conveniret rerum
332쪽
cum temporalium tum sacrarum cura erat
apud patremfamilias , qui & aras aedi sic hal , Deoque immolabat. Cum vero foris mam populi. ac nationis accepit , Deus Τheocraticam reipublicae formam instituit. Ipse leges condebat de sacris & civilibus
rebus consonas gentis ingenio. MagistratuS, ac iudices a Deo renunciati sunt. Moyses Dei nomine omnia civilia ac sacra administrabat . Haec serma reipublietae mansit etiam post mortem Moysis, immo 8c regum tempore perduravit; nam sicut antea Deus iudices delegabat, sic Sc reges ipse renunciabat, & arbitratu suo repellebat; & quid- .
quid ab iis gerebatur, id auctoritate divi.
na Susceptum erat , quo vetus illa Deum consulendi ratio per Urim, & Thummim pertinuit . Summus igitur Imperans in Hebraica reipublica omnia tum civilia, tum sacra gerebat per eos , quos eidem praesecerat , scilicet per iudices, vel per reges qui propterea M leges interpretabantur, Scquaestiones de sacris dirimebant, & Deum V 4 con
333쪽
consulebant , M sacris praeerant ministris . Politicis quidem sacrorum moderatoribus etiam sacerdotes adiunxit, atque his quaedam munera reservavit , cuiusmodi erant aram adolere , victimas offerre &c. Sed publicum divini cultus regimen , ac iudicium de rebus ad religionem pertinentibus ad politicos ita pertinuit, ut una munerum sacerdota lium executio sacerdotibus reservata suisset. VI. HAEC sacerdotalium munerum diis stinctio umbra , ac typus erat novi sacer
dotii instituendi per Christum. Hic enim in
nova lege peculiare Sacerdotium constituit, quo humana circa sacra potestas quibusdam finibus coercita fuit. Cum enim nomdum esset delectus a Deo ministrorum ch rus, qui sacra constituerent, eademque facerent , nihil convenientius eMe poterat , quam iis Pontificatum dare , qui duces erant in hominum coetibus. Hinc ante conis ditas urbes patresfamilias sacra peragebant; M in urbibus Reges, civilesque reis diores omnia Pontificum munera obibant. Nam
334쪽
Nam ratione docebantur homines excellenistissima religionis ossicia eminentioribus in societate demandari oportere. Sed in lege Mosaica renuntiati sunt sacerdotes . Hi ne fieri coepit munerum distinctio, ac separatim a regibus sacrorum executio sacerdoistibus dimissa est. Sed amplior sacerdotum potestas in nova Christi Ecclesia facta est. His enim Christus non solum executionem sacrorum, sed etiam cognitionem, ae iudicium de rebus ad religionem spectantibus concredidit. Hos enim elegit, ut d Etrinam suam panderent, de ipsa iudicium serrent, M sacra ab ipso instituta peragerent. Novam ipse doctrinam, ac religionem attulit de caelo humano generi. Hanc discipulis suis committere Voluit, eorumque successoribus . Hos esse legatos suos satis evidenter monstravit. Parendum igitur fuit. novo divinae providentiae ordini, cui omnis humana potestas subdita est. VII. SED cavit Christus , ne per imgtitutionem novi sacerdotii ea pars in religionis
335쪽
ligionis negotio humanae potestati subtrahe retur , quae publicum bonum, ac reipublicae felicitatem respicit. IIanc cum iure Principatus connexam integram Principibus terrae reliquit. Vel ipos Sacerdotes, quos elegit, sublimioribus potestatibus in soci tate civili non secus ac reliquos cives subinditos esse decrevit; vel ipsam religionem, qua parte societatis sermam attingit, iis Eubordinatam esse voluit . Iam vero religio cum politico, ac civili societatis bono conis
nectitur quod ad exteriorem ipsius disciplianam . Haec enim necessario , ut aiunt,
subingreditur ordinem rerum politicum, atque civilem. Ergo dempta fidei, morumque doctrina, quam Christus per legatos suos annuntiavit, ac dempta sacrorum administratione, quae sacra Christus instituit; quarum rerum complexio religionis substantiam , ac ipsius interiorem, ut loquuntur, discipi L. nam constituit; quod reliquum est in E clesia , id totum subordinatum esse intelligitur regiae maiestati. Nec enim Christus iura
336쪽
iura Principum laedere voluit, nee polit, cum societatis ordinem turbare : nam exinpresse dixit regnum suum non esse de hoc mundo; atque intra rerum spiritualium oris dinem Ecclesiae suae potestatem coercuit. Nihil ergo derogatum est per Christi instituta iuri Principum circa sacra , qua Parte religio cum reipublicae hono coniungitur. Ergo & leges Ecclesiae, quae ad exteriorem disciplinam pertinent , regiae maiestati subordinatae sunt, eiusque munus est eas probare , confirmare , corrigere, vel mutare prout bonum reipublicae postulat ; rursus regiae maiestatis est ea omnia impedire, quae publicam quietem turbare pOSSunt, omniaque media adhibere, quae ad ea, dem fovendam, ac conservandam conduincunt . Hinc eius est convocare concilium ad lites finiendas, invigilare super Ecclesiae Pastores, ut rite absque Societatis perturbatione muneribus suis fungantur, ut hona ecclesiastica rite administrentur , ut Omnes ecclesiasticorum coetus in officio
337쪽
contineantur, & quae societati oneris sunt vel detrimenti , supprimantur, ut nihil demum in ecclesiastico regimine contingat, quod vel minimum societatis bonum laedere possit . Atque hoc iure usos fuisse Principes innumeris historiae ecclesiasticae
monumentis proditum est, a quibus afferendis abstineo , quoniam aetate hac nostra multi ea collegerunt . Atque eo iure usi sunt Principes, ac uti dehoni non tam ratione tutelae religionis, quam tutelae s cietatis, cuius cura iis commissa est. Mihi
enim videntur rem non bene metiri , qui eam partem , quam in religionis negotio Principi tribuunt, a tutela religionis Christianae unice desumunt, quasi nihil cum iure Principum in rebus ad religionem Per
tinentibus connexum sit ratione habita tutelae , quam societati debent impendere, cum tamen hoc sζt potissimum Principum munus . Ex quibus intelligitur rerum naturam non bene perpendisse, nec iura Principum rite novisse, qui eos se immuscere
338쪽
scere rebus Ecclesiae posse existimant , non quatenus unice Principes sunt , sed quatenus sunt christiani. III. EQUIDEM fateor etiam eo titulo, quo christiani Principes sunt , habere eos ius , sive potius onus christianae Ecclesiae tuendae . Atque hoc titulo plura Principis ossicia in rebus ecclesiasticis dirigendis r censrni iuris interpretes , ut videri potest apud Petrum de Marca lib. 2. CBP. IO. , apud Franciscum Consortium in prolusione laudata cap. I 3. , aliosque plures . Verum e quo sonte profluat tuitionis ius in christiano Principe , atque o Scia cum eo. dem conueXa , inspiciendum est . Nam
vel eidem hoc ius advenire intelligitur , quod ex doctrina religionis christianae
plura reges sacere debeant , ut reges sunt , cum religio singulorum ossicia , ac ideo etiam Principum accurate descri-hat ; ac tum oportet Principem ratione
religionis , quam profitetur , honorem Dei promovere , yerum ipsius cultum amplisi.
339쪽
care , atque defendere , eius ministros revereri , M alere , subditos in ossicio
continere, virtutis studium incendere, veritatem tueri , atque ad aeternam salutem hominibus comparandam aptiora media seligere . Hunc in Sensum aiebat Augustinus contra Cresconium lib. 3. r in hoc reges , sicut eis divinitus praecipitur , Deo se viunt , in quantum reges sunt , Si in regno suo bona iubeant , mala prohi- heaut ς non solum quae pertinent' ad humanam societatem , Nerum etiam quae Per tinent ad divinam religionem. Et in epist.
an Bonifacium ; aliter , inquit de Rege ,
semit Domino , qua homo est , aliter qua Rex est : in hoc ergo serviunt Domino reges , in quantum Sunt Reges , quum
ea faciunt ad serviendum illi , quae non poSsunt facere , nisi reges . Nimirum hahent 8c Reges peculiarii sibi munera ari ligione praescripta , quae eXsequi tenentur , quatenus christiani Reges sunt. Velius tuitionis Ecclesiae in Principe christiano
340쪽
stiano desumitur ab utilitate , quae a religione in societatem manat . Quo SenSuscribebat Constantinus Magnus ad Anulinum Proconsulem Africae . Ex multis re-hus constat religionem illam , qua summa disinae maiestatis reverentia custoditur , Spretam quidem maxima reipublicae impostasse discrimina ; eamdem vero rite acceptam , ct custoditam ct nomini Romano maximrm prosperitatem , ct cuueZis momtalium rebus , divina id tribuente maga mentia , praecipuam felicitatem contulisse . Si hac ratione religionem Spectare velimus , eius tuitio pertinet ad ius Princissis , quatenus Princeps est , qui debet
ea subditis suis procurare , ac conservare , quae ad societatis felicitatem conis ducunt . Vel demum in christiano Principe ius tuitionis ex eo repetitur , quod ille vi muneris sui tueri debeat publicam , ae dominantem religionem ; ac tum illud in iura relabitur , quae sunt regiae maiestati adnexa . Quae sane saltem indicare
