장음표시 사용
351쪽
dia, falsa testimonia , & alia id genus meis
rito su hiacent vindictae regiae maiestatis.
Sed ius gladii non habet Princeps in iis,
quae pertinent ad intellectum, vel ad uniu cuiusque conscientiam , cum nullius iura, Nec publica securitas periclitatur. Alioquin si pro veritate opinionis saevire Principi licet , cum quilibet veram esse putet Sectam quam profitetur , omnibus indiu scriminatim Imperantibus , quibus communia sunt maiestatis iura, saevire licebit in dissidentes; ac tum asserere cogimur timstas suisse persecutiones tyrannorum in christianos , Iaponensium in Missionarios, omnesque aliorum in alios religionis caussa saevitias . Atqui , ut saepe monuimus , veteres Patres ethnicos Imperatores eo titulo redarguebant , quod in christianos saeviendo ab aequitatis & iustitiae lege discederent, quod vellent conscientiae vim inserre, M coactam esse religionem, quaelibera esse debet. Noverant ergo ius gladii ad hominis conscientiam, atque intimam persuasio
352쪽
tuasionem extendi non posse. Hoc igitur ius duplici capite restringitur, ab obiecto scilicet regiae maiestatis , quod est publicum
societatis bonum , M a privata civium conis scientia , quae vim ab humana potestate non patitur. VI. AT enim , si haec vera sunt, etiam atheus titulo conscientiae , ac intimae persuasionis excusabitur . Eadem de cauSsa, qui ex. gr. doceret serta , adulteria ,
homicidia esse licita , coerceri poenis ab
Imperante non posset. Immo si quis ea committeret putans se non peccare, titulo conscientiae erroneae puniri non posset.
Sed haec consecutio ex dictis facile eliditur . Diximus enim ius gladii non a comscientia solum, sed etiam ab obiecto regiae maiestatis restringi . Quare quidquid publico bono opponitur, etiamsi fuerit
secundum conscientiam hominis, subiicitur Principis potestati, cuius est avertere omne societatis damnum, vel periculum. Hinc cum atheus adversetur leuibus civitatis
353쪽
fundamentalibus , cum omnem religionem evertat, & vitiorum Daenum , sublato dia vini numinis timore, ac suturae vitae opunione, penitus tollat; summi Imperantis est talia docentem coercere, quin ullam rationem habeat conscientiae. Simili ratione qui vel licita adversus societatem crimina esse docuerit, vel eiusmodi animi persuasione commiserit, iure a Principe cohibendus est tamquam fundamentalium legum societatis eversor. Res autem aliter Se habet quoad haereticum bonae fidei, qui putans eos articulos esse a Deo revelatos, existimat se teneri obligatione magis obediendi Deo quam hominibus, & ex altera parte nec doctrina quam tenet, nec agendi ratione quam adhibet, vel minimum societatem Perturbat. Hic sane nullo titulo subiacet iuri gladii, quem Princeps non portat nisi adversus eos , qui malum agunt contra societatem .
VII. AT enim maximum malum est erroris venenum cum aeternae salutis dia
354쪽
scrimine christiano populo propinare. Id equidem fateor . Sed ille qui venenum propinat, se salutis pharmacum exhibere opinatur. Falso quidem id existimat, nec passim sine culpa. Sed hanc puniet Deus , qui scrutatur renes , &. corda , qui tempora sibi reservavit, Est locum , quo id est praestiturus. Hoc munus humanae potestatis non est . Sed huius est avertere populi christiani contagium . Assentior , dummodo id sat debitis mediis , nec ultra fines regiae maiestatis . Si nihil ab haeresi patitur detrimenti societas in bonis corporis, somtunae , aut famae, quae Sane stare possunt etiam cum dogmatum diversitate , crimen
illud aberrat a iure gladii , & a finibus
regiae maiestatis . Hinc si poena civili puniatur , iure suo abutitur Princeps . At enim illud affert animarum damnum, quod peius est omni detrimento corporis , vel fortunae. Sed ubi agitur de animarum salute , alius ordo est, quem proxime, Sedirecte regia potestas non attingit. Huius enim
355쪽
enim obtestiun est terrena felicitas . est reipublicae bonum politicum. Cura vero religionis, & salutis animorum, quam humanae potestari Deus commisit , modum quoque postulat sibi proprium , quem violare non potest δbsque ordinis violatione. Aliis armis utendum est in expugnandis hominum mentibus . Intellectus non poenae
timore illustratur, Sed Veritate, nec Ve ritas persuadetur armis , Sed instructione. Ergo curet Princeps , ut auctorem erroris doceat, non curet ut perdat. Pro aliis vero, ne inficiantur erroris Veneno, antiis dotum paret , Sed rerum naturae conse
me , praedicationem scilicet , instructionem , sanamque doctrinam apponat, qua muniuntur fideles adversus errores, Sc a guuntur qui contradicunt. In iis quae spectant ad ordinem rerum intellectualium media sunt adhibenda ei proportione reis spondentia. Si a doctrina ad arma consuisgias . si erroribus tortores , ergaStula προ- ues , magis caussae imbecillitatem ostendis, quam
356쪽
quam caussam iuves , 8c potius in errore animos obfirmas , quam persuadeas. VIII. AT enim sententiarum in religione diversitas maximam parit confusio. nem , ac plurimum nocet vel ipsi reipublicae tranquillitati. IIoc nihil est verius. Id plura testantur historiae praeteriIRe mo. . numenta, quibus in lici experientia didicimus religionum differentiam florentissimis regnis excidium aliquando attulisse , passim vero seditiones civiles , humanique sanguinis effusionem cum ingenti societatis detrimento peperipse. Quot etiam in Ecclesia catholica societati incommoda pepererint Theologorum diSputationes , historia
praecedentium saeculorum satis common. strat . Nihil ergo magis curandum ebi , quam ut unitas doctrinae in religionis ne-gutio servetur ; sed quam inde congccuutionem eliciant adversarii. certe non Video. Ergone ut evitentur seditiones ac caedes , caedes ac seditiones promovendae sunt λErgone ut unitas doctrinae servetur, ab*ten
357쪽
tendum erit iuribus maiestatis , ac contrasas omne vis inserenda adversus dissidentes λ Numquil iacienda sunt mala, ut eveniant bona 8 Unitas religionis servetur, sed conoruis adhibitis mediis, non violato re
rum ordine, non contemptis naturalis libertatis iuribus. Clamant iura liberum esse quemvis in religionis delectu; nec religionem quidem e I se, nisi quae sponte Suscipitur . ordo clamat vim corpori non esse inserendam, ut mens illustretur ; non eSse tortores, carceres, ergastula adhibenda ad perSuadendam veritatem . Haec ergo
violari non possunt, ut inde bonum hauriatur. Sed inquis; licite haec fieri queunt, ut avertatur societatis periculum, qaod ex dogmatum diversitate imminere potest. Verum periculum illud potius quam ex dogmatum disserentia , oritur ex spiritu intolerantiae, quo quisque sibi fas esse credit pro VeritZte pugnare usque ad haeretici extidium. Eliminetur haec crudelis opinio; ac tum reipublicae tranquillitati non noce.
358쪽
hit sententiarum diversitas . Sed id ais , dissicile obtinetur, maxime conSideratR Populi indole, ac religionis pretio, quo ea. dem est apud homines . In hoc ergo ne vis omnibus intendat summus Imperans . Curet, ut cum sana doctrina etiam spiritus evangelicae charitatis, quam auream, ac praecipuam Christi legen appellare solet immortalis AUGUsTUs Ios ΞΡΗ II., subdit rum menti hus alte imprimatur. Curet, ut dissidentes ab iniuriis, mutuisque contumeliis abstineant ; civilem concordiam observent;
sub iisdem civilibus legibus pacifice vivant : irrequietos, ac perturbatores severe coerceat; atque hac ratione exoptatam rei.
publicae tranquillitatem etiam inter sectarum disserentiam servabit. Sic iura omnia inter se amico foedere componet; nullius libertatem laedet ; nullius conscientiae vim inseret; 'muneri suo satisfaciet, A publica quies erit in tuto . Id sane obtinuerunt,ia obtinent magni Europae Plincipes , qui hisce adminiculis utuntur. Novimus enim
359쪽
florentissimas provincias licet pluribus se. ttis , ac religionibus divisas summa con cordia potiri, curante Principe, ut sua cuique libertas servetur, nec ulli in religionis negotio vis inseratur. Tunc enim passim Societas religionis caussa perturbari consuevit, cum vis adversus dissidentes adhiberi coepit. Siquidem isti naturali libertati iniuriam
fieri aegre serentes , ac opinati se pro Veritate pugnare, vim vi repellere sibi fas esse Sc ipsi putarunt. Hinc ortae sunt seditiones, tumultus, excidia. Ergo malorum radix est evellenda, ea nimirum opinio, qua creditur in religionis negotio licitum esse vim ad hiahere . IIac avulsa, non se os , sed ingenuos sectatores habebit veritas; nec societatis tranquillitati nocebit error ; nec religio per atrocia scelera polluerur ; nec regia maleatas e sinibus suis aberrabit . Contra ubi ea immanis superstitio dominetur, omnia iura violari passim continget; nec minus licebit catholico Principi extraneam religionem per vim Sc caedem
360쪽
haereticorum profligare, quam licuerit olim paganis christianos occidere , &. nunc i, ceat Turcis vel Iaponensibus exilio , carceribus , morte catholicos mulctare . Idem est enim principum ius, quod iisdem advenit ratione publicae tranquillitatis tuendae, cui ne obsit sententiarum .diversitas, si nobis liceat dissidentes insectari , Sc ipsis fas erit eodem iure nobis vices rependere. IX. AT enim religio evadit lex publica civitatis, quam propterea debet Princepῖ tueri, ac ideo novatores punire potest , non prout haeretici sunt , sed quatenus a publica religione descientes leges civitatis contemnunt, ac violant . Verum haec obiectio plura complectitur , quae accurate explicanda sunt . Non inscior societatem posse communi cona illo eam , quae sibi placet, religionem , cultumque publicum deligere, ac ita communi suffragio sancitam religionem evadere legem publicam societatis, quam propterea Prin