장음표시 사용
161쪽
Quarto anni tempus aduertendum , saepe enim verno tempore contingit hic a fictus, saepius aestate , saepissime autumno ex Hipp. & Gal. sententiis aphor. 1o. ai. 8c χχ. sech. 3. Vere humores in aliis temporibus geniti , & per hyemem asseruati, ac quiescentes commo uentur oc exagitantur, morbosque analogos pariunt.
βῆ state multa bilis , non solum flaua, sed etiam atra in dispositis gignitur,quae maniam efficit eodem tempore,
vel ad autumnum usque maiori copia cumulata, morbum tunc temporis producit. Haec signa remotiora sunt, & in genere tantum dispositionem ad hunc morbum significant, proxime vero imminentem affectum ostendunt. Dolor capitis assiduus, vigiliae contumaces,ac somni leuissimi atque breuissimi, insomnia imbuleta,curae & sollicitudines molestae, teris rores ex leui causa , praeceps, & frequens iraeundia ex minima , vel nulla occasione, splendores oculis obuersantes, aurium sonitus , procliuitas ad venerem insueta, pollutio nocturna frequentior, risus praeter assiletudinem, & rationem, loquacitas insueta, & sere assidua, de interdum taciturnitas meditabunda. Posteriora haec iniscipientem maniam significant. Factam vero , dc praesentena maniam ostendunt ea
quae in .ic finitione prolata sunt, nempe delirium sine febre, cum furore, & audacia. varia tamen sunt huiusmodi deliria, in variis aegrotantibus, tum etiam in iliadem, diuerss temporibus, pro maiori,vel minori caiisae vehementia. Alij enim feroci iracundia rapiuntur , &obuios quosque inuadunt, proprias Vestes proscindunt,& sibi interdum violentas manus inferunt, sibique Uitam eripere conantur. Alii vero mitiores, de pacatiores sunt, nullamque astantibus noxam inferunt,sed tantum varios sermones, dc ridiculos proferunt ; interdum canunt , Se rident, de variis deliramentis assiciuntur, ac
162쪽
Cap. XIII. De Mania. I 27 symptomata patiuntur iis aliquo modo similia, quae in
melancholia, & stultitia solent contingere. Ex illa aurem varietate symptomatum , causarum v rietas dignoscitur. Risus enim immodicus, hilariras, dccantillatio materiam peccantem multo sanguine diluisgnificant ; iracundia veris. inquietudo, clamor,percu L. so , pallidus, & flauescens faciei color, bilem flauam in vitio esse ostendunt. Insania verδ admodum furiosa , ut obuios impetant, & aliquando interficiant, a flava bile exusta, quae atra bilis dicitur , ducit originem. Si vero atra bilis non ex flaua bile, sed a melancholia exusta , & praeassata generetur, aegri truculento vultu prae diti sunt, manent interdum in diuturno silentio, quod nonnunquam in sermonem importunum erumpit . immites sunt, pertinaces,ingenti moerore interdum ac luctibus assciuntur. Prognosis huius affectus in hunc modum instituen- da est. Mania grauissimus est affectus,& non solum per menses , sed per annos aliquando & usque ad mortem perseuerat , praesertim si haereditaria sit. Cum omnes morbi ab atra bile sint curatu diueilli mi, iste adhuc dissicilior est , quod aegri medicis non ob- . temperent , & necessiaria remedia usurpare no- lint Facibus euratur mania quae cum risu , & mitioribus symptomatis copulata est , quam quae cum studio, ac
furore. Brevi futuram morbi curationem ostendunt quaecumque euacuationes ex motu naturae contingentes,
per sudores, alui fluxum, haemorrhagiam per nareS aut haemorrhoides,aut si varices superuenerint; unde Hipp. a phot. a. sect. 6. si insanis varices, aut haemorrhoides contigerint, morbi solutio fit. Dysenteria.
163쪽
Dysenteria, aut hydrops, aut febris tertiana, vel quartana maniae superueniens ,eam tollit, fit enim metastasis humorum a cerebro ad partes inferiores , in quibus nouum morbum producunt. Ad huius morbi curationem materia peccans eu evanda, reuellenda, & repellenda est e, calida intempe-' ries corrigenda, cerebrum, aliaeque partes principes roborandae. Quae omnia sequentibus prauidiis adimpleri poterunt. Primo sanguinis missio celebranda est,praemisse clystere,ex vena brachij insignioti: postridie vero iteranda ex altero brachio , idemque remedium frequenter usurpandum. Asserit enim Platerus innumeros hac ratione curatos fuisse a Chirurgis,& aliis, qui ex professo hisce morbis curandis operam dabant, qui vigesies, imo Sc sexagesies Venas aperiebant. Non solum enim venae brachii utriusque, sed etiam malleoli, frontis, narium,haemorrhoidum,etia in varices si appareant,& ΩΙ- uatellae: idque per interualla, interiectis clysteribus, Bemedicamentis pregantibus inseri describendis. Cucurbitulae etiam scapulis, & dorso cum scarificatione ad motae post multas venae sectiones: tum etiam hirudines temporibus, & pone aures, utilissimae sunt. Et frequentibus illis phlebotomiis materiae peccantis praeparationes, & purgationes interliciendae sunt; eaeque diu, multumque continuandae. Cui usui conferent ea omnia , quae ad bilis, & melancholiae praeparationem, dc expurgationem usurpari solent; quibus& sequentia, utpote selectiora, adiicere possumus.
sennae g. g. epithymi, cremor.tartari,ana 3.ij. cinam. S cmrt.citri ana B.j.croci P. si. Fiat puluis,cuius do siserit
3 j. vel B iiij. cuin insculo,uel liquore appropriaeo. . V .l ament. helleb. nigri S j Infundatur per triduum in
164쪽
Cap. XIII De Mania. Iasin aquae pluuiae 3. iiij. Decoquantur lento igne ad te tias. Colaturae adde me Ilis optime despumati 3. ij. Misce, capiat cochlear. j. cum iusculo pingui. Vel
V. Extracti hellebori nigri B. s. strupi violae. J.j.
Misce, pro una dosi. Omnia medicamenta ex helleboro consecta, ut vi Num , syra pus, & oxymel, ad huius affectus curationem plurimum conserunt. Vnde olim ferunt Melampum Amythaonis Medici filium vino helleborato Proeti Argivorum regis filias , qtue se boues existimabant, liberasse. Antimonium in hoc morbo non solum a Chymi tris, sed etiam Galenicis omnibus commendatur, tum quod humorem atrabitarium e toto corpore evacuat: tum quia eo aegrotantes commode falli poli lint, rem dia alioqui insuauia renuentes. Dosis varia est pro variis illius praeparationibus. Balnea aquae tepidae frequenter,& post singulas purgationes usurpanda sunt. Ordo medicamentorum purgantium in hoc morbo talis est,ut prim d apoZema alterans,& purgans per tres aut quatuor dies exhibeatur , post venae sectionem in viroque brachio celebratam. Deinde purgantia mediocria ex potionibus , pulveribus , aut strupo magistrali his in septimana exhibeantur. Vehementia vero bis in mense, interiectis continuo venae sectionibus, ut ante,
Diebus verδ intermediis balnea, tulepi praeparantes,
aut iuscula alterantia, tum etiam optatae roborantes e hibeamur. ' .
Praeter ivlepos vulgares , sequens ex succis paratas erit utilissimus. ΑΓ. Succoruiphorrag.bugio T.& pomor.redoLana 2. iij. aquar. fumariae &cichor. ana 3. iiij. sacchari albi 3.
165쪽
vi. Coquamur, depurentur,& aromati sentur iantalo cutrino. Cap at n. mane & sero. Optata etiam in sequentem modum concinnari po-xerit. V.Conseruae rosar.violar.& bu glossana J.j conservae flor. tamarisci,& caryophylli hortensis, caulium lactuc. condit. & cortic. citri condit. ana 3. si . myrobal. emblic. condit. n. j. consect. alcherm. & de hyacin. anag. iij. pul. elech. diam arg. frig.& laeti f. Gal. an a z.j.corat. Praepar. & margarit. praepar. ana 3. g. Cum lyrum de Pontis redol. fiat optata , de qua capiat magnitudinem castaneae, superbibendo parum tulepi, aut aquae cuiusdam appropriatae. bellae eti m usurpari poterunt, in hunc modum compositae. Confect. alcher. g. ij. pulu. electar. de gemmis, Interdum etiam tentari poterunt specifica & amu-1eta, quorum non exiguum numernm collegit Senneristus. Nos veri, unum adiiciemus , quod in illustri quadam familia Mon spetiens pro secreto gentilitio,& hereditario habetur, illiusque descriptio talis est. Fol. mesissae M. j. Incidantur minutim,& insundantur in spiritus vini g. iiij. Deinde adde margarit. praep. g. g. Misce. Dosis est cochlear. ii. Interim dum haec fiunt, somnus omni arte concilian dus est, & somnisera per interualla usurpanda. Quae non alia esse debent,quam quae in phrenitidis curatione proposita sunt, interna, quam externa. Ac praeter somnifera externa , admouenda quoque capiti sunt topica medicamenta,quae restum ac furorem ycheraeutem temptaent ac demulceant. Illa veri, non
iiij. Fiant tabellae pond. 5. ij. Capiat unam
166쪽
Cap. XIII. De Mania. IIIm refrigerantia,sed multo magis humectantia star, , principio morbi nonnihil repellentia.
1 eo iri principio morbi oleum rotac. conueniet,cuma ariethino , & chamaemelino , postea vero ea-i olea detracto rosae. Vbi vero magis refrigeran-
Λ est , olea ex semine cucurbitae & papau. addendant. Ac denique ut in formam linimenti reduci que, macilagines sem. lini ,. Renu gr. & butyrum addi
Plurimum etiam confert epithema, in sequentem
Aquae nymphaeae m. j. salis prunellae 3. j. cam-iorae D. j Misce,& cum linteis complicatis admouear tepide sincipiti. Epithema ex sale Saturni, & aqua rosarum utilissium est.
Vtilissimum quoque erit epithema ex aqua rosia-im , sentali rubri tinctura Hra praegnata , cum mos. ho, dc camphora composita , quae superiori capite escripta est. Chymici verδ balsamo Saturni palmam tribuunt,oque caput inungunt instar linimenti. Maxime etiam conueniunt in summo surore an maiia recenter mactata , vel eorum partes , ac praesertim pulmo vervecinus: qui ubi semel refrixerit, iterum potest calefieri in aqua feruente. In declinatione nonnulli discutientia validiora adli bent.Imo verδ in ipso vigore morbi, post evacuationes suffcientes, fomentum sequens admirandae credituc efficaciae. Herbarum cephalicarum cum floribus q. s. Decoquantur in aqua fontana. Deinde bacea.
rum lauri & rad. hellebori nigri veri, ana q. s. Coniundantur crassiuscule , & insuantur sacculo oblongo I a inter
167쪽
Eodem tempore Oxyrrhodina admouenda sunt su-cipiti,ut fronti,qualia in phrenitide descripta sunt. Ad maiorem revulsionem,& derivationem,cucurbi tutae scapulis,dc dorso cum prosundis starificationibus admouendae sunt, frictiones & ligaturae extremorum celebrandae , venae primum malleoli, postea frontis, dc arteriae temporum aperiendae ; hirudines pone aures,& haemorrhoidibus applicandae, vesicatoria ceruici,& brachiis admouenda , & reliqua remedia usurpanda, quae in phrenitidis curatione I nobis proposita sunt. Ac tandem si morbus ad declinationem vergat, leniter resoluentia capiti admouenda sunt, inter quae pulmones vervecini ex animali recenter mactato calentes, 'principem locum obtinent.
MAnia est delitium sine febre cum surore, & au
dacia. A phrenitide distinguitur,quia in ea febris acuta viget, a cerebri & membranarum eius inflammatione oriunda. Haec vero febre caret, saltem ratione propriae essentiae nihil enim impedit, quin febris cum mania complicari possit, sed ab alia causa oriunda, non autem ab ea quae maniam producit. Atque adeo in phreniti de febris est sympto marica I in mania essentialis, & primigenia, ab alia causa procedens ; & sic explicandus est Galen. c 3. de loc. affcct. cap. 7. Quemadmodum , linquit, alter atra bilis succus, qui ex praeassata flava bile massim ferina deliramenta inducit, modo sine febre , modo cum febre.
168쪽
Cap. XIII. De Mκnia. I 2 3A melancholia distinguitur per sympto ara patho-
gnomonica ; siquidem mania est cum furore,& audacia, melancholia vero cum timore, & moestitia. Causa maniae proxima , & immediata , iuxta Galenimentem, est calicla de ficca intempeties ab humore arrabilirio oriunda ; quae tamen grauissimis urgetur dissi
Si enim tanta esset intemperies in cerebro,ut mentem de sua sede d licere valeret, febrem deberet parere, eum calor remissior delirium essicere non valens,febrim pariar, qualis est ea quae ab insolatu exoritur. Ad hoc dubium varij varia respondent. Sol id orum responsio est, calorem qui febrem excitar, debere esse fuliginosum , ut ad cor delatae fuligines febrem essiciant , & calorem fuliginosum , in materia humida consistere debere, qualis est materia febrium putridarum; in mania vero humores esse adustos,& incineratos; ita ut ab iis nullae eleuentui fuligines. Vno verbo dicunt, calor in mania est velut in pruna, in febribus vero , ut in Ramma , haec tamen responso fortissima urgetur instantia. Quod nimirum in febre hectica maior sit humiditarum consumptio, quam in mania. Attamen f bris usque ad integram , & absolutam omnium humiditatum , & ipsius humidi primigenij consumptionem,
aegrique interitum, perseueret. Platerus hac ratione , aliisque nonnullis persuasus existimat praeter calidam , & siccam intemperiem, adesse quoque malignam , & venenatam quandam qualitatem , quae sit praecipua causa delirij. Magna huius sententiae probabilitas inde elici potest , quod
furor uterinus a semine corrupto , & malignam, ac venenatam qualitatem adepto exoritur. Quod hydro-phobia , quae est species maniae a morsu venenato canis rabidi in quocumque temperamento sine atrae bilis concursit
169쪽
cursu inducitur , dc morbus qui a morsu Tarantulae exoritur, quaedam etiam maniae species appcllatur ; ac denique venena quaedam maniam in serre possunt, ut de cerebro mustellae dia solano miniaco ria sciunt. Ideo verisimile est peculiare quoddam venenum in corpore humano genitum maniae causam esse praecipuam, cum ctiam febres malignae, quae non raro mitissimae sunt, ut in iis pulsus ac urinae lanis sima illima appareant Heliria producere soleant magis quam fibres ardentes malignitatis expertes. Et docci expetientia maniam con: ipgere frequenter , non tam lim atrabitario temperamento starditis, sed etiam omnibus naturis & aetatibus, praesertim si haereditario iure contigerit: ac denique illam calidioribus medicamentis specisca virtute praeditis non Taro curari. Caetcrum confiteri oportet in melancholicis , de atrabitariis hunc morbum frequentius , dc ut plurimum produci, quia ille humor tali veneno suscipiendo magis idoneus est. Et Galenus malign: tatem istam humori a rabit .irio aduenientem agnoscere Videtur commorit. aphor. 6. sect. 6. ubi dicit maniae causam esse melantholicum humorem, non semper, sed eam supra modum exustam , aut put rcfactus malignam in duerit acritudinem. Sed manet adhuc dissicultas ex eo desumpta, quod maniaci frigus externum etiam hyemis tempore nudato corpore innoxie patiuntur , &praeterea ad tactum calidi sentiuntur , quod indicat calorem intensissimum in iis vigere. Verum respondemus hoc in omnibus maniacis minime contingere,& inultos hybernum frigus auersari, vestibusque plurimis gaudere. Alios vero ab aere externo non assicupropter consuetudinem . quia ab alluetis non fit passio, sic videmus puellas dei icat uias hyemis tempore pectus denudatum habere, quod tactu calidum sentitur,quamuis ex Hippocrate frigus sit pectori valde inimicum.
170쪽
Cap. X III. De Mania. 12 IMateria hunc affectum producens in venis & arteriis continetur , vel totius corporis , vel cerebro propioribus , vel ipsis cerebri vasis , & ex locorum varietate varia symptomatae eaque grauiora, vel leuiora emergunt. non raro etiam in uteri vasis, ex sanguine vel semine corrupto , materia morbifica continetur , ex qua furor uterinus generatur. Si materia peccans est in omnibus venis aut cereia bro vicinis insania fit perpetua , & indesinens; si vero in parte tantum aliqua concludatur, delirium tunc temporis quasdam habet intermissiones , & per interualla
Signa diagnostica alia imminentem, alia praesentem maniam significant. Ad imminentem, vel suturam maniam dignoscendam primo consideranda est aegrotantis natiua dispositio, quae scilicet ad biliosam, seu atrabitariam temperiem accedit. Sic apud Hippoc. 1. epid. s. Cui vena in cubito pulsat, furibundus est , cir ad iracundiam praece , cui vero sensim mouetur , torpens ac supi . Arterias nomine venarum Hippocrates assicit. Non autem simpliaplicem pulsationem intelligit , sed vehementem , cui opponit illud, quando lensim mouetur, ut sensus huius' sententiae ita se habeat. Qui habent pulsuin magnum,
velocem , & vehementem a natiua constitutione , ad
iram , 8c furorem , maximi procliues sunt: qui verblardum habent pulsum, torpidi sunt, & stupidi.
Secundo, sexus ratio habenda est, viri enim frequentius furore exagitantur, quam mulieres. Quod intelligendum est de affectu primigenio ; ex utero enim mulieres non raro in furorem aguntur. Tertiis , aetas consideranda est. Iuuenibus enim frequentius mania contingit , quam pueris, & s nibu1. . Quarto