장음표시 사용
181쪽
to donati, quod probatur ex Gal. coment. aphor. 31. sech.6. ubi Hippocrates sic habet. Balbι ab alui molianis maxime capiuntur. Galenus vero dicit balbos habere humidiorem temperaturam, quemadmodum Sc pueros , ratione cuius alui profluuio sunt maxime obnoxij Respondemus contextum Avicennae non de vere balbis esse intelligendum , qui literam R. pronunciare non
possvnr,de quibus loquuti sunt Hipp.& Galenus aphor. Iraedicto , & illi quidem hamidiori temperie praeditiunt; sed de illis qui trauli nominantur , qui scilicet
eandem syllabam saepius reperunt, antequam vel bum integrum pronuntiare valeant. Quod O ex praecipit tione mentis, cum celerius loqui contendunt ; tunc enim lingua sese implicat, & in verborum prolatione haesitare cogitur. Et illi trauli sunt melancholico temperamento donati.
Denique dubitare licet, quomodo tenebrositas spirituum sit causa immediata de iri j melancholici, cum omnis actio laesa dependeat immediate ab aliquo
morbo , haec autem tenebrositas ad nullum morbi genus reserri valeat. Respondemus tenebrositatem illam esse morbum in numero , quatenus illes s accella augetur numerus eorum quae necessaria sunt in cerebro , ad actiones animales obeundas. Instantia verδ quae contra hanc responsionem afferri potest , quδd scilicet morbus sit affectus verae partis, in vertiginis explicatione resoluta est. Signa melancholiae pathognomonica in definitione proposita sunt, timor nempe & tristitia sine causa manifesta , quae in omni melancholiae specie reperitur. Αr vero singulae melancholiae species propriis signis innotescunt. Sicque primariam in solo capite residentem melancholiam significant , cerebit vitiosa constitio , aut morbi calidi Sraegressi, quibus sanguis in venis
182쪽
nis illius contentus , exustus , & torrefactias est : tandemque in humorem melancholicum conuersus. Somni breues,& interrupit, insomnia turba lenta , vertigines , aurium tinnitus , & symptomatum in re-llirio corpore , ac praesertim venire inferiori ca
A toto corpore prouenire hunc affectum ostendunt, habitus totius corporis melancholicus , vel naturalis, qui ex colore nigra, hirtutie , maciletitia , aliisque dignoscitur: vel ascit irius ex curis, laboribus, vigiliis,ubctu cratIb,& similibus contracti s. Ab Hypochondriis procedere hunc affectum testanis tur . aestus in praecordiis , sine siti , sputatio frequens, ritistus acidi, flatus per superiora,vel inferiora freque teremissi, ventris rugitus, compressio interdum diaphragmatis , anxietas, nausea, appetitus interddm inlati abilis, cordis palpitatio , tumor aliquando , & renitentia in hypochondriis. Et reliqua quae fusilis in assectione hypochondriaca exponentur. Ab utero affectum procedere testantur ea signaqoae hystericas affectiones ostendere suo loco dicenis
Prognosis huius affectiis in hunc modi. instituenda est. Chronicus est iste morbus, & contumacissimus, si semel altas in corpore radices egerit. Humor enim melancholicus, praecipuὶ qui per adustionem genitus
est , & ad atrae bilis naturam accedit, vim remediorum eludit, mitiora contemnit,& aduersus fortiora efferatur. Vnde humor melancholicus flagellum medicorum, seu opprobrium medicorum vulga nominari consueuir. Recens tamen melancholia . & a causis procatareis eis oriunda facilὸ curatur. Refert enim Gal. 3. de loci
affeα cap. 7. se metapclictam incipientem solo aquae I s dulcia
183쪽
dulcis balneo frequenter curasse. Melancholicis haemorrhoides , aut varices superumnientes , curationem inteidum afferunt, si critice a natura humores ad illas partes inferiores detrudantur. Interdum enim symptomatice contingunt, & pere pigenesi in multiplicata materia morbifica, indeque ad plures partes diffusa. Soluitur etiam interdum melancholia per fluxum haemorrhoidum , & per scabiem aliosque culaneos
Quod ad curationem spinu, undeeumque moibus
primam traxerit originem. Duo tamen perpetuo aduerrenda sunt. Primum , ut torum corpus ab humore melancholico, omnique aliorum humorum illuvie liber tur. Ralissimc enim contingit , ut unica pars hoc humore obsideatur. Secundum , ut ad hypochondria curatio praecipua semper dirigatur ; quandoquidem in hepate,de liene prima humoris melacholici generatio,&in ii sic partibus, totaque hypochondriaca regione illius collectio fieri coosueuit: ideo curatio pro assectione hypochondriaca proposita ad reliquarum melancholiae spccierum curationem sufficere poterit. Vix enim hypochondria ab ilIius humoris redundantia, & noua eiusdem generarione liberati possunt, quin totum corpus consequenter ab eodem immune fiat. Pro omnium igitur melancholiae specierum curatione sufficient ea remedia, quae in affectionis hypochondriacae curatione proposita suns.
184쪽
De Catarrho. CAtarrhus est humoris excrementit ij e capite in labiectas partes praeternaturalis effluxus. Est ergo syinploma tertij generis, nempe vitium in
Celebri substantia eximia mole praedita multo indi--get alimento , ex quo necessario copiosa generantur Excrementa , concurrente potissimum frigida humidaque patris rem perie : quae si naturalem & modicam quantitatem seruauerint, in prioribus cerebri ventriculis recipiuntur , & per choanam, seu infundibulum ad glandem pituitariam transmittuntur, ac per palatum quotidie excernuntur ; si vero paulo ubcrius redundauerint, in statu tamen naturali constituta, circa cerebium & meninges disperguntur 3 commode tamen, non solum per palatum , sed etiam per nares expurgantur. Cum vera cerebrum intemperie atque imbecillitate a Metum est , vel alimentum copiosius & improporti natum recipere cogizur, quod sussicipnter concoquere nequeat, agnus fit excrementorum prouentus. Adde quod cerebrum s ut inquit Hipp. in tanquam cucurbitula corpori imposita, lin mores & vapores a partibus inferioribus attrahet e non desinit; hinc non parum . daugetur excrementorum cumulus. quae quantitate & qualitate sua facultatem expultricem si umulantia &retentricem se perantia , qua data porta, ruunt immodice de inordinate per vias & loca non conferentia , magna cum corporis afflictione. Cum
185쪽
Cum igitur fluxio sit motus materiae ab una parte in aliam,in ea perpetuo, ut in omni motu, in quinque considerancti sunt. Terminus a quo , terminus ad quem, an ouens , mobile, & Viae per quas ipsum mouetur. Terminus a quo , est cerebrum; terminus ad quem. partes cerebro subiectae; mouens est facultas expultrix irritata, vel retenti ix debilii ata; mobile est humor excrementitius; viae per quas sunt ductus patentes, nempe
Palatum , liares, oculi, aures ic meatus insensiles, tum etiam venae , arteriae & nerui. Intermino a quo,seu parte mandante duo causarum
genera consideranda sunt: unum est earum , quae humoris pituito si copiam in corpore gignunt & cumulant , alterum earum, quae fluxum eiusdem excitant &prom querat, illae geneianres , liae impellentes dici possunt.. Generantes consistunt in frustratione secultatis concoctricis, quae contingit vel vitio ipsius facultatis , vel vitio alimenti. Concoctrix cerebri facultas laeditur potissimum ab intemperie, eaque smigida, vel calida. Frigida intemperies esticit, ut alimentum ad cerebrum delatum male concoquatur, & in pituitam commutetur: tum etiam ut vapores a partibus inferioribus
transtati seruienter non discutiantur, sed in aqueum
Calida vero intemperies copiosius alimentum & copiosiores vapores allicit, ut non possint a natura sufficien rer discuti ac resolui. Vitio alimenti concoctrix cerebri frustratur , cum illud vel nimia copia cerebro suppeditatur , vel alienis qualitatibus insectum 'difficilius concoquitur; si e frigida , crassa & viscida alimenta immoderatius ingesta perfecte concoqui nequcunt, & crudum alimentum
186쪽
eerebro suppeditant ; sic alimenta acria , & Vaporosa
multos vapores ad cerebrum transmittunt.
His adiungendae sunt causae externae , quae superflua humiditate caput replere solent, ut austrina constitutio, somnus longus, praecipue meridianus I vita deses &otiosa , & alia huiusmodi. Licet autem cerebrum pars mandans praecipue dici soleat, non est tamen perpetuo causa fluxionis praec pua, sed plerumque fluxionis materia aliunde ad cerebrum transmittitur. Postquam enim vitioli humores vel in toto venoso genere, vel in aliqua parte peculiari, ventriculo nimirum, hcpate, liene , me senterio, utero aliisque collecti sunt, non solum ab iis ad caput vapores multi ascendunt, sed etiam ipsi humores vitiosi ad caput seruntur & inde rursum ad subiectas partes descendunt ἱ istorum autem viscerum vitia praecipua ad catarrhos generandos idonea sunt, intemperies variae &obstructiones. Calida viscerum intemperies copiosam iacit anathymiasin , ex qua velut in alembico destillationes generaritur frigida vero , propter concoctionis desectum. humores crudos generat, qui data occasione ad caput
Obstructiones verδ partium infimi ventris, liberam
excrementorum expurgationem impediunt, unde fit ut illa sensim cumulata, cum liberum exitum non inueniant per vias naturales & ord inarias , ad superiora r fluant , & ad cerebrum transferantur. Ad noc autem opus eo modo perficiendum , concurrere necessarid debet cerebri imbecillitas , horum excrementorum receptioni idonea , quandoquidem, sui antea dictum est,
parres robustiores ad debiliores sese exonerant: frequentissime autem contingit, vi cerebrum sit debilius
reliquis partibus, propter substantiam suam mollem M
187쪽
r a Praxeos Medica Lib. I laxam, quae compactis & solidioribus minorem habet
Causae m pellentes sunt nimia cerebri calefactio, vel refrigeratio, aut alia quae uis humorum commotio. Nimia cerebri calefactio humores in eo colentos attenuat& fundit,meatuique reserat,per quos illi fluere consueuerer talis est capitis calefactio a sole , igne , nimio capitis tegumento, olfactu aromatum calidiorum , ita, alioque animi pathemate excedente. Restigeratio vero cerebrum comprimit, & humores in eo contentos e primit, ut in spongia aqua repleta & manu compressa contingit; talis alteratio in hyeme frequens est, sed praecipue contingit in subitis aeris mutationibus, quando scilicet constitutio austrina calida 3e humida, in aquiloniam frigidam & siccam conuertitur , vel quando aliquis e loco calido egrediens, aeti frigido subito se exponit. His annumeranda est pedum refrigeratio, quae sympathice per neruos cere
Praedictam cerebri compressionem k stigore factam
multi negant , quia frigus humores densat & incrassat, minusque fluidos reddit, neque quadrare videtur exemplum sipongiae aqua repletae, quae acri exposita nullo modo comprimitur. Verum haec sententia ab Hipp. tradita lib. de locis in homine, veritati consentanea est ; Fluxionre , inquit , propter frigu3 sunt, cum caro iis rapite oe vena tens fuerint: ha enim horrente carne ct ad anguitiaου perueniente , adurictάque ac excludente , humiditatem exprimunt. Et simul carnes ipse con- rea exprimunt ad angustias Peruenientes , ct capilli stir- timerecti sunt , utpote smul undiquaqtie fortiter compressi quidquid igitur inde expressum fuerit, idipsum, quocunque contiferit , fuit. Ex quibus coargationem de compressionem partium a frigore fieri , indeque
188쪽
Cap. X V. De Catarr o. I 4 3que humorem exprimi manifestum est. Neque obstat densitio humorum & incrassatio a frigore facta supra proposita ; siquidem haec locum habere potest quando
totum corpus sensim,& aequaliter refrigeratur. At cum a frigore subito irruente partes externae offenduntur, 'tunc illae subito coarctantur, & humores intus coercitos exprimunt. Multo minoris est efficaciae , quod de spongia dicebatur ,eain nimirum a frigore aeris non
exprimi. Alia enim est ratio partium viventium , quarum calor de spiritus ad frigoris sensum refugiunt, &partes iis destitutae consequenter coarctantur, quod in spongia aqua repleta fieri non potest. Attamen confiteri Oportet non hunc unicum esse modum , quo fluxio a frigore excitatur ἔ etenim refrigeratio pedum catarrhum inducit, intemperie frigida cerebro communicata per neruos insignes, qui ab eo ad pedes deferuntur per spinae medullam ulla autem refrigeratio intimas cerebri paxtes petit, non verb externas ut frigiditas aeris , caput immediate assiciens, facere consueuit ; ide3 potius existimandum est in hoc casu retentricem cereia bri facultatem debilitari, eo refrigerato, Ut non possit
humores superfluos in eo contentos, s siquidem illi copia luxurient, ) amplius retinere, sed eosdem emuere
Est & alius modus admod4m essicax & frequens,quo catarrhus a frigore generari consueuit, nempe por rum externorum constipatio , eo praesertim tempore '', quo maxima fieri solet per corporis habitum diaphore sis, unde fit ut excalefacti, frigidum aerem subito incurrentes, catarrhis maxime assiciantur. Sic inprimis autumni frigoribus catarrhi maximὸ fiunt, quia per aviatis decursum habitu corporis rarefacto , & poris valde apertis, multa fit per transpirationem insentalem excrementorum dissipatio, quae si dierepentE, con- . stricto
189쪽
I4 φ . Praxeos inedicae Lib. I.
stricto corporis habitu , cohibeatur, vapores & hurro res in centrum cerebri & corporis repercussi fluxionibus materiam suppeditant , ita ut circa antumni initia, non sol im ea tarrhi contingant. sed etiam copiosa fiat in omnibus fere hominibus serosae materia: per urinas excretio , & in nonnullis per aluum , unde alui fluxus dictis temporibus frequentes esse consueuerunt. Si quis vero quaesierit , cur per totum hyemis decursum ea tarrhi non perseuerent , cum perpetua fiat a frigore ambientis pororum externorum constrictio , respondebimus , naturam per alias vias superfluitates expurgare
hyemis tempore magis , quim per diaphoresim, nempe per aluum , urinas & sputa. QDam copiosa autem sit euacuatio illa quae per insensilem transpirationem fieri consuerir, luculenter docetur a Sanctorio , libello de Statica medicina , ubi dicit, perspirationem insensilem esse longe pleniorem , quam omnes evacuationes sensiles simul unitas, ita ut si cibus & potus vi ius diei sit ponderis octo librarum, transpiratici insens lis ad quinque circiter libras adscendat: curiosa& laboriosa illius viri circa transpirationis mensuram speculatio, quantam lucem in morborum causis introspiciendis, eorumque curationibus instituendis, afferre valeat, peritioribus & solertioribus quibusque iudicandum relinquo. In parte recipiente consideranda est imbecillitas,vel alia quae uis dispositio fluxioni recipiendar,vel attrahendae idonea. Ratione imbecillitatis vulgatissimum est Medicorum axioma . partes robustiores in debiliores
perpetud onus superfluum deponerὸ , sicut in Repubi Magnates & potentiores in debiliorem plebem grauia
onera deponunr. Imbecillitas vero partium , vel insita est & natiua , vel aduentitia. Insita imbecillitas pendet a mollitie & laxitate partium , unde glandulae M
190쪽
pulmo fluxiones facile recipiunt I aduentitia vero imbecillitas fit ab intemperie vel solutione continui. Frigida intemperies calorem natiuum debilitando facit, vepars minorem habeat resistentiam, sicque facilius humorem influentem recipiat. Solutio continui partem etiam debilitando eam fluxioni recipiendae magis reddit idoneam ; hinc ortus est cauteriorum usus , quia parte vicere debilitata humores ab aliis partibus ed decurrunt. Sic etiam pulmo in phthisi ulceratus humores a cerebro& toto corpore influentes recipit. Inter alias verb dispositiones fluxioni attrahendat
idoneas , calor praecipue annumerandus est , unde videmus partes inflammatas copiosos humores attTahere.
Sic etiam in phthisi non solum propter ulcus , sed etiam propter calidam pulmonis intemperiem humores copios a capite proliciuntur, unde Hipp. I. de morbis agens de phthisi sic loquitur : Pulmo a calore ad
se trahia pituitam ex toto corpore , ct maxime ex capite , caput vero calefactum ex corpore , hanc Fuir
sentem subcrassam expuit. Viae , per quas humores seruntur 1 capite in partes subiectas , duplices statuuntur , internae , & externae. Internae sunt, cum e partibus sub caluaria contentis, potissimum e ventriculis cerebri humor defluit per vias interiores , & pro natura partium , ad quas desertur, varios morbos variaque symptomata producit, quorum nonnulla propria nomina sortita sunt, iuxta vulgares illos versiculos scholae Salernitanae. Si fuat ad pest- , dicatur νheuma, catarrhus, Si ad fauces, bronchus, s ad nares, esto corPeta. In pectus defluente humore , affectus generis nomen retinet, ad fauces vero & asperam arteriam , branchus, seu raucedo generatur; si verδ ad nares defluat, non