Lazari Riuerii ... Praxis medica 1

발행: 1653년

분량: 788페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

171쪽

i1ς Praxeos Medita Lib. I.

Quarto anni tempus aduertendum , saepe enim verno tempore contingit hic a fictus, saepius aestate , saepissime autumno ex Hipp. & Gal. sententiis aphor. 1o. ai. & 21. sech. 3. Vere humores in aliis temporibus geniti , & per hyemem asseruati, ac quiescentes commouentur oc exagitantur, morbosque analogos pariunt.bsistate multa bilis , non solum flaua, sed etiam atra in dispositis gignitur,quae maniam essicit eodem tempore,

vel ad autumnum usque maiori copia cumulata, morbum tunc temporis producit. Haec signa remotiora sunt, & in genere tantum diu positionem ad hunc morbum significant, proxime vero imminentem affectum ostendunt. Dolor capitis assiduus, vigiliae contumaccs,ac somni leuissimi atque breuissimi, insomnia tui buleta,curae & sollicitudines molestae, teris rores ex leui causa , praeceps, & frequens iraeundia ex minima , vel nulla occasione, splendores oculis obueris . fames, aurium sonitus, procliuitas ad venerem insueta, pollutio nocturna frequentior, risus praeter assuetudinem, S rationem, loquacitas insueta, & sere assidua, dc interdum taciturnitas meditabunda. Posteriora haec incipientem maniam significant. Factam vero , & praesentem maniam ostendunt ea

quae in ., finitione prolata sunt, nempe delirium sine

febre, cum furore, & audacia. Varia tamen sunt huiusmodi deliria, in variis aegrotantibus, tum etiam in iliadem, diuersis temporibus, pro maiori,vel minori cauta vehementia. Alij enim feroci iracundia rapiuntur , &obuios quosque inuadunt, proprias vestes proscindunt, de sibi interdum violentas manus inserunt, sibique vitam eripere conantur. Alij vero mitiores, & pacatiores sunt, nullamque astantibus noxam inferunt,sed tantum varios sermones, & ridiculos proferunt ; interddin canunt , & rident, & variis deliramentis assiciuntut . ae. symptomata

172쪽

Cap. XIII. De Mania. I 27

symptomata patiuntur iis aliquo modo similia, quae in melancholia , de stultitia solent contingere. Ex illa autem varietate symptomatum , causarum v rietas dignoscitur. Risus enim immodicus, hilar iras, decantillatio materiam peccantem multo sanguine dilui significant ; iracundia vero inquietudo, clamor,perculso , pallidus, & flauescens faciei color, bilem flauam in vitio esse ostendunt. Insania verb admodum furiosa , ut obuios impetant, & aliquando interficiant, a flava bile exusta, quae atra bilis dicitur , ducit originem. Si vero atra bilis non ex flaua bile, sed a melancholia exusta , & praeassata gener etur, aegri truculento vultu praediti sunt, manent interdum in diuturno silentio, quod

nonnunquam in sermonem importunum erumpit ἱ immites sunt, pertinaces,ingenti moerore interdum ac lucti bus assiciuntur.

Prognosis huius assectus in hunc modum instituenda est.

Mania grauissimus est affectus,& non solum per menses, sed per annos aliquando & usque ad mortem perseuerat , praesertim si haereditaria sir. Cum omnes morbi ab atra bile sint curatu d me illi mi, iste adhue dissicilior est , quod aegri medicis non ob-

temperent , & necessaria remedia usurpare no- linta Facibus euratur mania quae cum risu , & mitioribus symptomatis copulata est, quam quae cum studio, ac

furore.

Brevi futuram morbi curationem ostendunt quae-

Cumque euacuationes ex motu naturae contingenteS,

per sudores, alui fluxum, haemorrhagiam per nareS aut haemorrhoides,aut si varices superuenerint; unde Hipp. aphor. 2I. sect.6. si insanis varices, aut haemorrhoides . contigerint, morbi solutio fit. - Dysenteria,

173쪽

118 Praxeos Medicae Lib. I.

Dysenteria, aut hydrops, aut febris tertiana, vel

quartana maniae superueniens ,eam tollit, fit enim metastasis humorum a cerebro ad partes inferiores , in quibus nouum morbum producunt. Ad huius morbi curationem materia peccans eu evanda, reuellenda, de repellenda est e, calida intempe-' ries corrigenda, cerebrum, aliaeque parres principes roborandae. Quae omnia sequentibus praesidiis adimple

ri poterunt.

Primo sanguinis missio celebranda est,praemisso clystere,ex vena brachij insigniori: postridie vero iteranda ex altero brachio , idemque remedium frequenter usurpandum. Asserit enim Platerus innumeros hac ratione curatos suisse a Chirurgis,& aliis, qui ex professo hisce morbis curandis operam dabant, qui vigesies, imo & sexagesies venas aperiebant. Non solum enim venae brachij utriusque, sed etiam malleoli, frontis,narium,haemorrhoidum,etiam varices si appareant,& ΩΙ- uatellae: idque per interualla, interiectis clysteribus, de medicamentis prergantibus in se, describendis. Cucurbitulae etiam scapulis, & dorso cum scarificatione ad se motae post multas venae si ctiones: tum etiam hirudines temporibus, & pone aures, utilissimae sunt. Et frequentibus illis phlebotomiis materiae peccantis praeparationes, & purgationes interliciendae sunt; eaeque diu, multumque continuandae. Cui usui conserent ea omnia , quae ad bilis, & melancholiae praeparationem, & expurgationem usurpari solent; quibus & sequentia, utpote selectiora, adjicere possumus.

ferinae g. s. epithyma, cremor.tartari,an a S .ij. cinam.&ωrt.citri,ana B. .croci P. si. Fiat puluis,cuius do siseritet. j. vel B. iiij. cum instulo,vel liquore appropriam.

V.Rament. helle nigri j j Infundatur per triduini

174쪽

Cap. XIII De Mania. 11sin aquae pluuiae S. iiij. Decoquantur lento igne ad te Das. Colaturae adde me Ilis optime despumati 3. ij. Misce, capiat cochlear. i. cum iusculo pingui. Vel '

Extracti hellebori nigri B. f. strvpi violac. j.

Misce, pro una dosi. Omnia medicamenta ex helleboro confecta, ut vi- Nuia i , syrupus, & oxymel, ad huius affectus curationem plurimum conferunt. Vnde Olim ferunt Melampum Amythaonis Medici filium vino helleborato Proeiati Argivorum regis filias , quae se boues existimabant, liberalle. Antimonium in hoc morbo non solum a Chymi eris, sed etiam Galenicis omnibus commendatur, tum quod humorem atrabitarium e toto corpore evacuat: tum quia eo aegrotantes commode falli pollunt, rem dia alioqui insuauia renuentes. Dosis varia est pro variis illius praeparationibus. Balnea aquae tepidae frequenter,& post singulas purgationes usurpanda sunt. Ordo medicamentorum purgantium in hoc morbo talis est,ut prim d apoZema alterans,& purgans per tres aut quatuor dies exhibeatur , post venae sectionem in viroque brachio celebratam. Deinde purgantia mediocria ex potionibus , pulveribus , aut syrupo magistrali his in septimana exhibeantur. Vehementia vero bis in mense, interiectis continuo venae sectionibus, ut ante, dictim est. Diebus verδ intermediis balnea, tu lepi praeparantes, aut iuscula alterantia, tum etiam optatae roborantes C

hibeantur. ' .

Praeter i lepos vulgares , sequens ex succis paratus erit utilissimus. Succoru borrag.bu gloss.& ponaor.redo .an S. iij. aquar. fumariae dc cichor.ana 3. iiij. sacchari albi 3.

175쪽

13 o Praxeos Medieae Lib. I.

vi. Coquamur, depurentur,& aromatisentur iantalo cI- trino. Cap at n. mane & sero. Optata etiam in sequentem modum concinnari poterit. V.Conseruae rosar. violar.& bu gloss ana J.j conser- flor. tamarisci,& caryophylli hortensis, caulium la- . ctuc. condit. & cortic. citri condit. ana 3. si . myrobal. τmblic. condit. n. j. consect .alcherm. & de hyacin. anag. iij. pul. elect. di arg.frig.& laeti f. Gat .ana T. j.corat. Praepar. tu margarit. praepar. ana 3. g. Cum lyrupo de Pomis redol. fiat optata , de qua capiat magnitudinem castaneae, superbibendo parum tulepi, aut aquae cuiusdam appropriatae. Tabellae et i m usurpari poterunt, in hunc modum

compositae.

V. Consect. alcher. g. ij. pulu. electar. de gemmis, . set g. ana 5. g. sacchari in succo pomorum . iiij. Fiant tabellae Interdum etiam tentari poterunt specifica & amu-leta, quorum non exiguum numeriam collegit Senner-rus. Nos veri, unum adiiciemus , quod in illustri quadam familia Mon spetiens pro secreto gentilitio,& hereditario habetur, illiusque descriptio talis est. Fol. mesisse M. j. Incidantur minutim,&insundantur in spiritus vini .3. iiij. Deinde adde margarit. Praep. 3. g. Misce. Dolis est cochlear. ii. Interim dum haec fiunt, somnus omni arte conciliandus est, & somnifera per interualla usurpanda. Quae non aliaesti debent,quam quae in phrenitidis curatione

proposita sunt,rem interna, quam externa. Ac praeter somnisera externa , admouenda quoque capiti sunt topica medicamenta,quae listum ac furoremvςheraeutem temperent ac demulceant. Illa verA non

dis iuri 3

176쪽

Cap. XIII. De Mania. I 3 1 solum refrigerantia,sed multo magis humectantia sint,& in principio morbi nonnihil repellentia

Ideo in principio morbi oleum rosac. conueniet,cum violac, anethino , & chamaemelino ἱ postea vero ea dem olea detracto rosae. Vbi vero magis refrigerandum est , olea ex semine cucurbitae & papau. addenda erunt. Ac denique ut in formam linimenti reduci queant , mucilagines sem. lini ,.scenu gr. & butyrum addito terunt.

Plurimum etiam conseri epithema, in sequentem

modum compositum.

2M. Aquae nymphaeae m. j. salis prunellae j. camphorae j Misce,& cum linteis complicatis admoueatur tepide sincipiti. Epithema ex sale Saturni, & aqua rosarum utilissimum est.

Vtilissimum quoque erit epithema ex aqua rosiarum , sentali rubri tinctura ampraegnata , cum mo L. cho , dc camphora composita , quae superiori capite descripta est. Chymici verδ balsamo Saturni palmam tribuunt, eoque caput inungunt instar linimenti. Maxime etiam conueniunt in summo surore an malia recenter mactata , vel eorum partes , ac praesertim pulmo vervecinus: qui ubi semel refrixerit,iterum potest calefieri in aqua feruente. In declinatione nonnulli discutientia validiora adhibent.Imo verδ in ipso vigore morbi,post euacuationes sufficientes, fomentum sequens admirandae cceditur efficaciae. Herbarum cephalicarum cum floribus q. s. Decoquantur in aqua fontana. Deinde V. bacca.

rum lauri & rad. hellebori nigri veri, ana q. s. Contundantur crassiuscule , & insuantur saccul' oblongo I a inter

177쪽

I31 Praxeos Medica Lib. I. interbastato. Sacculus parum bulliat in praedicto decocto.

Tandem per nouem dies continuos V . istius decoctist .ii. Eoqne calefacto foueatur caput rasum per integram horam , cum linteis duplicatis. Postea lacculum istum applica suturae coronali cum bona ligatura, liniateis calidis inuoluendo. Patiens decumbat in lecto , &si fieri potest , quiescat. Tum mire expurgatur per omnia capitis emunctoria , & aluus simul aliquantulum fuit. Sic enim suligines inhaerentes cranio , & cercbro mirabiliter dissbluuntur, quod vix alia remedia praestare poterunt. Denique cauterium suturae coronali applicatum maxime probatur a Gordonio , eiusque utilitatem confirmat historia cuiusdam maniaci : cui cum esset vulnus inflictum capiti cum cranij fractura, quandiu fuit vulnus apertum,tandiu bene habuit, vulnere sanato reue si est inania. Quamuis autem cerebrum in hoc affectu praecipuὸ Iaboret, tarvn aliae partes alterandae, praecipue cor &hepar , epithematis de linimentis in phrenitidis curatione propositis.

De Melancholia. MElancholia est delirium sine febre cum timore,&moestitia.

A phreniti de distinguitur, per earentiam febris, & mania per timorem & moestitiam, quia haec est cum furore M audacia. Dicimus autem febre carere hune affectum, quod

intelli

178쪽

Cap. XIV. De Uuelantholia. I 3 3

intelligendum est ex propria natura , dc per se s attamen cx accidenti febris cum illa copulari potest. Nihil enim impedit, quin febris continua, vel intermittens, in melancholia laborante contingat, sed illa febYis non erit de esset i a melancholiae , quemadmodum in phreniti de febris est de essentia illius. Dubitare licet quomodo timor , & moestitia dicantur esse de essentia melancholiae , cum in multis meis lancholicis gaudium , & laetitia maximh vigere videamur. Alis enim continud rident, alij canunt , ali; se ditissimos , alii Reges , & Monarchas eme putant.

Rcspondemus varios esse melancholiae gradus , & varias humoris melancholici cum aliis humoribus perinmixtiones , indeque maximam deliriorum varietatem emergere. Ita ut qui multum sanguinis, aut pituitae Cum humore melancholico permixtum habent, gaudio& laetitia assici possint ; sed ille amctus tunc temporis non est vera, & legitima melancholia; sed potius ad

stultitiam , de fatuitatem maximὸ accedit. Ex varia autem humoris melancholici dispositione, maxima deliriorum varietas emergit: unde alii se Reges , Principes , vates , alij vitreos, testas fragiles,

grana tritici I gallinis deuoranda ; alii ceram igne liquabilem I alij se canes , feles, lupos, cuculos, lusci

Mias , gallos esse putant, horumque aut aliorum ani malium voces imitantur. Alij se mortuos este , nee quicquam edendum , aut bibendum esse imaginan tur. Alij mingere non audent , ne diluuium inda oriatur. Alij se capite , vel membris truncatos esse, vel urbem digito lustinere , vel passeres in capite,

serpentes , ranas , mures , aliavis animalia in ve ire habere arbitrantur.

Causa melancholiae proxima , & immediata est spiritus tenebricosus, & ut Galeni verbis utar, I 3 colora

179쪽

a 34 Praxeos Medita Lib. I.

colore nigro insectus. Cum enim spiritus animales, natura sua puri , tenues , & perspicui eue debeantas actiones ψerebri alacriter exercendas , & alacritatem ac laetitiam inducendam , s ab ea constitutione deiiciantiar , & opaci, ac tenebrico si evadant, moestitiam . & timorem inducunt. Galenus a. de sympl. cauc cap.6. a tenebris exterioribus mutuato exemplo rem explicat. Eorum , inquit , qua extra corpus sunt , nihil videmus , quod nos perinde terreat,

ac tenebra e ergo chm tenebra rvitionalis anima parti

sunt circumfusa , necesse est hominem timere , qui semper una cum corpore , sui timoris causam Fircum ferat.

Causa vero prauar huius spirituum dispositionis est

humor melancholicus, qui classitie , opacitate , & colore nigro praedirus , spiritus animales inficit, & tene-blicosos reddit. Et cum humor melancholicus frigida , & sicca temperie donatus sit, ad figendos, & densandos spiritus maxime conducit , quae quidem densit-tio & fixatio spirituum ad moerorem, & tristitiam necessaria est. Si enim humor tenuis sit , & calidus, qualis est atrabilis , a qua mania producitur, furorem potius, & audaciam excitar. Ergo causa proxima melancholiae est opacitas , & tenebrositas spirituum animalium ; conditio vero necessaria , di sine qua non est frigida, & sicca inrem peries. Si quis vero instauerit, in melancholia hypochondriaca, ex Gal. 3. de loc. affecti cap. . esse inflammationem in livpochondsiis, atque adeo calidam intemperiem praeualere. Respondebimus illam inflammationem, seu potius phlogo sim hypochonditorum fieri ex eo quod sanguis melancholicus in liene, & venis mesaraicis diutius retentus propter obstructiones incalescit , unde multi vapores eleuantur ad cerebrum, qui licet calidi sint, vincunt ut

tamen

180쪽

tamen stigiditate cerebri, & facile ad temperiem humori melancholico propriam , nemph frigidam , dc

siccam , roducuntur. Si vel δ tantus sit illorum vaporum calor i Vt cerebri temperiem inuertat , & in calidam & siccam permutet, tunc mania , non meis lancholia generatur. Ita ut mania , & melancho

lia in eo pra sertim differant , quod in illa est calida , & sicca intemperies , in hac vero frigida de

sicca.

Praedicta spirituum tenebrositas a Galeno sancita reiicitur ab Auerroe, ex eo quhd tenebrae spiritibus animal ibus induct e , & color niger humoris melanch lici non possint assicere sensus internos . iuxta vulga

tum illud axioma, Nihil est in intellectu , quod prius

non scierit in sensu ; atque aded cum color ille niger, aut renebrae interiores oculis non offerantur. a sensibus externis percipi non possint. Respondemus colorem nigrum humoris melancholici, aut spirituum tenebrosi ratem non assicere sensus internos sub ratione colorisὸ sed quatenus aliquid praeter naturam existens in cere bro, quod actiones illius laedat. Quia nimirum spiritus animales ad actiones cerebri perfecto obeundas debent esse puri, tenues. & perspicui. Si contrii impuri, crassi, di tenebricosi extiterint, actiones cerebri vitiant, quatenus species a sensoriis transimilas inficiunt veluti,& inuuinant ; sicut vitrum colorarum , aut aliter infectiam species obiectorum eodem modo infectas oeulis

repraesentar.

Frigida etiam & sicca intemperes, quae ranquam conditio necelsaria proposita cst ad melancholiam e Tinciendam,boc argumento impugnari potest ab Avicennae aut horitare desumpto, qui feri. I. lib. 3. tract. q. Cap. I 8. Balbi , inquit , sunt plurimum di ossi aci m lancholiam. Sed balbi sunt valde humido teinperamen-

SEARCH

MENU NAVIGATION