Lazari Riuerii ... Praxis medica 1

발행: 1653년

분량: 788페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

421쪽

Interdum etiam sanguis copiose profluit ex dento auullo , lacerata scilicet arteriola,quae radici dentis inseritur , unde tanta interdum sanguinis copia emergit, ut inde quibusdam mors contigerit. Fluxus symptomatici curatio perficitur , sanguinis detractione & purgatione , aliisque remediis viscerum affectorum vitia corrigentibus. Quibus succedent topica iemedia, astringendi vi praedita , in gargarismatum, seu collutionum,puluerum, & linimentorum, aut Opiatarum sormam redacta.

Si evulso dente copiosa accidat Imraorrhagia , reuul sio primum instituenda est per venae sectionem &cucurbitulas,& parti astringentia admouenda,quale est cataplasma ex bolo armena,terra sigillata,niagdracon. aliisque astringentibus, album ine ovi exceptis, paratum : tum gypsum solum album ine ovi exceptum, sanguinem fluentem potentissime cohibet. Quae si non susticiant, patientis digitus loco imponendus est , ex quo sanguis erumpit, & tamdiu detinendus, donec sanguis supra orificium arteriae coagulatus , non amplids estiuat. Si leuioribus hisce sanguis cohiberi nequeat. quod saepe contingit, ad potentiora veniendum est.Valeriola obs. 3. lib. s.reseri,in vetula ex dente putrido sine ulla vi, ac sine ferro euulso, sed solo digito apprehenso , & lenissimo eoncussu educto, ingentem se quutam fuisse haemorrhagiam ex arteria gingivae subdita ; quem sanguinis fluxum cohibuit,cum leuiora sistere non potuissent, chalcitide usta imposita, quae insistendo sanguine mirificam vim obtinet; nam & vehementer astringit, & caustica virtute instar ignis quorem omnem reprimit. Zacutus Lusitanus ob s. 8 . lib. I. Praxeos Medicae admirandar,refert historiam cuiusdam, qui cum dentis dolore premeretur immaniter, illum violento concussu, ferri ope eduxit. Extracto eo, ex la-

. cerata

422쪽

Cap. IV. Defluxu sanguinis ex gingiuis. 379

cerata arteria gingiuae subdita, copiosa sequuta est haemorrhagia ; quae cum venae sectione, cucurbitulis, &astringentibus appositis cohiberi non potuisset, neque digito vulneri imposito, neque chalcitide usta ad mora, tandem illius consilio , locus puluere gummi Arabici impletus est , quod auxilium ita profuit, ut post tres horas sanguis fuerit omninδ restrictus . hoc enim gummi obstruendi . refrigerandi, glutinandi, & exsiccandi vim habet. Idem Zacutus obc81. eiusdem libri, refert militem quendam strenuum , dentem , cuius saeuissimo cruciabatur dolore, ferro cum extraxisset violentia summi, vehementem passum esse sanguinis fiu- cum ex arteria, cui dens innitebatur. Sanguine biduo ubertim fluente, peritissimi medici, omnis generis obstruentia extra opponunt, reuellentia consulunt, arteriam candenti serro inurunt et At incassum omnia: nam sanguis maiori impetu prosiliens, eum in statum morti Valde propinquum,vitibus pene exhaustis deduxerat. Vocatus Zacutus Galenicum emplastrum ex aloe, thure, & pilis leporinis exactissime trituratis, &- mixtis cum eandido oui imposuit , quo intra paucas horas sanguis fuit omnino suppressus , & aeger a mortis faucibus ereptus. Hoc pretiosissimo auxilio a se primum inuento gloriatur Gal. lib. s. meth. cap. 7. incisam in gibbero arteriam,fuisse conglutinatam,& cap. .eiusdem libri, tum etiam libro de curandi ratione pecsang. missi. cap. vltimo,huius remedii praestantiam confirmat, & quibusdam histotiis illustrat.

423쪽

Praxeos inedica Lib. VI.

De Oris es Ducium Olceribus.

LEuia& superficiaria oris ulcera, vulgo Aphthae noα minari solent, quamuis apud Hipp. & Galenum,interdum hoc nomen pro aliarum partium ulceribus usurpatum reperiarur ; quae verb profunditis se demitistunt, oris, vel faucium ulcera absoluth nominantur qualia sunt ea, quae lue venerea affectis contingere so

lenta

Haec autem ulcera generari solent ab acribus humo-Tibus . aut vaporibus a variis partibus in fauces translatis. Sie in febribus malignis huiusmodi ulcera saepissime contingunt, & in iis qui calidiori hepatis, aut aliarum partium intemperie laborant, aut corruptorum hu-naorum illuvie scatent ; unde puerulis aphthae saepissime contingunt, ex Hipp. aph. 24. sect4. tum ob lactis acrimoniam , quae in transitu partes illas mollissimas exulcerat, ut docet Gal. in comment. illius aphorismi; tum quia lac in ventriculis puerulorum saepc corrumpitur,& acres vapores ad os transmittit,ut idem Gal. asserit s. de compos. med. sec. loc. cap. Ultimo. Uariae autem sunt huiusmodi ulcerum disserentiae,non solum quod alia leuiora,alia deteriora sint ; alia pueros, alia ad ultiores infestent; sed etiam quod alia cum inflammatione coniuncta sint, alia vero minimὸ : hi varij gradus reperiri solent, pro varietate humorum a quibus generantur i, vel enim fiunt a sanguine, vel a bile. vel pituita, vel melancholia , seu potius atra bile. quae non solum exurentem , sed etiam plerumque ma lignam qualitatem obtinet, & ulcera κοικοηθη generare solet.

424쪽

CV V. De Oris se faucium ulceribus. 38x

Hae autem differentiae propriis lignis distiguntur, si quidem vicera rubicundiora a sanguine ortu utur , flauioria a bile; albescentia a pituita,& liuida ab atra bile, foetida putredinem adesse significant. Quod ad progno sim attinet, aphthae proprie dictae

facillime curantur: ulcera vero profundiora,aut putredinem adepta , si v a Graecis appellata , dissicilius curantur. Et in pueris illa periculosiora sunt, tum propter carnis mollitiem , quam huiusmodi ulcera magis depascunt , tum quod remedia potentiora,ob eandem carnis mollitiem ferre nequeunt. Vnde fit ut pueri interdum ex hoc affectu intercant, si malignitatem & putredianem comitem habuerit. Ratione causae etiam , miniis periculosi sunt ulcera quae a pituita;magis,quae a sanguine, Vci bile ; maxime, quae ab atra bile generantur.

Vlcera nigra & crustosa, pessima & lethalia sunt,

praecipue in pueris. Fauces exulceratae eum sebre, dissiciles sunt,ut docet Hipp. 3. Prog, quia, ut Gal. explicar,humoris erodentis malitiam indicant. Curatio instituitur 'primum idonea victus ratione, quae refrigeret & exsiccet, ac causae antecedentis generationem impediat. Pueris itaque, si a lactis vitio m Ium contraxerint, nutricis mutatio praecipiatur, aut

propriae nutricis lac corrigatur cibo & potu laudabili; tum etiam venae sectione & purgatione, si opus fuerit Praesertim vero nutricibus praetcribantur edulia refrigerantia δc astringentia , qualia sunt cydonia , pyra, me illa, sorba, lactuca ,& portulaca. In adultis eadem praescribantur, & vitentur acria, falsa & piperata. Deinde causae antecedenti prospiciendum est uniuersalibus euacuationibus, pro aetatis ratione usurpatis.

Ac primum phlebotomia humores ad partem fluentes

potenter

425쪽

3 Praxeos Ire die ae Lib. VI.

potenter reuellit, eorumque acrimoniam temperat, totum corpus refrigerando.

Huic succedere debent cucurbitulae scarificatae, hirudines ponE aures, & sub mento assixae, vesicatorium posteriori ceruici admotum. Postera die , venae sectione purgatio praescribenda est humori peccanti, & aetati congrua. Eodem tempore, nempe ab ipso curationis principio, topica administrentur, stomatica a Galeno appellata ; eaque ab initio mitiora sint, qualia sunt gargaris,mata, vel oris collutiones ex aquis plantaginis, matrisylvae, peculi rosarum, syrupo de rotis siccis, & demo ris paratae. Vel decocta ex foliis plantaginis, rubi, centinodiae,balaustiis,santalo rubro, & similibus, cum sy-

rupis praedictis. Et si inflammatio adsuetit, utiliter addi poterunt succi solani, semperuiui, portulacae, Miat prunellae in ea quantitate , quae acrimonia non feriat ; vel illius loco alumen crudum in parua dosi admisceri poterit. Si non sit inflammatio , unicum , ac summum remedium est spiritus vitrioli , aut sulphuris, qui in adultis purus, ac putus usurpari poterit , intincto in eum gossypio bacilli apici alligato, eoque viceii admoto , leuissimo contactu , si enim aphthae simplices momento fere curantur. In pueris verδ permiscetur dictus spiritus cum melle rosiaceo , ea proportione, veaciditas linguam leuiter seriat, & cum penicillo ex linteo, baculo alligato, aphthae illinuntur frequenter,

& cito curantur.

Si admodum dolorifica sint oleera,eum inflammatione coniuncta, lacte frequenter gargari lato demulcentur , vel lactis defectu, emulsonibus sem. frigid. vel muci lag. sem. psylli, & cydon cum aquis rosar.plantag. solani extractis.l

426쪽

Cap. V. De oris is faucium ulceribus. 3 8 3

Si denique dolor pertinax remisionibus propositis,& topicis non sedetur;sed ab illius vehementia copiosi

humores acres cotinud attrahantur, unde vigiliae continuae exoriuntur,& corporis csensumptio sequitur,quae vitae summum periculum minatur , extremum remedium est,ad nareotica confugere, quae dolorem sedant,& humorum influxum inhibent, eorumque dosis me tienda eth pro aetate & viribus. Ego aliquando puerum quatuor annorum ab oret aueibus, Dei beneficio liberaui, exhibito laudani g.i. cum eius fauces & lingua profundis ulceribus sea terent, cum tanta inflammatione , Vt nec iuscula, nee topica remedia serre posset, & tanto humorum acrium assiuxu , ut illi continuδ ex ore , rivuli instar emanarent, & puer dies, noctesque insomnes eiulando transigeret. Si uleus sordidum , ac putridum euaserit, abluatur primum decocto hordei & melle rosaceo, & in pueris

lacte chalybeato, cum conserua rosarum agitato: mox

ad fortiora transeundum est,& in primis mel rosaceum supta laudatum , & guttis aliquot spiritus vitrioli acidum redditum, multum confert. Si haec non sussiciant, aquis, vel decoctis supra descriptis addi poterunt alumen ustum,collyrium Lanseanei, vel unguentum aegyptiacum, maiori vel minori dosi, prout affectus vehementia postulare videbitur. Si denique a lue venerea Laucium ulcus procedat, non nisi lue sublata curari

Potest.

427쪽

Praxeos Medica Lib. VI.

De Vuia relaxatione. V Vulae relaxatio contingit ab humore pituitoso

a capite in eam delabente, cui non raro sanguinis quaedam portio admiscetur, & tunc cum relaxatione inflammatio coniuncta est , quae etiam tonsillis frequenter euenire solet ; quarum tamen inflammationum curationem omittimus , cum iisdem remediis perfici valeat, quae ad linguae inflammati nem, & oris ulcera cum inflammatione coniuncta

Proposita sunt. Humor igitur pituitosus in columellam defluens, eam humectat, emollit, & relaxat, ut longior facta partem saperiorem insophagi tangat,dc nauseam pariat. Tum etiam laborantes bolumquendam in spmmo cesso phago habere videntur, quem frustra devorare conantur , ut hoc solo signo sine inspectione, vuulae relax tio dignosci valeat. n. Illius curatio primum ad causam antecedentem dirigenda est, sicque humores capite fluentes evacuandi, reuellendi , ac derivandi iis remediis, quae in catarrbi curatione fuere proposita. Topica vero in principio sint astringentia & repellentia qualia in gingiuarum,& saucium ulceribus fuere proposita, & in curatione Anginae capite sequenti Proponentur, quibus postmodum resoluentia & exsi cantia erunt admiscenda.Et licet gargarismata dictis im. eis proposita, hic utilia sint, tamen ubi nulla est imslammatio, puluerum usus efficacior est, iis enim vvula relaxata potentius constringitur, & exsiccatur. Atque

428쪽

Cap. VI. De rauia relaxatione. 383

Ita primum admouebitur cortex granatorum subtilissime pulueratus , cui in progressu tantillum piperis admisceri poterit. Vel V. Rosar. rubr. balaust. corticis granat. ana 3. s. rad. bistortae, tormentillae, gallarum immatur. Ireos florent. ana 3. j. aluminis usti B. ij. Fiat puluis . Vulgus chirurgorum piper longum pulueratum admouent , quod non vacat periculo , si quidem me tuendum est , ne humores astatim , cerebro ad pat-tem affectam attrahantur, & graue aliquod damnum

afferant.

Modus autem huiusmodi pulveres adhibendi talis est. Lingua speculo oris depressa, mox spatuli chirurgica , aut cochleari perexiguo ad id concinnato. puluis vuulae admoueatur: quod pluries in die repstendum est, donec humor columellae imbibitus prorsus absumptus sit. Vt autem puluis vuulae undique aspergi, atque insufflari possit, utile est instrumentum a Fa' brstio Hildano inuentum, & descriptum obsai. ce turiae secundae , quod inde mutuari curiosus quisque

Poterit.

Denique s relaxata columella praedictis remediis ad pristinum statum reduci non valear , sed elongata permanens , grauem continuo molestiam inferat ; vltimum erit siummitatem eius praescindere. In qua op ratione quaedam cautiones exhibendae sent. i Prima deis sumitur ex Hipp. 3. progn. text. 2I. ubi gurguliones,

inquit, eum periculo secantur, s scarificantur , er aduruntur , quoad rubidi, magnique fuerinρ , infammatio enim superuenit, ct sanguinis suor. Sed hos oportet aliis moliminibu3 extenuare eniti per illud tempuι. . Vbi vero pensile fuerit omne id , quod uuam appellant, fitque Za gurgulionis summa maior ae orbiculata, superior vero te nutor , per illud tempus admoliri manus istum est. Sed

429쪽

Praxeos Medica Lib. VI prastis ubi aluum subduxeru , mi chirurgia , si licear

per tempus, nec ager stranguletur. Galenus in comm. huius loci verba Hipp. explicans , dicit gurgulionem inflammatione laborantem non esse prael cindendum , aut scarificandum , sed ea tantum sedata itavi pars superior saltem gurgulionis exrenuata sita Altera cautici desumitur ex Paulo AEgnineta lib. 6. cap. 3 r. vi scilicet columella ferro non attingatur, quando liuida, aut subnigra est , nempe malignitatis cuiusdam particeps, vel ad cancri naturam accedens. Sed ex eodem Paulo , in iis operatio tutis perfici potest, quae tenues sunt, oblongae, albicantes, Mut ait Hipp. in suprema parte imminutae. Huius ope rationis Reliciter peractae exemplum habemus apud Amatum Lus r. obf6s. cent. 3. in quodam studioso,

qui gurgulionem habebat lori modo oblongum, &exanguem : cui cum nulla remedia profuissent, po tio eius superflua forcipibus praecisa est , & illied

oleo vitrioli contacta , sicque aeger ab eo incommodo liberatus est. Tertia denique cautio in hac operatione adhibenda est , ne nimia gurgulionis quantitas abscindatur : inde enim vocis , & respirationis laesionen exoriri docuit Galenus M. de usu pari. cap. II. &ex integra illius consumptione , ut in lue venerea aliquando contingit, tabes, & mors non raro subinsequuta est.

430쪽

Cap. VII. De Angina.

De Angina. ANginae nomen in genere sumptum , omnem saviacium & gutturis affectionem fgnificat, qua respiratio , & deglutitio impeditur, nullo existente in pulmone , aut thorace vitio. Eaque duplex est, legitima. & spuria. Legitima fit ab inflammatione, qua musculi faues Cium , & laryngis rugiefacti, respirationis, & deglutitionis vias coarctant, dc angustiores reddunt. Illa aqtein inflammatio vel laryngem occupat, vel fauces, quae pharyngis nomine enunciari conrueuerunt. V Iraque pars musculos habet internos, & externos. AC licet utplurimiun pharynx & larynx propter viciniam& continuitatem in Angina patiantur , modd tamen hic , modo ille magis assicitur ; unde non exigua symptomatum differentia emergit, quorum ratione quatuor a Gal. 4. de loc. affect. cap. s. propositae sunt anginae differentiae, quas recentiores Graeci, qui paulo ante Galeni saeculum vixerunt , propriis nominibus, nimis curioso, t idem Galenus censet,) verborum aucupio, designarunt, unam vocantes r--χ , alteram κυν latitertiam MN σιμα γ , quartam et κυνάγχουν

Si inflammatio interiores propriosque laryngi5 musculos occupet, κυναγχη , si interiores pharyngis musculos,o-αγχη t, si exteriores laryngis musculos, παρακυ--χη Ac denique si cxteriores faucium musculos inuadat ae σμυώχη appellatur.

Non solum autem plerumque faucium & larynsi musculi simul inflammantur, vi antea dictum est , sed B b 1 etiam

SEARCH

MENU NAVIGATION