Lazari Riuerii ... Praxis medica 1

발행: 1653년

분량: 788페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

71쪽

i . .

3 6 Praxeos Medicae Lib. I.

Universali euacuatione peracta, Sc purgato corpore , caput euacuandum est, tam sensibiliter, quam insensibi liter. Sensibiliter per nares & palatum,errhinis,& sternutat uertis,in curatione frigidet intemperiei cerebri propositis , & inunctionibus palati supra descriptis , Hisce

omnibus addantur ruta, Castoreum, acetum.

Alde sternutatoriis hoc aduertendum , si affectus perseueret, dc aeger difficulter excitetur , eorum usum commodissimum esse ; non tamen diutilis in iis persistendum, ne capud repleant, ac humores nimis fundant ac moueant.Sed initio morbi ab intempestiuo sternut tortorum usu abstinendum, clim magis ab iis tum materia fundatur , & partibus impingatur; unde morbus fit contumax , vel interdum leuior affectus in apoplexiam degenerat. Tandem & insensibiliter resoluentia applicanda,quae in sequentem modum componi poterunt. V . Baccarum lauri dc iuniperi,ana S.j g.radic.angeli aedoariae, imperatoriae,ana j.j. fol. beton. salutae,

dulae , ana M. g. Coquantur in aceti sufficienti quantitate. Hoc decocto spongia, aut linteum imbutum, aut stupae,capiti calide applicentur.Mirum quantum auxiiij soporosis affectibus hoc remedium afferat. Brachia quoque & manus eo abstergantur, eoque crura & pedes fricentur. V.Castorei J.ss.capiti. hominis ustorum 3.iij. succi- rutae, aceti, &olei communis, ana j.ij. Coquantumdivnguenti consistentiam, quo illinatur caput calide post fotum. Vel V.Olei costini, castorei,& de euphorbio, ana J.j. pulti. sinapi , euphorbi, , ana 3.j. aceti cochlear. j.cer quantum satis. Misce, fiat unguentum.

72쪽

Cap. II. De Assectibus sporosis. 3

Si p dictis remediis non cellerit affectus , vesicatorium magnum vertici , & sincipiti erit applican

dum.

Efficacius multo euadet vesicatorium, si euphorbium ei addatur, quod e profundioribus capitis partibus h

mores attrahit ad uiperficiem. . Nonnulli etiam, cum morbi vis maxima est,audent cauterium actuale occipiti inter primam & secundam vertebram applicare. Zaclitus Lusitanus plura eodem rempore applicuit, cum Relici successu; ut restatur lib. I .praxis admirandae, obseruat. x I v. his verbis : Hocatus τι inuiserem agrum, qui post diu triginta , inexpugnabili dormiendMnecustate comeptus, cum febricula lenta, agre palpebraε attollere poterat , profundo somno immersus. Hic varia reuellentia,

ct vacuantia erat expertus, quibus cum non leuaretur, ad cauterium accessι cum militate summa. uare candenti femramento crunas in vertice capitis excitatιi, in occipite unam , ct circumcirca multin, ex quibus cum excitaretur

ager, ct ichoras effluerent, expergefactus ad mentem rediit. Hoc auxilio prater omnium stem , omn3b- tematu, memini me bis caroticospersanasse. Hi enim ignis ope, liquata pituita, ct per multos dies, per os, ct nares excreta,

conualuere.

. Alij, ex antiquorum praescripto, sartaginem candentem capiti admouent ea distantia, ut pilos, non cutim capitis possit comburere. Commode quoque hi huiusmodi affectibus, aliquid quae coelestis, vel apoplecticae aegro infunditur. Aquae enim hae ob summam, penetrandi vim , praestantissi- .mum saepe afferunt auxilium, & multos ab imminente poplexia , vel etiam iam praesente liberarunt) modo ranguis non valde abundet, qui aquarum istarum usu possiet iandi. t

73쪽

3 8 ' . Praxeos Mediea Lib. 1.

Aquarum autem apoplecticarum multae descriptiones habentur apud Langium, Neccherum, Quercctanum, Crollium S alios. Vnam tantum,exempli gratia,

ex selectioribus simplicibus a nobis compolitam hic afferre lubeat. V.Radic. pceoniae, Visci quercini; ana 3. ij.calami

cardamomi,ana Sag. cinamomi S. ij croci 5.j. b. specierum diambrae,& diamoschi,ana 3.is. Contundantur &incidantur, ut artis est, & reponantur in alcmbico vitreo,desuper affundendo spiritus vini optime rectificati q. cui tribus digitis materia superemineat. Digercntur in B. M. per octo dierum spatium, postea destillentur,& aqua feruetur in vase vitreo bene clauso. Si tandem morbus ad declinationem transsatus esse

videatur , semniisque ille plofundus iam discussus fue-xit, omissis praedictis remediis soli roborationi cerebri

incumbendum est. Quod satis commode fiet usu quotidiano optatae cephalicae, pro frigida intemperie cere bri descriptae. Vel si potentius agendum est, aqua apo- . plectica usurpari poterit. In primis vero castorei usus continuentur, si malum portrahatur,& mane per aliquot dies eius grana iij. vel iiij.cum Oxymelite simplici,vel scili .exhibeantur;testatur Trallianus, multos isto morbo victos, hoc solo remedio mortem euasisse. Exterius etiam utiliter admouentur balsama apinplectica, quorum Variae extant formulae apud Chymia-tros. Nos unicam,e.g. hic tantum subiiciemus. olei nucis moschat. per expressionem parari

74쪽

1l. destillati lauendulae , succini, cinamomi, rorismarι caryophyll. ana B. g. Misce, fiat balsamum,qtiod naribus & auribus instilletur , palatoque illinatur singulis

diebus mane. Ad hanc rem etiam valde commendatur oleum nucis moschatae destillatum, eodem modo usurpartim.

Denique in horum affectuum generali curatione di-Jigenter aduertendum est , in iis qui fiunt a sanguine,

minus calefacientia medicamenta esse adhibenda, Scphlebotomiam largiori manu celebrandam, postea VC- nam frontis aperiendam e tum etiam purgantibus

phlegmagogis cno lagoga esse admiscenda.

Qui hisce affectibus semel affecti, ab iisque libcrati

sunt, in eos utplurimum solent recidere. Quod ut praecaueatur, frigidior cerebri intemperies corvi genda est, eadeque illius cura instituenda , quae supra fuit pro-Posita. Eademque via & methodo imminens a poplexia , vel clirus', vel letharius, vel coma praecauebitur. Et si cerebrum valde refrigeratum est, post uniuersales vacuationcs, qua apoplectica in usu frequisti esse poterit. Vel etiam uti poterit tabellis In sequentem modum compositis, V. Anhrae griseae 9. g. olei destillat. anisi, cinamomi, nucis moschat. ana guttulas iij. olei caryophyll. . gutt.j. sacchari in aqua flor. arantiorum dissoluti J.ini. Fiant tabellae, capiat 5.j. Vel duas mane. Piluta caput roborantes etiam usurpari poterunt,in

hunc modum compositae.

Cubeb. mastiches nuci; mosinat . caryophyll. ana 5. . ambrae griseae 3. g. moschi g. vj. Cum succo maloianae sermentur pilulae,capiat Θ.j. liora somni bis in septimana. Commendatur etiam,& apud multos in usu est hic pulvis.

75쪽

4o Praxeos Medicae Lib. I. u. Succini albi J. silulu.electar. diarrhod. abbatis 5 .ij. radic.poeoniae 5.j. g. Fiat puluis,de quo capiat 3.lin aqua conueniente ante novilunium. Vtile quoque est nucem moschatam saepe ore detinere , & masticare. Tum etiam odoramenta cepe naribus admouenda

sunt, & in primis balsama apoplectica. Aromata in cibis usurpentur: post pastus puluis di- testiuus , in curatione stigidae intemperiei cerebri descript . Si a sanguinis copia affectus soporosus metuitur, iblius in primis quantitas imminuenda est, dandaque sedulo opera, ut haemorroides profluant , quo nihil utilius esse potest. His etiam iurgationes instituendae sunt, ex senna& thab. eaque remedia elignda, quae minus calefa

ciunt.

Si denique ab humore melancholico metuenda sit apoplexia , fluxus haemorroidum etiam utilissimus est,purgatio iterata humoris melancholici,-medicamenta proposita ad roborandum cerebrum I praecipue vero puluis ex succino, diarrhodone & pcconia supra descriptus. i

De comate vigili. LIcet coma αγρυπνον , seu coma vigil ad soporosos aflectus reserri soleat, quia tamen longe diuersam a caeteris conditionem obtinet, ideb seorsim in hoc capite explicandum est. Est autem coma yigil affectus , in quo aegris clausis

3 . oculis .

76쪽

Cap. III. De Comate virili. 4x

oculis decumbunt, ut dormire videantur, cum tamen

vigilent, & delirent, ac si eos tetigeris , statim oculos aperiunt, & torve aspiciunt, & iterum delabuntur in somnuro , qui variis imaginibus & deliramentis imp ditur , ita ut vigilare cogantur,hunc affectum Gal.m dium constituit inter phrenitidem & lethargum,& ryphomaniam appellas.

Causa huius affectus vulgatissima , est bilis cum pituita permista, a quibus humoribus cerebrum tantum irrigatur , vel tumorem atque inflammationem concipit,vndc erisypelas cedomatosum, vel cedema erysipelatosum exoritur. Cum autem ea humoru miscella vatiis

modis & proportionibus fieri valeat, sic varii in diue sis aegrotantibus isti affectus apparent; si enim bilis inmixtione praeualear, delirium maius est, dc aegri,licet Clausos habeant oculos , minus do iunt; si verb pi' euita praedomi tur, aegri magis dormiunt, minus is lirant,& expergefacti minus vociferantur,ac desipunx Fit etiam coma vigil per sympathiam a vapribu biliosis, α pituitosis simul mixtis in cerebruxi tran satis et quod non raro solet contingere in soribus ex humorum miscella oriundis, praecipue haenitritaeis e tertiana, & quotidiana compositis; nor est tamen ii Conueniens asserere , vapores simplinter calidos Nhumidos in febribus satis intensis huic astectum pro ducere,quia ab humiditate fit sonanis, a calore autem

vigilia. Diagnosis huius affectus ex iis quae antea dicta sani

satis elucescit,in eo enim labormies clausis oculis ρο manent , & somnum capere videnturnattamen dormire nequeunt,& se se variis mods exagitant,sese subito erigunt, e lecto surgere nitunmr,& iterum in somnum re

labuntur , causarum vaticias ex praedictis etiam facile dignoscitur.

C s Periculo

77쪽

ρ axeos Medicae Lib. I.

Periculosus affectus maxime censendus est, siue enitntumore & inflammatione cerebrum afficiatur , graue malum esse consueuit , seu alio quouis modo a praedictis humoribus obsidiatur liue 1 vaporibus ex febrium malignarum materia oriundis afficiatur. Deliria vehementiora in comate vigili conuulsone efficiunt,fiunt enim ab humore , vel Vapore acerrimo, qui partes neruosas feriendo,conuulsionem facile concitare potest.

Curatio comatis vigilis idiopathici iisdem instrumentis perficitur, quibus phrcnitis & lethargus curari consueuit, & si magis ad phrenitidem deflectat, illius remedia magis adhibentur. Si verb magis ad lethargum inclinet, eiusdem remedia magis Vsurpantur. Sympathici verb comatis curatio a febris malignae curatione dependet, a qua sumit originem. Peculiariter tamen re nedia vapores illos a cerebro reuellentia, & rcpellentia Vsis pada sint in principio, ut phlebotomia ex brachio, & mdleolo,& oxyrrhodina fionti & sincipiti admota; quibuυaccedent clysteres frequerer iniecti, cucurbitulaetum sic e , tum humidae scapulis , dorso, naribus, ει ruribus afixae; vescatoria ceruici, brachiis,& femoribus admolet ; dc si quid cerebro infixum videatur,deriuatio per apertionem venae seontis, aut hirudines pone aureS,dc trinporibus affixas molienda erit, si inul-que resolutio prvcuranda animalibus calentibus capiti admotis.

78쪽

Cap. IV De Catalepsi. 43

'pro catalepsi usurpent; illis autem occasionem dedit Paulus, qui lib. 3.cap 8. de duplici catoche agit,& primum sub illius nomine de comate vigili tractat,in fine verti sub eodem nomine catalepsim explicat. VIus tamen inualuit, ut catoclius ,& catalrpsis pro Vno,& eodem morbo apud omnes propemodum authores habe tur, Latini vulgo congelationem appellant. Rarissimus est affectus, & admirattone dignissimus,& quicumque ex authoribus aliquem eius cestim viderunt , obseruatione dignissimum censuerunt, eiusque hi storia descripserunt ue primus omnium Gal.comment. in I .prorrhet. sect. a. partic. 36. cuiusdam condiscipuli sui historiam proponit , qui cum assiduo studio se fatigaret, catalepsi correptus est ; iacebat, inquit, veluti lia

gnum prorsus inflexus, rigidusque, atque extensus, urdebaturque oculis apertis ita nos intueri,ut ne conAeniret qMidem, nihil tamen loquebatur. Is quoque eodem tempore quae loque remur audire se dixit, quamquam non eκιd Ier clareque, nonnulla item ct memoria tenens referebat, praesent6que

omnia serenificere dixit , ita ut quorumdam actiones recomtatus exponeret I sed neque loqui posse, neque membrum ullum mouere. Fernelius verb lib. . dc morborum partibus cap. a. duas resert historias, quae sic habent. Vnus dum literis ct ehartis sedulo inuigilaret, repente hoc vitis pereulsem ita quidem obriguit, ut sedens calamumque digitis premens, oculis in libros defixis, putaretur in eadem studia ncumbere,donec Meatus, ac impulsus, deprehensus es omni

sensu, atque motu carere. Aherum mortus ritu raeentem in

uisi, qu neque cernebat, neque audiebat,neque compunctus sentiebat quicquam. Facilis tamen inerat res=iratio, orquiequad in os conferebatur ompte vorabat; e liatulo subtatvi , sim insistebat, impulsuque incedebat, s quocumqne vel manus, vel brachium , vel crus assecteretur,

illic quasi Axum , ωσι stabile permanebat , e rufam

quamdum .

79쪽

4 4 Praxeos Medicae Lib. I.

quandam dixisses laruam , aut arte progredientem sta

Similes historias videre est apud Schenhium, Marcellum Donatum , Rondeletium Iacotium, & alios. Ex quibus colligitur in hoc affectu sensuurn interno

rum & externorum abolitionem cum membrorum rigiditate utplurissim reperiri interdum tamen sensus non esse prorsus abolitos, ita ut aegri colloquentes audiant I interdum etiam membra non este rigida,

sed ab adstantibus flecti posse , & in varios situs

moueri.

Causae huius affectus variae assignari possunt . Gal. com. Aphor. 3.sect. a. frigidae & siccae cerebri intemperiei catalepsis gener3tionem tribuit, quae quidem intemperies partem cerebri posteriorem praecipue occupat , eam constipat, & condensat , unde nerui ab ea oriundi etiam condensantur,& tensi,ac rigidi evadunt; talis etiam intempories totum neruosum genus Occupare potest, ab externa, vel interna causa producta; hanc tamen causam nonnulli in dubium reuocant,existimantes tantam frigiditatem in vivente corpore reperiri non poste,quae talcm ncruis congelationcm inserat. Verum hos tacite redarguit Gal. lib. te dilfmorb.cap. .ratione ab experientia desumpta , his verbis , nam is quos in itinere usique ad monem frigus oppressit, talibus rigoribus eorripiuntur, quales Graeci emproLEotonos , opifrotonos, tetanosque appellant ; nonnulli vero his passionibm quas congelariones nominant, Uigunttir: docet igitur Gal. a frigore externo catalepsim generari posse, & ratio facile persuadet, in iis qui in itinere ex intenso frigore rigescunt& intereunt, rigiditatem mortem praecedere , atque aded minorem frigiditatem eam posse inducere, quam sit illa, quae mortem inducit; sicque congelatio neruo rum,seu catalepsis a frigida intemperie produci poterit, quae

80쪽

Cap. IV. De Catule8 s. 4 s

quae citius talem effictum pariet, si siccitatem comitem habuerit. Frequentilis tamen generatur hic affectus ab intemperie frigida,& sicca cum materia eoniuncta; illa autem materia est humor, aut vapor melancholicus,a quibus constipatio partis cerebri posterioris,& neruorum tensio,atque rigiditas inducitur , non solum qualitate sua frigida 8c sicca; sed etiam quantitate,quae replendo diastentionem facit. Actius lib.6.cap. . a sanguine etiam fieri posse catalepsim asseruit, cui subscribit Rondeletius dicens illud

contingere quando venae, &arteriae cerebri opplentur, unde regescit corpus,& distentum in modum corporum a frigore congelatorum conspicitur ; hanc sententiam

conhrmat historia nobilis mulieris febre θnocho laborantis,quae I9.die catalepsi correpta est, sed largo tamdem fluente e naribus sanguine liberata. Sennertus nouam excogitauit causam,quam dicit esse seiritum quemda cengelantem, a quo spiritus animalesnguntur,& immobiles redduntur:illam autem vim congelativam,& fixatiua ab intemperie frigida & sicca dependere negat: sed a qualitate quadam occulta exoriri asserit.cuiusmodi spiritus congelantes in Macrocosmo reperiuntur; ut in fulmine,a quo interdum homines ri-idi,& veluti congelati redduntur;quemadmodum re-eri Cardanus octo melliores sub quercu coenates,fulmine percuitos fuisse,& eande figura corporis seruasse , ut

Vnus comedere videretur,alter manu poculo admouere,

alius bibere,licet omnes essent exanimati. Vulgb etia si seritur vinu in dolio a fulminis spiritu interdum conge lari ; in terrae motibus aliquando spiritus quosda e terra erupere, a quibus homines, & reliqua animalia repente colistut,& rigida manet.Addit Senectus vim cogetandi in nitro & pluribus aliis mineralibus insignem reperiri exemipa

SEARCH

MENU NAVIGATION