Alexandri Pascoli Perusini ... De homine, sive de corpore humano vitam habente, ratione tum prosperae, tum afflictae valetudinis libri tres in quibus ad mentem tum veterum, tum recentiorum theoria, ac praxis medica novâ, clarâ, ac brevi methodo expon

발행: 1728년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

161쪽

Definitio a Diagnois a

iso LIBER II. SECT. II. CAP. IX.

dammodo videbantur analoga, solvere tentaverimus Ex quo inferre rationi consonum insuper videtur , t lem labem ventriculi latices in malacia contraxisse, ut eam excitent, in picaceis tamen , esuriem, qua res appetunt, ex quibus , non congruae quamvis videantur, longe meliorem tamen digestionem, aptioremque alimoniam tum eliciant, quam ex aliis optimae licet conditionis , quibus nihilominus adversantur. Enim vero carbonibus , lacertis, araneis, aliisque , quae plurimum sordescunt, citra multam noxam vesci quam siepissime solitos fuisse malacia asse Ros,ex usu innotuit. Perpauca haec in gratiam Tyronum innuere hic voluimus , ex quibus ratione eorum , quae ad mulaciae causas in medendi methodo subducendas adhibenda sunt, plurima indicia desumere possint. Qui hydrope laborat, vehementer sitit, instabis ; ac proinde sitiens humidum, quo tum obruitur , impense appetit , ulterius urgebis . Age igitur quisquis es, qui talia loquutus quicquid superius innuimus, infregisse opinaris . Ades dum ,& pauli ulum opperire, quoad insequentibus , hydropem tibi exponam; ut qua ratione in hydrope sitis excitetur pernostendo,aperte conjicias, sanguinem intus in vasis lympha ob hydropem jam exhaustum, eo,quo stim in organis excitat, sensu, serum illud perquam tenue, quod sibi deest, natura, ut ita

dicam, monente e Tagitare.

NIbit aliud est vomitus, quam a enis ventriculi,

quo confracto nuro, contrayus, o undique pressur quicquid istus continet ventriculus, per auo

162쪽

DE VOMITU. IIIphago reuit. Hinc vomitum dignoscere res perquam facilis est , quum ejus indicia extrinsecus appareant.

Quod ad causam attinet, quoties pyloro contracto, ut ex hactenus dictis item elucescit, contrahitur, & comprimitur ventriculus, toties, aut succedat vomitus, aut saltem vomendi uisus, necesse est . Ideo contrahitur pylorus , item et ventriculus, quia eorum contra huntur fibrae. Ideo comprimitur ventriculus, quia contrahuntur musculi abdominis, una et septum praesertim transversum ; quod cum reliquis musculis contractum viscera comprimit imi ventris , inter viscera comprimit ventriculum, unde materiam contentam exprimit ; quae, quum ex pyloro contracto, clausoque,

in listulam intestinorum traduci nequeat, fieri haud potest, quominus ad orificium superius evecta tandem eructetur. Hinc sane vomitus; qui eo facilius erumpit, quo magis orificium ventriculi superius, contracto , depretaque, ac pene dicam , complanato dia-phragmate , explicatur , & inhiat. Quicquid igitur,

sive nervos , sive nervorum plexus , aut in ventriculo, aut extra, adeo assicere valet, ut praefatas excitet in abdomine contractiones, id tanquam causia Vomitum

inducens in praefatis circumstantiis , non injuria haberi debet. Recrementa, quae vomendo egeruntur, a cibo in- Prφ5nusis . gesto, achylo, vel ab humoribus digestioni inservientibus , quo magis odore, & colore recedunt, eo majo rem oeconomiae animalis indicant perturbationem. Iccirco si livescunt, si nigricant, si stercorosa praeter modum graveoleant, id pessimum semper haberi debet indicium . Hinc plurimum animadvertere refert, an color ,& odor hisce in casidus , num a rebus paulo prius ingestis, num a labe intus contracta, pro Veniant.

Nihilosecius in morbis quibusdam gravioribus Vomi

163쪽

is a LIBER II. SECTIL CAP. IX.

tum, praeter naturam licet coloratum , oiticum qua doque , & salutarem fuisse, non raro, qui talibus morbis laborabant, experti sunt. Curatio. Ut vomitus, qui ob materiam fit ventriculo insidentem , ejusque tunicas divexantem, peropportune sedetur, ea materia peccans , aut educenda, aut eor-aigenda est. Educi satius convenit per superiora,quam per alvum subduci, ne ad intestina delata, viscera torqueat imi ventris, nervorum plexus ibi lacessat, aeque ac chylum coinquinet. Blandiora tamen snt emetica, quae hydrelido praecipue, aliisque non absimilibus emollientibus , quae tepentia per os immissa, vinmitum facile ciunt, parari juvat. Materiam peccantem corrigunt prae caeteris abluentia; quocirca aqua, aut simplex , aut hordeacea, aut justuluna insulsem , Ilarge hausta , nisi vomitum provocent, humores acres obruunt, eluunt, retundunt, enervant, citraque ninxam quamsaepissime ex alvo dejiciunt , nonnunquam per urinam , aliquando , raro admodum quamvis, per sudorem egerunt. Uωmitus autem , qui fit ex aliarum partium consortio, tu na maxime , quum producatur ab organis laesis, si oeconomiam animalem plurimum laedat, ac viscerum facultates labefactet, optatis

cohibendus est ; de quibus , &in superioribus abunde jam dictum , & in sequentibus fusius dicendum .

ANIMADVERSI ES PATHOLOGICAE.

inlisi titylu I Emriculum , aut stomachum inter organa corpo-i situ, V ris humani vi ven iis tali quoque,ac tanto opificio

rimam estiaris.

fabresecit ter optimus Maximus opisex, ut si quid, ratione sanitatis,aut non congrui,aut nobis insensi in ejus capacitatem deseratur, eundem ita afficiat, ut plexibus irritatis, vomitum moveat; quo quicquid sibi, c;

164쪽

terisque partibus infestum est , quamprimum rejiciat: antequam videlicet ad intestina allapsum , vel ipsa Ἀ-

dat intestina, vel una cum chylo ulterius invectum universiam oeconomiam animalem turbet, atque evertat . Hinc vomitus in reparationem humani corporis

affecti utplurimum tendit. Si quando, aut noceat, aut fallem non juvet, id per accidens est. Tum , quum, vel sympathice excitatur , ut in ealculis; vel ab organis graviter sis , ut in vulneribus , 8c capitis ictibus percipe contingit, eo in cassi symptomaticus nuncupatur; quin immo et ubi ab organis graviter lysis extiterat, infausta portendit. Lumbriei stomachum insuper mordicantes , ut et ulcus, sive abscessus in eadem uentriculi substantia consectus, mortiferos quandoque movere possunt vomendi nisius. Quum Ia verminatio in causa fuerit, res licet non semper expers pericu Ii , facile tamen curatur iis , quae vermes enecant, ad

hibitis praesidiis, de quibus suo loco sese.

ALIAE ANIMADUERSIONES PATHOLOGICAE .

Vomitus, qui navigantibus imprimis, quutris Unde provenieaestuat mare procellis , movetur: quemque s ςrem xorum in gyrum pernicissime circumducentes, una cum vomitu navi-

Vertigine , data opera, sibi accersunt, negare nemo g - Ψης ς' potest , quin sit vomitus , qui provocetur a motu quo dam vorticose, aut turbulento , quo, cerebro intus concusso, exagitatoque, spiritus animales, ut ita dicam, tumultuando , per intervalla erumpunt, ac per ner Vos in fibras , tum pylori, tum ventriculi, tum diaphrag matis , aeque ac reliquorum musculorum abdominis irruunt; quo fit, ut pylorus , stomachus , una et mus

euli praefati per vices insimul contracti, nisus identi- Tom. II. U dem

165쪽

is 4 LIBER IL SECT. II. CAP. IX. dem iaciant vomendi ; quibus colluviem quandoque

viridem, quam porraeeom vulgo appellant, cumulate eructant. Talis, ac tanta colluvies, quam vel ex corporibus saluberrimis tum prodire contingit, nihil aliudelia videtur, nisi congeries , si ve collectio, quae ex laticibus variis per vomendi nisus expressis, in cavo ventriculi cumulatur : ex bile prauertim , succoque pan- creatico , quae invicem permixta, ita in ventriculo immutantur, ut colorem herbidum, quasi porrceum nacta, recrementi speciem reserant. Sibimetipsi itaque , aliisque imponit Clinicus ille , qui quoties ejusmodi humores vomitu ejectos viderit, redundare opinetur , atque emeticis, & alvum subducentibus adimere adnitatur.

ALUE ANIMADVERSIONES AD PATHOL. ET THERAPE UTICEN SPECTANTES .

EX iis , quae evomuntur , sanguis quoque non raro evomitur:quod tum potissimum fieri solet, quum aliqua ex causa tubuli intus in ventriculo adaperti sanguinem in ejus cavum immittunt; qui propterea ibi collectus, & stagnans , vomitum movet, & eructatur. Vomitus hujusinodi iis frequens esse solet, quibus excretiones sanguinis diu suppresse in causa sunt, ut invasis redundans ea in ventriculo, aut reseret, aut diserumpat. Quamobrem sanguinem evomunt non raro Praegnantes, aliaeque , quibus menses defecerint. Spleneticis quoque vomitus sanguinis familiaris esse solet; quoniam sanguis , qui libere per ductus splenis insere os in gyrum moveri nequit , augetur in tubulis ventriculi, eorum parietes extendit, oscula recludit,&in ventriculum extillat. Reserunt item Scriptores ulcus vetus, quod in crure cicatricem induxit, vomi

166쪽

DE UOMITU. iss

ium sanguinis progenuisse. Interdum fieri quoque

potuit, ut humor quidam acris , aut ingenitus in eadem ventriculo, aut cum alimentis ingestus, vasi sanguifera exedendo , vomitum sanguinis secerit. Tales vomitus cruenti, propter visceris assecti praestantiam, eum ingenti vitae discrimine semper erumpunt. Nihi- Iosecius ininus periculi uterum gerentibus,quam aliis. moliuntur; ut et iis, quae eκ mensum fluxu compreΩst, sanguinem evomunt. Sanguinis vomitum febrienistibus criticum observavimus; tametsi affirmet Hippocrates z quicumque evomum Ianguinem , s sine febre quidem, Distare seri eum febre, malum ca) . Ejus

modi vomitiones sistit imprimis sanguis large eductus, item et diluentia, bolosa, vulneraria, stibacida opportune propinata. Sunt, qui urticae succum hisce in e sibus plurimum commendant, alii aquas stiplicas eum vitriolo paratas, alii spiritum sulphuris, chalybeata &e. Nobis autem non semel contigit, ut gelida, quam tempestive sorbendam praebuimus, vomitum sanguinis jam prope deploratum illico resti terit; iuxta illud Hippocratis in eodem praecitato aphorismo. Curare verὸ acersis, ει refrigerantibus. In quo tamen id potissimum adnotandum, sanguinem ita compressum in tubulis quandoque concrescere , immutari, & adeo contaminari, ut ventriculi abscessus, ulcus , necnon etiam gangraenam faciat .

167쪽

is 6 LIB. II. SECTIL CAP. T.

ΤΑmetsi ex nominis etymologia nihil aliud proprie

cardialgia , praeterquam, qui cor mordeat, dolorem denotet; nihilominus ad designandam ventriculi atrocissimam affectionem , quae, nervorum plexi-hus irritatis , praecordia acriter quoque ex consortio, una et ventriculum torquet, in Praxi medica passim

usurpatur. Quinimmo penes Hipp. s) Mulieri eor,

hoe es os tentriculi dolebat . Unde ex communi Recentiorum saltem calculo eam describendo , pr serre non dubitamus , cardialgiam dolorem quendam mehementis um esse , ac pene dixerim , intolerabi- Iem ; qui praecordio fusmvis acriser quoque torqueat, oriseio sentriculi superno; Hro videlicet proximὸ t men insidere, ac penὸ ini us inhaerere videtur, gravissema exinde , oe voris inducens perincommoda DNumata: palpitationes nimirum cordis, animi deliquium,creberrimos,aci vehementi ssimos vomendi nisus,tremores spataodicos, convulsiones, vertiginem non raro, & r liqua.de quibus mox is Cardi algiae signa, prieterea, quae ante innuimus: praeter syncopen nimirum , nauseam, vomitum, convulsiones &c. dolores sunt peracuti, lancinantes , &mordicantes non procul a corde , & praecipue ad scrobiculum cordis vergentes, hypochondriorum tensio ,

ac gravitas , respiratio difficilis, anxietas, & reliqua pravae indolis symptomata, quae, quum musculi abd minis , & praecordia convelluntur, concitari possiunt . Dolor, qui cardialgiam facit, manifesto exoriri videtur, vel a materia quadam acri , vel a vermibus ;qui ventriculi plexus acriter mordicando, atrocissi

168쪽

mum sensum doloris eliciunt. Praeterea plexus ita lacessiti, per con sensum non modo praecordia torquent, verum etiam et cerebrum non leviter assiciunt. Hinc vertigo, convulsiones , tremores spataodici, synco-&c., quod Veteribus ansam dedit', cardialgiam procreari, ut sibi suaderent, modo a flava bile, quae in cavo ventriculi plurimum excandesceret; modo a pituita admodum frigida , ac in status ob hepatis calidam intemperiem resoluta I modo a recrementis crudis, atque indigestis , qvie in eodem ventriculo ex coeti nibus pravis congesta preter naturam sermententur ;modo pluribus aliis ex causis; quas, quum brevitati studeamus, singillatim hic recensere non arridet.

Si febribus, & ptaesertim acutis , cardialgia supervenerit, sere semper lethalis. In febribus circa ventriculum , O fortis aestus, O eordis morsus , seu dolor, malum. Ex Hippocrate ab . Infebribus aeutis convusones , O dolores fortes circa Piscera , malum. Ex eodem Hippocrate θ). Procul a fabre , periculo

ut plurimum Vacat, ac non raro, Vomitu accedente ,

solvitur; nisi tamen , aut ab ulcere extitisset, aut sympathica esset. Si ulcus ventriculum exelerit, cardiarugia, quae ab eo concitatur, pleriinque inselubilis. In Verminatione, non adeo funesta . Quum vomitum in cardialgia singultus insequantur, sudores frigidi, convulsiones, aegrotantem id ut primum decessurum portendere quam cepissime consuevit. Cardialgiam , quae sit per essentiam , ab humori- Curatio. bus scilicet in ventriculo peccantibus, potiones olea ceae , quae vomitum blande moveant, felicissime so unt. Et quum id non suffecerit, ad ea, quae diluunt,

confugiendum ; quo in casu apprime juvant haustu Slargi, di frequentes juris insulsi, aquae .lepentis, de

169쪽

LIBER II. SECT. II. CAP. X.

eoctionis alicujus emollientis, olei, tum communis optimi, tum amygdalarum dulcium , tum seminum melonum recentis &c. Si a vermibus , ea, quae verminationem curant, propinanda. Si spasmodica sit, viatio nimirum, aut spirituum , aut partium solidarum , praeter oleosia praesita, conveniunt item et campli rata , optata, theriacalia prae caeteris, confectiones

hyacinthinae, athermes, hisque similia. Gelida pedi&pe eiusmodi cardialgiam , uti non semel testatus est

usus, illico cohibuit. Si fiat ex consensu , partibus proxime affectis imprimis consulere decet. Fotus emollientes, semicupia, balinea, & reliqua ejusmodi exteriora, nisi caetera juverint, optima iunt. In codii poribus plethoricis , vel iis, qui sanguinis consuetas sippressiones diu passi sunt,stomacho, ac alvo prius exintersis, venam solvisse plurimum semper profuit .

Aerinus perquam nobilis miles, qui ad septi-ἡ π II 1 mum , & vigesimum nondum pervenerat aeta-do, Riu ςς - tis annum , optime constitutus, staturae procerae,

declaramal. λrtis, ac Vegetus , temperamenti, quod vocant, aut

biliosum, aut calidum , una et occum ὁ mense Oet bri ex arce quadam, cui erat praesidio, proinctus , peregre secessit. Subdio , itinere defatigatus, ad multas horas placide obdormivit. Experrectus plurimum sitiens, ac same acriter tentatus, auguriolum agreste ingreditur . Uva, aeque ac scubus avide vescitur, quibus mustum recens expressum , ut ardenti gimam Glim expleret, iterum atque iterum superbibit. P stridie proximum Pagum ingressus febricitans, ac nauseabundus, Vomendi nisius , quantumvis irritos , pati

cepit. Solvitur alvus . et febris cessat . Ac alvo subi de

170쪽

DE CARDIAL GIA . 23sde compressa , s stitur item et vomitus 9 verhm dolore acerrimo a cordis scrobiculo non procul correptus,

quo praecordia sbi dilaniari videbantur, opem ab omnibus in diversorio expostulat. Frequens erat pulsus, depressius, durus , imbecillis . Urinae perexiguae, ac tenues. Difficile respirabat. Intumuerant hypochom dria; ac prie nimio calore, intus aestuans , fioris abunde sudabat. Quinimmo et animi deliquio frequenter o noxius , brevi se decessurum fore , arbitrabatur. Illie eo tempore, relaxandi animi causa et nos commor hamur; quae res effecit, ut universaa aflactionis istius causas , & conditiones inquirentes, cardialsiam in Macrino hoc nostro ita tractare decreverimus. Potionem hanc oleaceam Α , blande emeticam praescripsimus , quae, Vomitu leniter provocato, ingentem varii gen

ris colluviem, cum maximo aegrotastis commodo, eκ

ventriculo ejecit. Non multum post, alia olei recentis quantitas ita, ut indicatur in B, propinata est, quae alvum placide concitavit. Et, ut magis adhuc eluere tur, clyster postmodum ex aqua simplici hordeacea injectus suit. Ut interim eam , qua maxime ardebat, sitim compesceret, tum aquae frigidiusculae , tum juris insulit, utut ei libuisset, potestatem secimus. Maximam exinde urinae copiam excrevit. Et condito nonnihil soporifero C deglutito, ad multam noctem rem quievit, insudavitque . Expergefactus optime con

SEARCH

MENU NAVIGATION