Acta eruditorum Lipsiensia, anno 1682 à 1776

발행: 1724년

분량: 604페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

, si ACTORUM ERUDITORUM

quod papismus iisdem temporibus non extiterit, desiderat diuti superbiae arguit quisquis reruni divinarum ignarus suam tamen in rebus fidei sequi velit opinionen, easque melius quaim Patre dc Doctores Ecclesia se inteli igere praesumserit, ita perstat in sententia, Protestantes, suam religionem esse eam,quain Chii-sus Apostoli praedicaverint, non esse certos.

LETTERE FAMILIARI DEO CONTE LO

REN LO MAGI LOTTI, Genti luomo Florentivo e Accademico delia Crusta M.

COMITIS LAURENTII MAGI LOTTI

Nobilis Hetrusci s Academici Furfurati, Epistola

ad familiares, in duas Partes didis.c. . Venetiis, apud Sebastianum Coleti, 7 I9 q. Alpii 3 plag, -- Isee Illustriss Autor pruritui eorum, qui tum genique

innis sapientia fastigium se tenere putant, cum animam induxerint ad dubitandum de existentia divina, occurrere statuit. Cum enim plerique ex adversariis, quae mentur, non tam re dant, quam optent, ut suae scilicet libidini obsecundare possint, eoque non tam profundi doctrina quam tanaen nec in Nostro desideres, quam frequenti cum hominibus coia suetudine ad eos confutandosopus sit,nemo magis par huic labori videbatur,quana. Illustris Magidotti, qui continuis pei egrinationibus atque negotiis vel in aulis Principiam, vel in exercitu occupatus, moresin ingenia hominum bigo usu explorare didicit Atheos Noster Epist. L inditas classes discernit. Alteri eos adscribit, quos Atheos a priori vocat, quoniam argumentis fulciri opiniones suas credunt. qui vana gloriae cupiditate& studio novitatis omne Systema philosophicum carpere atque resormare suscipiunt, ac paulatiiri contracto de omnibus dubitandi habitu ipsi Deo insultare audent; alteri eos, qui, ut corporis voluptatibus securius immergi queant, suppresso a Uai di stamine Atherses videri velint. His

312쪽

sontibus putat Athei filium generari, effreni dein vitae genere atque vana super alios sapiendi opillione ali. Ubi duo producuntur profligatissitnae vitae, qui diu Atheismum professi, tandem

morsibus conscientia locum dedere ac resipuere. Numeriana Atlieonim tantum non esse credit, quantuin eorum qui optant Atheismum siquidem ex eo, quod in familiari hominum commercio saepe accidat, ut nonnulli ad impios Atheorum sermones sileant, iisque applaudere videantur, hos omnes quidem vere Atlieos esse,non equatur Esse Atheos turba seditiosae persimiles, quae coram illis, quos ad societatem conjurationis invitat,nuinerum sociorum praedicatvi extollit, nec inchoari conspirationem fatetur, sed parata jam omnia jactat, ut alios ceu praemia-rimi participes ad scelerum societatem pelliciat. Eo autem pintissimum turbas animi sui illi produnt, quod, licet nihil lucraturi indelint, si omnes per universum orbem liomines Atheorum sectae accederent, ipsortimque principia leges, quas naturae accommodatas actitant, adoptarent, vel invitis tamen Atheisnum suum ubique insusurrent. Atheos porro alios dicit, qui non existentiam quidem Dei, sed solum curare ipsum

res humanas, negant, alios, qui mero timore perculli, ne Deum agnoscant crimina vindicantem, eius existentiam inficiantur. Pejores hos longe putat nonnullis inter paganus, qui, postquam Deum existere negaverant, moralem tamen doctrinam tueri contendebant. Quia rimis vero accidere ait, quod Geometriae

imperitis Philos liis, qui arte hac ignorantiam suam prodi

scientes dignitati ejus detrahere eamque velut impiam traducere allaborarunt. Causam,quam ausibus suis praetendunt, quod De una ante credere non velint, nec ipsius essentiam satis perspexerint, incongruam, tenierariam inque Deum injuriam nuncupat, Vanumque eorum consilium esse censet, qui Deum clare videre cupiant, cum ne hominem quidem nisi per attra buta cognoscamus, Deus vero nonnisi per naturam investigandiis sit illi enim sensum suum pro norma intelligendi inepte venditani at num is Dei nomine dignus,qui sensibus percipitur 3 Qui cum Scepticis non tam negabit Deum, quam de ejus existentia dubitabit, is, ubi perpenderit, quam diversa sintentium naturalium vires, quam concinne omnia distributa, sacile saltem eo primum deveniet,

313쪽

ut animam mundi, quam plures Philosophorum vocarunt,eriistere concedat, unde expeditus valde erit ad existentiam Dei transitus, eoque magis rationi conveniens, quo magis homine dignum est, Deum summe bonum: perfectum, quam brutam intelligentiam venerari. Exstitit sane semper in orbe terrarum religio&inter cunetis gentes de existentia Dei convenit. podsi vero, quod contendunt Athei, fraude prudentiorum divinitas introducta fuit, cum aliis in rebus arbitreariis,quas ingenium humanum peperit mi rediisentiant homines, unde est, quod communi adeo consensu omnium introductae per fraudem divinitati tam pertinaciter adli: cierintl Etenim Dei notionem triplici via. sensu cordis interno, visu atque auditu acquiri, certo constat. Ipsa

superstitio antiquior longe est Atheismo, eoque patet religio

nem naturalem tanquam filiadamentum revelata in omnibus in veniri, dc si in nonnullis gentibus forte observata non fuit, illas

tamen prorsus ea caruisse vix probaveris quandoquidem qui

peregrinantes per breve tempus apud gentes illas commoratiliant, omnia accurate expiscari vix potuerunt. Imoinxp sterum esset, barbaras gentes nationibus excultis ac eruditis ante. ponere, de quibus certissimum est, omnes, si non religionem. crrte idololatriam, hoc est,corruptam naturalem religionem se. ctatas esse. Displicent autem maxime Atheis ritus religionum, quos modo vanitatis,modo molestia accusant. Verum ut omittatur, extra oleas vagari Atheum talia objicientem, jsquidem hoc argumen o religioni insultans Dei ex tuendam jam supponeret, rituum quidem ordo,ne torciueretptaeceptis multis homines,

a Deo ingenio humano relictus fuit. Varii igitur pro populi di

tersitate excogitati sunt ritus, qui tamen omnes ultimo eodem, nempe ad Dei honorem contendunt. Qui S. Scripturae veritatem

adorti sunt naulta, quae intelligi doconcipi nequeant, in eadem bi visi sunt invenisse, nostroqueautori illud imprimis objectu inest, quod initio statim Geneseos dicatur Spiritus Domini ferebitursiger auas Motum enim eum quia localis est, de Deo accipi non posse objecerant, nec de aere quippe qui nondum erat

creatus. At propterve ageret, qui ob non satis intellectas con

clii siones nonnullas principiunt, quod sibi satuit Philosophis.

314쪽

speciae rei. Et prose sto aeque bene philosophatus est Moses, ae alius ex turba Philosophorum quilibet, qui animum induxit ad exsculpendum vivum Systema philosopllicum. Tria vero in historia creationis Mosaica observanda Noster putat. Primum, ne res gestae, quas initio librorum suorum retulit Mus es, pro landa. mento religionis,sed ut pro systematis philosophici dogitiatibus habeantur. porro quod Epicuri meditationibus longe aptius il-Ia inter se cohaereant denique vero quod nullum alerystema.

adeoque nec Mosaicum, levibus quibusdam circumstantiis absolvatur, quarum explicatio dissicilis nonnunquali videtur. Adeo enim difficile est aptam rerum naturalium rationem reddere, ut magnus ille Galileus, se vix supra sex essectuum certas rationes

physicas expiscatum es fassus lit. Infinitum illud Anaximandri admiserunt multi, Deum Platonis alii amplexati sunt; at sub his aliisque meditationibus Dei quaedam etsi haud genuinaide delitescit. Licet itaque cuivis datum non sit ad omnes dissi- eultates lii storiae Mosaicae respondere,praestabit tam eo,cum Mose Arehitectum sine materia, quam ad aliorum mentem materiam

sine Architecto pro principio universi statuere. Historiae xGeographiae quidem Moses non repugnat,quod enim nonnulli,quatuor fluvios,quos eodem sente surgentes, Tigridem nempe, Euphratem, Philonem, qui Ganges esse vulgo creditur, Geonem, qui pro Nilo accipitur, Paradisum irrigalisasserit, nullibi

terrarum unitos inveniri Objiciunt, nisi sorte Nilum&Gangem, in Armenia scuturientes, illum in AEthiopiam hilne in Indiam subterraneis meatibus deductos dixeris;ad id ita respondet,ut gentium nomina aliquando mutata fuisse probet Patere enim ex itinerum nostris temporibus sulceptorum commentariis, coloniam olim ex Armeniae populis,qui fluvi iam Aras iam,revera AD meniam alluentem, Persarum lingua idem denotantem,quod Chaldaica Geon, accolebant, in thiopiam transmigrasse. Dic itaque potuisse fluvium Geon thiopum terras irrigare, eam nempe Armeniae partem, cujus incolae in AEthiopiam aliquando concesserant. Quod eodem sente flumina illa am non scaturiant ex notissima illa mutabilitate alvei quae perpetuo ubique terrarum animadversa est, fieri potuis . Hoc vero divi- . ninn

315쪽

nsis ACTORUM ERUDITORUM M

nuin quid in Scriptura S. arguere, quod ingenium humamilia Theoriam consiluere valuit, qua, si non omnibus, plurimis amen, quae in historia Mosis occurrunt, aliisque difficillimis Scripturae S. locis, v. g. Job. XXXVIII, Prov. VIIj, Petri Epis LII. explicandis uiliciat Inventum hoc est Burneti, cujus Theoriam Illustr. Autor vehementer laudat. Quod ii vero Burnetus aliqua in re erraverit, verisimile tamen putat Noster, quoniam ingenium humanum excogitare valuit hymithesin, quae tot obje. ebis seliciter solvit nodos, futurum aliquando, qui ea meditetur, quibus, quicquid denique dissicile ae arduum in historia creationis lacra occulTit,pari felicitate superetur. Atque id quoq; S. Scripturae divinitatem demonstrare existimat, quin historiae profanae quandoque contradicat, cum iis qui artes aulae ac Principum norimi dudum persualum sit, non posse condi hillori , am rerum humanarum quae falsi nihil contineat Danulanda autem est omnis Philosophia, quae Theologiam invitam explicare molitur,uicet quaelibet sectarum philolophicarum ad eam applicari quodammodo possit Primis ecclesiae temporibus plurimi Patrum Platonem maximi faciebant, mox rursus deferium, cum suboleret ipsis, quantum is inveheret mali. Succedebat ejus iii locum Aristoteles, paulo post tamen barbaris seculis rursus sepultus, donec duodecimo imprimis seculo a factis militibus ex Graecia in Europam reportaretur. Hunc cum Gilbertus Porretanus atque Abaelardus suo damno tuerentur, Dinantius quidani, Almatici discipulus perlecta ejus Metaphysica Deum esse materiam primam, asserere audebat. Haereseos igitur damnabatur,&ecclesia omnes Aristotelis libros tanquam scaturigi uel n&seminarium haeresium cremabat, tantumque Aristotelis horrorem pii conceperant, ut Alexander Nechamus in Tractatu de

Naturis rerum aiserat, scripta ejus Philosophi illis teinporibus pro abbata fuisse habita, cujus intelligendaevis Antichristo soli reservata sit, ut ea ad impugnandum praestantissimos ecclesiae do flores uteretur. Neque tamen prorsiis opprimi Aristoteles poterat, quod ad vitandam incongruam revelato veritatis cum philosophia misce lana videretur consultius esse Deum Aristotelis otiosum Risundana non curantem, qui Christiana fidei

316쪽

directe oppositus erat quam Deum Platonis, qui simul cum si dei doctrina conciliari posse credebatur Philosophis indulgere.

Hanc causani Noster credit, cur S. Thomas labascentem Aristo. telis autoritate in restauraret, aut ipse novum fere Aristotelem.

qui fidei mysteriis aptior esset, efformaret Insulse porro Athei vitia Theologbrum obiiciunt iis, qui aliqua religioliis reveren XII. tia tenentur, quas illi non possint peccare, qui de divina ultione

eerti morsus conicientia continuo lentiant. Qilae minime mora.

tur Ili Autor, ad alia pergens monstrat fidem non posse habitum esse ex simplici ingenio hominis formatum sed a Deo XIII. ipso inditum, cum vanae maximam partem atque imperfectae sint scientiae omnes quas humana industria eruit ac digessi quod exemplo imprimis Matheseos, Medicinae ac Physicae probat. Cum ablurditatem nobis objiciunt Athei ex nihilo N. aliquid fieri, asserentibus, hoc rationi tantopere non repugnare vel inde probat, quod Anaximander eodem fere sensu dixerit, ex uno infinito mundos iu finitos prodiisse, Aristotςles formas perire, nonnulli ex ejus asseclis materiam evanescere asserant, si supponatur quod impossibile materiam omni forma exui; imo prudentissimi Chinensium philosophi dilerte doceant,quod universum hoc ex nihilo saetum in nihilum necessario sit reditu. rum Incongruum quoque esse autumant concipere, quod De XV.us nudo voluntatis suae actu omnia produxerit. Verum quo quid

longius a materiae densitate remotum est eo majorem movendi vim habet. Spiritus animales,progeniti ex cibo,cui parum virtutis motricis inerat, ingentes commovent moles Summa vis mo

tus lumini Maeri data est opera destruentibus, quae corpus multo magis solidum vix conquassaret. In Deo ergo virtus motrix tanto erit major, quanto magis ac infinitius ab omni materia remotus est. Ut vero, quomodo mero voluntatis suae actu tantum Deus valuerit, rectius explicaret Autor de voluntate ipsa

agit quam in loco quodam corporis nostri ubi nobilior pars sanguinis ejusque quasi medulla colligitur, habitare censet ut per totum corpus inde imperia distribuat. Neque contradictio XVI. nem implicant, quae Christiana fides adstruit. O Nobiscitin modo habitemus ιχ quoties de fidei rebus cogitamus, nos inexhau-Digitia odi Corale

317쪽

didi ACTORUM ERUDITORUM

nani aeternitatis abyssum ingredi recordemur. Ibi circes stli. I eae maximae puncta evaduiit. Quietem Galileus dixerat tardi. talem motus hi finitam Noster quod Galileano dogmati ii fronte adversari videtur demonstrat, velocitatem tufinitam quietem esse. ejicit vero vulgatam Theologorum responsionem, quaedam fidei dogmata supra, nullum vero contra rationem,dictitantrum. Quod enim supra rationem esse nobis videtur, cognitionis ni strae hebetudinem duntaxat arguit, cum parum nota vulgarium rerum natura nobis sit, quid rationem XVII accusamus 3 Cum materiam in Dei locum stiggerere Athei molisuntur, nihil agunt, etsi enim Omnes, quas spiritui tribuimus.

virtutes materiae largiamur nemo tamen explicaverit, quom

do illa per omnes totius universi animas distributa fuerit eis. IH lescens rursus arctius totius mundi regimen suscipiat. Explosis ita Atheorum nugis,exillantiam Dei ita porro probat Ili Autor. Qui bene instructam civitatem videt, facile suspicatur, ordinem illum prudentiae hominum, qui eam condiderunt, deberi. Quid ergo obstat, quo minus de autoris sapientia cogitemus i finita, cum admiranda haec mundi opera contemplamur 3 Inde

ad immaterialitatem animae probandam se accingens, inter alia materiam nullam, ita ut animam rerum suarum sibi consciam XIX. esse ostendit. Tum ipsam pugnam, quae eodem temporis momento in humana mente pugnatur illam materialem non esse, probare, cum motus materiae unus tantum esse possit Absurdos

vero esse,qui vel dignitate aequales homini bestias vel ipso longe

excellentiores praedicant. Quandoquidem vel jucunda illa vari etas, quam humana mens in tot diversis rebus voluptati ibbla dientibus curiose excogitavit, abunde monstrat quanto plus de- . Etiarum humiui quam bestiis indulium sit. Et si materialis ani-ina est, qui fit, cum omnis materia usu atteratur, ut solus animi robur senescendo increscatin augeatur. imprili sis ubi satentibus cuneiis, voluntas molibus vehementissimis atque asperrimis agitatur Spiritus, si subinde alterantur, unde vero relarciuntur

Illis spiritibus cum rerum imagines impressae sint, qui fit, ut

cum ex nutrimento eliciantur acessorinentur novi evanescentibus paulatim iis, qui usu ani attriti sunt, recordatio tamen reis

318쪽

rem prima in juventute peractarum non obliteretur Quom do his particulis, quae spiritum constituuiit, prae illis, quae cor-POris nutrimento cedunt tantum dignitatis tributum est 3 tcu in homines sensuum consuetudine nimis occoecati nihil sere nisi materiale cogitent, mirum non est, quod animam suam materia destitutain concipere renuant. Nec casui haec univer XXIsaadseribenda esse, Noster moneis etsi enim lapides sorte, conchae ct similia inveniantur, quibus multa ingeni humano mirabilia insculpsit natura, aliquando tamenin rerum hariam preti XXII.

iam imaginatio humana immane quantum adauget, rarissima haec exempla sunt, quae cum constantia humanorum Operum comparari nequeunt. Sane nec solus casus nec cum casu sociata necessitas producendis naturae oIieribus suffecerit Cartesianos XXIII qui fortuitos illos materiae casus ubique somniantes antinalia in machinas convertunt, viamque sternunt aliis, ut omnem hominis substantiam in meram materiam transformare moliantur, facile vel experientia miris ac lepidis vulpecularum, araneariam apum, simiarumque actionibus convincet. Provocat

deinde ad disium Pauli Apostoli, animalem spirinialem ho.

minem exael discernentis, Iatrum sententiam probat, qui humanae animae superiorem, inseriorem partem tribuebant, raruanimabus vero brutorum, quomodo primum corpori fuerint alligatae disquirere supervacuum putat. Orte, inquit inter alia, dispersae per aera volitant, donec aptum sibi corpus brutale inveniant, quod infrediantur,in se demum vere animae esse inci.

piant, ut ova mulcariun scarabaeorum vita non donantur nisi

super putridis carnibus aut arborum soliis ponantur. Qitae depa XXV. tibili qualitate animae immaterialis, ct aptinidine ejusdem, a corpore etiam separatae, ad impressionem materiae recipiendam, Ch. tum cie mundi aeternitate adversus Aristotelem praesertim argute disputat Autor, praetermittimus. Illud notauriis,quod,cum XXVII. artis&oaturae opera ita inter se conveniant, ut vix diningui possint atque illa artifici tribuantur, haec pari ratione creatori tuo vindicet. Dumque de eo quaerit,an mundus sensim ruiturus,' an uno impetu sit destruendus, momentosas illas fixarum immu XXVIII.

rationes non prorsus spernendas,nec a fideCatholica alienum pu-

319쪽

191 ACTORUM ERUDITORUM

tat, si quis universuin hoc non annihilatuna, sed olim plane tranti mutatum iri statuat. I. Altera Parte Illustriss Autor respondet Atheis, miraculi runa hodie defee una crepantibus, docetque, rebus Liniliaribus, qualiivis stupendis, hominem novarum semper rerum cupidum facile assuefieri, unde jure metuendum, ne aeque paulatim spernentur insolita, quam quae quotidie contingiint quale illud vocat quod stellae noctu clare fulgentes mox Sole oriente quasi

II loco suo pellantur ac evanescant. Hisce vero portentis quis minuetur Imo cum naturae vires desiliri nequeant, etiamsi miracula ederentur, homines tamen illa non minus naturali ratione

fieri existimarent, quam ubi stellam forte novam detegunt, etsi III miraculo utique plenum sit, tot Soles subinde generari. Frustra praeterea abillis miracula expectantur,qui ea fortissunae imagina tioni adscribunt. Ita facile quae de mi aculosa aegrotorum ex ta-ehu Sanctorum corporum sanatione, ut lae admiranda immanam sortem lupergressa Martyrum, quibus paganorum qui dem exempla opponantur)conflantia tradita accepimus, eludum tur omnia Martyrum tamen,pro veritate religionis ultro oppe tentium mortem, majorem longe numerum fuisse docet Autor, qua ii frivoli honoris causa criiciatibus se offerentium Philosophoriun Martyres plurimi, diversae sortunae vitae generi ingenii, tenerrimae aeque ac decrepitae aetatis, nullum mortis genus recusarunt,cum pagani illi pauci ejusdem fere fuerint indolis, nec unquam morti ignominulae inhiaverint. Id vero insigni pertinaciae tribuendum, quod homines talia naturae viribus, quam Deo tribuere malint. Quo loco meminit cujusdam militum tribuni, Atheismum diserte profitentis, qui, cum induci seminime pateretur, ut Iaeum quaereret, ulcultando argumentis, quae S. Patres χ S. Scriptura suppeditant, faciles tamen praebebat aures circumforaneo, qui thesauros absconditos es sturum se pollicebatur, ac serio perpendebat rationes, quibus ille diab IV. tum existere ostensuriis erat. Ut vero eo commodius te florem praepararet Ill. Autor ad fidem habendam priscae aetatis miraculis, ea considerat,quae patrum nostrorum memoria ab Hispanis in Λ-merica gesta suerunt,ix Garcitasside Vega eslunonium,quod ne

320쪽

mo Deile in dubiuna vocaverit,producit. Quis vero non agnoscat miraculuna,ubi tredecinthontines, fluctibus diu agitatos, post in. sinitas calantitates in continentem conjectos, luinniani naperii postulare ab integra gente arinis assueta, tum paucos sale Hispa- nos testatur, ingentes exercitus ad deditionen adegisse. Et quis illa non sine nurnine peracta effricum Garci lasso non fateatur'At cum facile auguremur, post mille annos neminem optimo Scriptori fidem habiturum,quid mirum, si miraculi fide privare homines parum religiosi moliuntur,quaecunque de Hebraeorum sa- tis memoriae prodita sunt Illa vero est ingenii humani petulan V..tia, ut rationibus convinci de divinarum rerum veritate postulet, cum Omnis Philosophor de Deo notitia obscura sit, Deo unice debeatur, utquam clarissime ipsum cognoscere homo studeat, imo ipse Deus exquisitam tui notitiam praemium fidei statuerit.

Cumque Deum per rationem inventum non ut Deum, sed tan-

quam nostri ingenii scelum colamus, modesti hominis erit co- gestionem entis adeo excellentis perfidem moliri. Cum vero VI. - nihil magis religionis osoribus offendiculo sit, quam quae dei Christo in sacris litteris traduntur, eoque impie fingant, Chri- . num,prophetiae Vet.Test probe gnarum, ultro rebus a Prophetis praedictis lese objecisse, nec verisimile quidem aut prudentiae humanae congruum videri Noster censet, Christum ob incertam adeo gloriam,post mortem demum acquirendam nihilque adeo A voluptatis sensibus creantem, tot calamitates sponte sua sibi cun- scivisse. Nec magis proficiunt, ubi Christum lymphatico simi VII. lem ac naente captum pertinaci audacia malis quibusvis obviam . . ivisse, immani ipsi rabie acti contendunt. Neque enim impru- denter egit, qui tam feliciter voti damnatiis fuit. Namque a

mari ad mare nune dominans, ac tot gentium cultu adoratu majores multo honores, majorem potentiam, quam magnus

ille Alexander,qui summa nidentia ac virtute tot provincias subegit, consecutus eli, tametsi, quod imprimis mirum, ipse nou, ut alii legiuntatores, genio populi adulatus sit,sed rigorosae disciplinae, quae delitiis humanis penitus refragatur suos ad illinxerit. Tacemus,tot vaticinia,diu ante praeditia,Christi et iaporibus

SEARCH

MENU NAVIGATION