Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

141쪽

74 LITER AE - : postulat Excellentia Vestra, volumus hunc nobilem Horatium Pallavieinum, Legatum Nostrum, ad ipsum mittere, nostro nomine expositurum ea, quae certa sibi cupit esse & indubitata, Vestra Excellentia, ut quam primum, quid animi habeat Christianissimus Rex, quidve faciendum sibi judiaeabit, per hunc ipsum Legatum intelligat. Nos interea, quantum in Nobis erit chabita ratione sumtuum, quos a prosectione praefati Legati N stri in Germaniam ad defensionem praefati Regis

plus quam necessariam fecimus atque impendiamus, facturas atque impensuras Nos esse in dies singulos non est inverisimile in comparandisco ferendisque iis rebus, quas usus belli desiderabit, delectibusque promovendis, non erimus neglia gentes, pro decreti inter Nos initi ratione, pro que ea voluntatς, qua tum Excellentiae Vestrae, tum: reliquis Sacri Romani Imperii Principibus cupiis mus satisfacere. In qua Nostra sanctissima fide etiam atque etiam rogamus, ut Excellentia Uestra conquiescat, faciatque ad levamen & recreme tum doloris Nostri, quem ex Legati Nostri ad Nos inopinato reditu acro insecta concepimus, ut pN sentis anni jactura in delectibus faciendis, in s quentem resarciatur, eo cum studio, cura, sollic tudine ac diligentia, ut in procinctu exercitus sit, paratis rebus omnibus, quae ad belli usus videbuntur necessauae, quamprimum, in quas necesse eri e partes ducendus. Spectat enim quam maximo ad salutem & ivcolumitatem Regis, ne in hoc. cypite fallatur, qXpiditumque ac paratum suum mu

142쪽

PRO CERUM EUROPAE.

quod supra & saepe per Legatum Nostrum testatae . sumus, prout oportunitates incident, bono publico non deerimus, in eam potissimum Regni Galliae Defensionem intentae, quae navalem opem desiderabit. Ubi autem in praesenti re, paratissima cum voluntate consilia opemque Nostram cum Excellentia Vestra, aliisque Sacri Romani Im- I perii Principibus consociamus, sic in quacunque, causa, quae ex honore cujusque nostrum erit, pari- ter in futurum conjungemus. Quod superest ofi . 'cium & pietatem, quod suis literis Vestra Exceli lentia Nobis defert & pollicetur, pergrate acci Pimus, parem ossiciorum vicissitudinem Vobis rei laturae ad incrementum antiquae benevolentiae & . . amicitiae . quae Serenissimis Regibus praedecessoribus Nostris cum Illustrissima gente Vestra inter cessit, quam diutissime florentem & incolumem

Deus optimus maximus conservet. Datae e Re

gia Nostra Guinaici die Mensis Iulii decimo, Anno Domini I 'o. Regni vero Nostri XXXII. Vesra bona Consanguinea

Elisabetha Regina. XXXI. . J ,

Lisera ELIS A BETHAE, Anglia Regina, ad CHRISTIANUM I. Principem Anhaltianum, quibus ipsi Leνι- suum ex Gallia redeum rem, bonique publici sudium commendat, Uyo.

Eietabetha, Dei gratia, Angliae, Franciae

143쪽

strissimo Prineipi ac Domino Christiano, eadem Dei gratia Principi Αnhaltino, Comiti Ascaniae, Domino Servesti & Bernburgi, Cognato & Minieci nostro Charissimo salutem.

Illustrissime Princeps, Cognate &Amice Charissime.

UT Illustrissimi Principis Ducis Saxoniae Electo.

ris petitioni satisiaciamus, mittimus nobilem nobis percharum, Horatium Pallavicinum, Equutem auratum, in Galliam ad Christianissimum Rogem , unde in Germaniam omni cum celeritate veniet. Eo appulsus, dedimus in mandatis, ut Vestram Excelc invisat, prosectionis suae in Galliam rationem ei redditurus. Interea significandum uobis duximus, literas Vestrae Eminentiae ab ipso nobis redditas, gratissimas fuisse, ea in opinione haerentibus, afflictas Reipubl. Christianae res, V stram perinde atque aliorum in Germania Princupum opem, quam maxime desiderare, in quarum favorem facere non possumus, quin vos rogemuri ut non nisi persecta de re, si necessitas postulabit, Vest. Excellentia aequiescat. Quicquid in eam partem Ex. Vest. praestabit, perinde nobis gratum erit, atque quod est gratissimum, & quibus possit. mus meritis amplectemur. In eam sententiam nonnulla adjecimus iis, quae Christianissimo Reg. per eundem Horatium communicanda censuimus, uti vobis testabitur fusius, ubi in Germaniam ad vos veniet. Ad caetera quod attinet, studiis &oLficiis suis honestis Vest. Excellentia nos prosegie tur, ut solet, uti quoque promittit: Intelliget auin

144쪽

tem, haud apud ingratam Principem se sua merita posuisse, neque Reipubl. Christianae sua obsequia hastra detulisse. In qua verborum nostrorum fide Deum optimum Maxim. precamur, ut Excell. Vest. in perpetuum protegat & conservet. Dat. e Regia nostra Grinvici die Mensis Iulii is. Λnno Domini isyci. regni vero nostri tricesimo secundo. Vestra Amamissima Cognata.

CHRISTIANIIM L. Principem Anhaltianum, quibus Horatio Pasiavicino, suo ad Principes Germania Prorsanses Ablegato, fidem adhiberi, causamque Religionis promoveri rogat, I o.

Elisabetha Dei Gratia Angliae, Franciae 3e

' Hiberniae Regina, Fidei Defensatrix &c. Il- lustrissimo Principi ac Domino, Domino Christiano, Principi Anhaltino, Comiti Ascaniae, Domino Servesti ac Boenburgi, Conianguineo αΛmico nostro charissimo salutem.

Illustrissime Princeps, & Conanguinee Charissime. EX literis Vestris & Sermone Legati nostri, Domini Horatii Pallavicini Equitis probe cognovimus , quanto studio & cura Excellentia vestra negotium proxime praeterita aestate propositum promoverit, de auxilio Regi Christianisfimo e Germania mittendo, ad subjugandos rebelles ejus subditos & inimicorum impetus repellcudos.

145쪽

LITER AEQua de re, uti gratias immortales agimus, ita ab Excellentia Vestra vehementer petimus, ut ei dem D. Horatio Pallavicino Legato nostro, de eis dem magnis & neeessariis rebus a nobis in Ge maniam nunc remisso, aures praebeat, eique mandata nostra exponenti, & quantum spei in hac exinpeditione concipimus, declaranti, omnem fidem, tanquam nobismet ipsis, adhibeat: Tum etiam, ut omni auctoritate & gratia cum Illustrissimo consanguineo nostro Electore Saxoniae caeterisquo Imperii Principibus Evangelium sincere profiten tibus contendat, ut haec causa tam necessaria, &non selum Regno Galliae, sed omnibus, quae undique per Europam sunt, reformatis Ecclesiis utilis sima ad exitum optatum perducatur. Quod si cali) Excellentiam Vestram pro ardenti suo in veram religionem reto ac studio libenter facturam summe nobis persuasum habemus: Ita Excellenistiam Vestram bene semper valere ex animo pre- Camur. Dat. e Regia nostra Civitate Londini die

mensis Novembris 21. Λnno Domini i yo. Regni vero nostri 33. Uestra amantissima Consanguinea

146쪽

Serenissima Regina. ETsi benevolentiae & amori singulari erga Nos

Serenitatis Uestrae Regiae , ac praeclarissimis in Rempublicam meritis omnia jam antea debeamus a nova tamen hac legatione arctius Illi ad omnem gratitudinem obstricti sumus, cum ex ea studium quoddam singulare atque praecipuum Ejusdem, Reipublicae Christianae gravissimis & extremis periculis, quibus undequaque circumfusa videtur, eripiendae, & Regis praesertim Regnique Gallici ad interitum laborantis omni ratione conservandi Hucescat. Quanti vero Literae Serenitatis Vestrae Regiae 23. Novembris Londino datae, apud Nos ponderis sint, quibus Nobis Ejusdem Regis Regniaque eausam tam diligenter & accurate commen dat, re ipsa potius, quam verbis testatam facere cupimus, hujusque animi ae voluntatis testem amin plis stimum Legatum Vestrum Dominum Horatium Palavicinum allegamus, & ut speramus effectus ipsos in omnium oculos incurrentes propediem habebimus. Etsi enim non ignoramus & gratissima memoria repetimus, quantos labores&sumistus Serenitas Vestra Regia hactenus ob bellum Gallicum sustinuerit, tamen illud etiam expectamus, ut pro insita animi sui magnitudine & more perpetuo, eommuni causae, ubi maxime est opus,

ibi adesse praecipue omni ope sua & auxilio esse velit. Nunc autem id Vestrae Serenitatis Regiae hortatu praecipue agitur, ut Christianissimo Regi justa Equitum & peditum auxilia quamprimum submittantur, quam ad rem cum sponto sua Iso oo.r ' fioren

147쪽

florenorum Uestra Serenitas Regia quidem spem fecisset, & nune socioo. statim repraesentanda benigne & liberaliter osserat, quin his reliqua mox summa accessura sit, nihil dubitamus, praesertim ubi illa ex Legato suo, quomodo res se habeant in Germania hoc tempore, rectius intellexerit. Excusationem enim ejusdem Legati ita accipimus, ut non negata pars summae reliqua, sed numeratio ejus tantisper dilata esse videatur, dum Serenitas Vestra Regia expeditionis hujus tam necessariae

initia videat, & ab aliis quoque rem serio geri

animadvertat, quod brevi ita futurum speramus, ut conatus aliorum ad majora omnia praestanda Veis stram Serenitatem, quamvis ad praeclare agendum promptam & paratam, magis tamen semper inricitet. Summo Illa quidem & oportunissimo beneficio Regem Christianissimum tot nominibuxtam ante sibi devinctum, magis etiam in perpetuum obstringet de exemplo suo alios, ut Ipsi quoque promissa faciant libentius & alacrius, impellet.

Quodsi dubium Nobis ullum esse posset, Vestram

Serenitate Regiam, quae sibi omni cura Regnum Galliae tuendum semel constituit, ulla re tantae

gloriae & laudi suae defuturam, peteremus ab ea pluribus, ne vel ejusdem Regis Christianissimi necessitati, vel juvandi illius occasionibus, vel aliorum Principum expectationi deesse vellet, qui nutata re magis, quam promptissima illius voluntate, ad expeditionem hanc, pro viribus adjuvandam,

adducti sunt. Sed ita Nobis est persuasum Ser nitatem ipsius Regiam, quod magni & exeelsi antis

mi, qualim ipse hactsnM semper & quasi proprium

148쪽

prium ostendit, opinionem &expectationem omnium, in eo Rege modis omnibus adjuvando superaturam, qui Ipsi vicinitate proxiinus, religione &praestantismarum virtutum similitudine & vinculo Conjunctissimus, non aliam ob causam ab hosti-hus & rebellibus suis in extrema pericula Uitae se tunarumque omnium conjectus est, quam quod Regnum divina providentia Sibi concessiim, legi bus divinis & humanis omnibus debitum, qua decet pietate, clementia, justitia conservare ®e dre conatur. Nihil igitur aliud superest, quam ut, qui justae causae favemus, & in periculis amiscissimi Regis discrimen Nostrum aspicimus, ac in celeritate omnia posita esse animadvertimus, ceratatim ad hoc quasi incendium Galliae restingue dum accurramus. Nobis quidem quantae cura hoc negotium sit, ex amplissimo Legato suo Serenitatem Vestram, quam ex literis Nostris intelligere malumus, ut & caetera omnia, quae cum illo tractata, Epistolae iminus recte committunturi qui causas etiam copiosius exponet, cur existimemus, non tam Regi Christianissimo quam Ser nitati Vestrae expedire, ut tantilla pecunia, quae ad 73 oo. aureorum summam conficiendam dea sideratur, non modo diutius non emaneat, sed ad eam major etiam accessio ad maturanda rectius auxilia fiat, vale. Datae Dresdae 23. Februarii An- no IJyr.

Christianus Elector

149쪽

82 - LITER E iam certiorem reddit, quod in Galliam cum exerciam sis transeunta in procinctu sit, eique curam

LIcet Serenissima Regina,ex prioribus nostris hianis literis, Vestra Majestas, causas quae nos,ut Curam Exercitus hujus Germanici pro Rege Galliarum Christianissimo conscribendi ducendiq; susciperemus impulerunt,quo item in loco res nostrae verse tur, satis intelligere potuerit, non committendum

tamen putavimus, quin in Angliam redeundi Majestatis Vestrae Legato, Magnifico Domino Horatio Palavicino, hasce daremus, ut Vestra Majestas, cujus potissimum autoritate moti, hoc munus seu potius onus humeris nostris suscepimus, Nos cum exercitu jam instructo, Rhenum propediem,Deo faciente, transituros sciat: quod citius prae tot diLscultatibus, quae nos nisi animo alacri tam juste susceptam causam nulla ratione nobis deserendam animus firmus stetisset) pene obruissent, fieri praeter spem nostram non potuit. Optime tenet Vestra Majestas, quamam ad hujusmodi Exercitum cogendum alendumque requirantur , dc quinam belli nervus : novit quin etiam qu mnonnullorum erogatio negotii hujus magnitudini parum respondeat. Fecit tamen nostra in Majestatem Vestram, post Deum, fiducia, ut res in hunc usque statum deducta sit, quam etiam obnixe rogatam volumus, ut quae tam liberalem se hoc ini

tio praebuit, eodem pede eademque benignitate pergere, & quod Majestatem Uestram facturam omnino confidimus, de hoc exercitu tuendo, fo-

150쪽

vendoque sollicite cogitare dignetur. Quantum enim in eo hisce temporibus situm, nemo non

videt, Nos quod attinet, non laboribus, non diligensiae, non vitae denique nostra: si opus sit) parcemus, ut inceptum opus feliciter perfici posset: Cui rei ut supremus ille sospitator propitius est e volit, & Majestatem Vestram Reipubl. Christianae, cui nata est, quam diutissime incolumem servare, ex animo precamur. Dat in Castris prope Mo-guntiam 27. Iulii Anno i 9 I. . XXXV. Uterae fiduciariae seu credentiales ab HENRICO

Navarro Rege ad Principem Anhaltis. JOR GR ORGIUM L. pro Domino du Fremes,suo ad Irincipes Germaniae Protestantes ablegato, examia, sti.

Consanguineo meo, Principi de Antiali, Principi Sacri Romani Imperii.

MI Consanguinee, magis studiosum S gratum pignus studiosi affectus & animi benevoli ex

Donio Vestra, ad commodum negotiorum meorum, quam Consanguinei Fratris vestri Personam ipsam recipere, fine non potui. Et praeterquam quod sit praeditus excellentibus virtutibus, quae magis commendatum eum reddunt. maximam mihi voluptatem exhibuit, atque plane satis mihi fecit in recte administratis rebus, quae ad felicem auxiliarii exercitus, qui mihi inde ex Germania missus est, ductum pertinent, atque si unquam alias bonam de illo opinionem ante ipsius adventum concepi, certe multo magis nunc ea ex ipsius praesentia, cum summa animi mei expletione, mihi aucta & pror-

F a sus

SEARCH

MENU NAVIGATION