장음표시 사용
161쪽
92LITER .EXLI. Lisera Episcopi Seccaviensis ad Comi em quendam. S. R. Imperii, modum in reducendis ad Romanam Ecclesiam haereticis, Carinιbia obserpatum,
Illustris ac Genero se Domine, Domine charissime & observande. Postquam pridie nativitatis B. Mariae Virginis,
ex Gamundia Carinthiae ad Vestram Illustremi Dominationem literas dedi, quibus significavi, to- , , tam Styriam circa Religionem, Dei praepotentis beneficio, reformatam esse: sequenti die ibidem intemplo Parochiali Carinthiae fecimus initium reformationis. Commissarii mihi adjuncti erant, D n. Iohannes, Comes de Ortenburg. Carinthiae supremus Capitaneus; Harimannus Zinget, ejusdem Provinciae Vice- Dominus; D. Angelus Costede, Serenissimi Consiliarius; & Ioannes Christophorus a Pranck, Guardiae nostrae Capitaneus. Eodem igitur plane modo, sicut & Styria, Carinthia a nobis reformata est. Imprimis haeretica templa cum coemeteriis, sectariorumque Praedicantium aedibus ubique, partim arietibus, partim pulvere tormentario sunt eversa. Praedicantes ubique ex provincia expulsi ; Clericorum uxores putativae, & concubinae, ab eorum consoristio abactae, illisque reditus sub poena proscriptionis ex omnibus provinciis interdictus. Omnes Catholicae Ecclesiae, quae erant in haereticorum potestate, sunt recuperatae, Catholicis pastoribus impositis. Omnes civitates, omnia Oppida, omnes pagi diligenter reformati. Pertina
162쪽
ces haeretici, ex omnibus suae Serenitatis Provinciis proscripti. In omnibus fere, maxime vero principalioribus locis, exhortationes a me ad populum, in tertiam & quartam usque horam habitae. Communio sub utraque specie, & viva voce & per parentes literas fautoritate Apostolica a Domino Nuntio Apostolico, Episcopo Adriensi, mihi concessa a me sublata. Insuper literae patentes, Archidiaconis, Gmindensi, Frisa- censi, Gurcensi, Lavacensi, Aquileiensi & nonnullis Praelatis datae, salutaria continentes remedia, quibus reformatio maneat stabilita , & ad Ecesesiam reduetis omnis occasio ad vomitum redeum di sit praecisa Multa millia librorum haeretic rum publice in variis locis combusta, quamplurima animarum millia ad ovile Christi, divina gratia, reducta. Et sic tota Carinthia, spatio du rum mensium, inte*re resemata est, innumerabilibus hominibus de suo ad Ecclesiam reditu sibimetipsis gratulantibus. Turbae rusticorum & Uula censes fiant quidem tumultuati: Attamen ipsorum furor non ita diu duravit. Civitas quoque Clagenturth contra nos semper fuit in armis, tam diuque nos ab ingressu prohibuit, donec tandem per terribile Principis mandatum commota, reis mationi se subjecerit. Itaque pridie S. Martini, vexillum oo. militum ex Clagenserth in Civitatem Velchenmarchi est translatum, eodemque die o- mnes Sectarii Praedicantes ex eadem civitate discesserunt. Quibus omnibus postquam Clagen-furthensis civitas ita fuit evacuata, nos in festo S.
Martini, cum nostro militum vςxillo ingrcssi sumus,
163쪽
mus, tota in armis contra pactum posita civitate.
Sequenti postea die, quae erat Dominica, in templo parochiali ad populum, qui erat numerosissimus, exhortationem in quartam usque horam habui. Et postmodum hac rebelli civitate, more solito, in omnibus per triduum reformata, domum quisque discessimus. Reformationis & Carinthiacae MStyriacae acta forsan aliquando publicis typis committentur. Haec quoque Commissio perquam feliciter & prieter omnem expectationem Deo sit laus sine omni sanguinis effusione peracta, ita nostro Serenissimo placuit, ut in de plurimum ceperit voluptatis. Haeretici multa de rapinis nostrorum militum & de Frannide, quam nos Commissarii in populum exercuissemus, sparserunt. Sed omnia ea, cum sint falsissima,& mendacia ac per se se evanescere soleant, nulla, pro innocentiae nostrae declaratione, apologia opus erit. Haec eo libentius ad U. Ill. Dominationem scripsi, cum existimem, hanc narrationem
saltem aliquam illius doloris, quem Vestra Dominatio ob Canisam proh dolor turpiter amis. lam percepit, mitigationem fore. Raptim Graecii, die vigesima prima Novembris, Anno i6oO. XLII. Litera invisatoria a CΛROLO EMANU ELE I. Duce Subaudia ad CHRISTIANUM
II. σ IOHANNEM GEORGIUM, Glectorems Duces Saxoniae scriptae, quibus I os, ut ex itinere in Italiam clanculum suscepso ad Aulam Subaudicam divertant, amice compellas, IDI. Q Sere-
164쪽
pROCERUM EUROPAE. 9s Serenissime Princeps, Elector & Domine Colendissime.
LUx illa, quae magnae fortunae Vestrae comes, Serenissimas Celsitudinis Vestrae & Fratris sui,
Personas nusquam gentium in Obscuro latere patitur, mihi stibita de furtivo Eorum in Italiam adventu, tanto me repentinae laetitiae impetu perculit, ut statim Magnificos Antonium Dominum Scarnafigit, Equitem Divi Mauritii, & Iohannem Franciscum Scaglionum, Nobis a Secretis, in varias partes, ad caeca eorum vestigia legenda dc exploranda dimiserim, secuturus Sc persecuturus e vestigio, ubi primum certius aliquid hac de re ab altero eorum rescivero. Lex prosectionis Uestrae & consanguinitatis Nostrae ita fert, ut Cel- studinibus Vestris Italicum solum & coelum peragrantibus, non solum ea provincia sit invisenda, quae extremas Italiae oras claudit, sed etiam ea Familia. hospitali adventu exhilaranda, quae familiae Vestrae Columina in has terras di-
missa, effuse sinu, & prosusis gaudio, generis sui
auctores, excipiet. Per secro iamsta sanguinis. pignora &ejus, quam religiosissime colitis, humanitatis jura Celsitudines Vestras supplex cum novem Principum liberorum meorum & sobrinorum Uu rum choro adjuro, ut vel felices gressus ad haec limina dirigatis, vel mihi ad Eas provolandi brevissimam moram indulgeatis. Nullum habet fortuna Vestra quod possit, nullum benignitas Uestra quod velit beneficium gravius gratiusque huic famu
165쪽
ρ6 LITER AE .familiae conferre : quae hujusce voti compos ficta, diem illum, qui tantae laetitiae auspex illuxerit. tanquam gentis suae natalem, anniverserio cultu consecrabit. Dabantur Augustae Taurinorum I.
Utera invitatoria, a CAR OLO EMAN Um. LEL Sabaudia Duce, ad CHRISTIANUMIL Eliatorem Saxonia, in itinere, quod Italia lustranda causa ingressus emi, agro rem, exarata , quibus Ira transmissum a se Medicum smedicinam, suique i ius visitationem, quam
primum per Paletudinem liceres, commendar,
Serenissime Princeps, Domine & Agnate Colendissime.
TEque morbi aegritudo, neque sanguinis ne-L eeilitudo ullam diu simulationis artem moramque possunt admittere; quo minus statim vim suam eo clarius promant & proserant, quo vimilentius clausas abditasque cohibere studemus Italia ita aurita & oculata est, ut cum in ea nihil diu latere possit, Latii nomen amiserit, clarissima que speculae & speculi ad res omnes explorandas penitusque introspiciendas promeruerit. Quini etiam Saxonicae Majestatis splendor ita suam ire regio Celsitudinis Vestrae aspectu totiusque coriaporis habitu claritatem effundit, ut nullo artificii Zium, nullis latebris tenebrisque obrui possit.
166쪽
publico ipsius famae testimonio, quae eam e sui Imperii limine pedem efferentem secuta,& in hunc usque locum prosecuta est, Celsitudinem suam proditam dc manifestim habeamus, Magnificum Cursorem Nostrum Generalem ad Eam mit timus, ut Ei Nostro nomine exhibeat lapillum Be-Σoar lectissimum & alia praesentanea remedia, &medicum e cubiculariis Nostris praestantissimum, eundemque ex intimis Secretariis Nostris, qui lapsa aestate coeca per Italiam vestigia Celsitudinis Vestrae legerat. Ego vero Celsitudinem Vestram per gravissimas conjecturas laeis & depressae Ma jestatis suae crimine convictam, quam maxime enixis precibus oro & obsecro, ut hanc assum tam personam deponere velit & Ipsam Mihi Saxonici Nominis cultori religiosissimo ostendere &ostentare, omni simulationis amoto velo , quod antiquissimae necessitudinis Nostrae candor ultro Iejicit, ut obvius factus, Eam in istam regionem, Saxonicum aerem, mores, Observantiam & benevolentiam spirantem, valeam deducere : Cui gloriam& felicitatem valetudinis autori generis suae restitutae debitam &ccelitus promissam esse auguror. Augustae Taurinorum is . Octobris, I6OI.
XLIV. Uire. CAR OLI EMANUELIS I. Ducis Subaudiae, ad CHRISTIANUM II. Et
ctorem Saxonia, cui pro exoptata aulae sua Pisit risnegratias agit Viter paucorum dierum a F. fuscipi Mum nuntiat, IDI.
167쪽
98 TITERAE Serenissime Princeps , Domine & Agnate Colendissime. ACcipio &exosculor hanc praeclaram, qua jampridem nihil magis in votis habui, humanitatis benevolentiaeque suae promissionem. Quam nunc demum intelligo non alio consilio priorem legationem precesque meas exclusisse, nisi ut Eum graviori desperatae laetitiae cumulo obrueret, quem longiore desiderio languentem torsisset. Enimvero ei repulsae, quam superiore aestate Secretarius meus est passus, ingentes gratias habeo, quae fecit, ut ab eo, pro dilato beneficia, Celsitudo Vestra veniam poscat, a quo pro collato aeternae nexum obligationis reposcere debeati Perdifficile mihi rit tantos exaestuantis laetitiae fluctus continerer sed ita Celsitudinis Vestrae mandatis Obsequar, ut Majestas Sua eo fiat omnibus obscurior, quo Mihi humanitas Sua facta est clarior. Dum Me paucorum dierum itineri accingo, magnifico Baldo Basso, aulico meo, qui hasce meas Celsitudini vestrae exhibebit. praecepi, ut quotidie hospitis sui timen observet ; meque de invalescentium virium suarum progressu in singula momenta faciat certiorem. Pro quarum pleniore & firmiore restitutione Deum interea nocturnis diurnisque precibus supplex fatigabo. Augustae Taurinorum die as. Octobris, I6OL
168쪽
i gratespersolyit, σ Petrum Leo nardum Roncassium illi in via ducem σ comitem a se nussum, em ponit, IDI.
Serenissime Princeps, Domine & Cognate Colendissime.
Humanitatis Suae ingenium mirari nusquam desinam, quae ita se mediam inter maternae obedientiae &arctissimae benevolentiae cultum ne cessitudinemque composuit, ut, cum Celsitudo
sua matrinorum praeceptorum autoritatem audi
rit, obsequentissimi studiosissimique Agnati preces etiam exaudierit, aequissimoque arbitrio suo desiderium Istius, quod haud scio, an ulla alia exinplicandi occasio sit exoritura, illius obedientiae, quam totius vitae ossicia & obsequia possunt implere, praetulerit. Quod si vis ea fuit sanguinis, qui longa temporum serie deferbuisse videbatur, ut Celsitudinem Vestram Vercellas impelleret, majorem tum ejus vim faturam non inani spei augurio mihi polliceor, cum ex mutui aspectus amplexusisque calore iterum efferbuerit. Interea Magnificum admodum Ρetrum Leonardum Roncassum, Dominum Casti Argenti ad Eam praemitto, ut Et sit viae dux fidissimus & gratissimus, qui mihi ab Intimis est secretis, &Serenissimo Divo Augusto, Avo suo, fuit acceptissimus alumnus. Deumque optimum maXimum precor, ut Celsitudinem stam perquam incolumem quam primum in extremis istius regionis oris sistat, quae pro Iure Imperii Dominiique sui in omnes res meas, intra ejus intima penetralia recepta aequius fuit. Datae in Monte Regali, die
169쪽
STIANO II. Saxonia Electori, se bene Pale I re. ac ei perpetuis amicilia oe fraterna necessitudinis vinculis adfractum esse, refert, Ido .
Jacobus Dei Gratia &c. &c. Cum hasce literas ad Celsitudinem Vestram
conscribimus, illud Nobis propositum est,ut una & eadem opera utrique Nostrum pariter gratitacemur; Vobis, quia non dubitamus, quin cum valetudinis, tum benevolentiae erga Vos Nostrae significatio Celsitudini Vestrae grata futura sit; Nobis itidem, quia eodem nuncio, qui istas per fert literas, redeunte Nos vicissim similem ea misque exoptatissimam a Vobis significationem accepturi sumus. Itaque tametsi negotium quoddam a Nobis illi commissum est, cujus causa ad Imperatoriam Majestatem proficiscitur, tamen illi in mandatis dedimus, ut ad Celsitudinem Vestram diverteret, Nostrisque Verbis salutem plurimam Vobis nunciaret. Quod genus officii, si omnium Amicorum est commune, quanto magis inter Nos Convenit exerceri, qui non Vulgari quadam benevolentia, sed maximis tum amicitiae, tum propinquitatis & fraternae necessitudinis vinculis sumus adstricti, atque alias quidem, ut occasio seret, aliis de rebus scribendi argumentum capiemus; Nunc tantum, uti diximus, halce literas benevolentiae testes atque indices esse voluimus; Neque aliud r
sat, nisi ut Celsitudini Vestrae summam perpetuamque felicitatem exoptemus, atque istum fa-
170쪽
pRocERΠM EUROPAE. , Iormulum Nostrum dilectum Andream Keysii, cum . ad Nos redierit, jucundissimum de Vestra valetudine rebusque prosperis nuncium allaturum speremus. Dabantur e Palatio Nostro mestmonaste.
Lisera mutua benevolentiae testes, a CARO LOEM AN BELE I. Duce Sabaudia Comiti Lucerna, Legato Suo, ad AUGUSTUM, Hinciapem Saxoniae, datae, Isio.
Serenissime Princeps, Confinguinee &Domine Colendissime. SAlve Serenissime Auguste, &hanc ab Eo nune
primum salutem accipe, qui Saxonicae Virtutis indolem in his primordiis aetatis Tuae exorien tem & inclarescentem veneratur. Scio Saxonum Principum animis amorem erga Sabaudum familiam, quae gerius & decus omne suum a Vestra metitur, innasci, non inseri debere. Naturales tamen igniculo Ilustrissimus Orator Meus Lucernae Comes Meo & Principum liberorum meOxum nomine excitabit, & perpetua observantia
erga Celsitudinem Tuam Nostra omnimodi ossicii &obsequii genere propagabit. Respice, Serenissime Princepω, Familiae Tuae in Saba uda Do-mo imaginem non decolorem, quae gloriae suae lumen in tua suscipit. Valet Augustae Taurinorum 2 . Maji, I 6o .