Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

131쪽

16 LITE RAE

tentatur bellum, id omnium cervicibus immineat, qui religionem rhformatam profitentur. Non

enim illis, praecipue Regis persona cujus in illo regno indubitatum jus esse dignoscitur sed religio

exosa est, quam optimus iste Rex, cum Regni ac vitae etiam periculo, acerrime tuetur, illi vero pertianacissime conantur evertere.

Haec causa, quoniam non minus nobis quam illi sommunis est, quin periculum etiam commune fusturum sit ambigi non potest. Quod ut caute ac pruindenter declinemus, foedere contrario opus est,quo sacratum hoc ut illi volunt) foedus refutemus. Quemadmodum igitur ad alios Imperii Principes, hac de re nunc scripsimus,lta Excellentiam Vestram summe oratam esse volumus, ut certus dies ac locus Comitiorum communi consensu statuatur, in quibus de hoc tanto negotio exquisite pertractein

tur; quae nos si ita principibus visum erit commodissime Francoserti haberi posse putamus, idque

omnino, ante proximas ejus loci nundinas. Eo etiam nos aliquem ex nostris oratorem aut nuntium mittemus, cum amplis mandatis & automate, ea ex parte nostra statuendi, quae in rem communem utilia & opportuna videbuntur. Qua

in re, ne forte aberremus, scripsimus ad Illustrissimum Principem, Dominum Iohannem Casimirum, Electoratus Palatini Administratorem, ut diligenter hanc causam apud Principes Imperii procuret, & de die ae loco ab illis constituto, nos quam primum certiores faciat. Oramus itaque etiam atque etiam Excellentiam

vostram, ut huic operi manum, operam & consi- , lium

132쪽

lium cum omni cura admoveat, quo res orbi Christiano tam salutaris optatum exitum sortiatur. Ira Excellentiam Vestram bene ac feliciter valere ex animo precamur. Datum ex Regia nostra Richemundiae die Mensis Decembris io, Λnno Domini I 89. Regni vero nostri 3 a. Vesra bona consanguinea

j GIUM L exhomnies, ut cerata rimis, qua Or his Gangelicuι contra vim Pontificiomm perpe . tuo defendi queat, ineatur, ac dies de ea adinveniendis Francosurti statua ur, onumque sud opus omni stadio ab eo promoPeam , UD.

Eligabetha Dei Gratia Angliae, Franciae &

Hiberniae Regina, Fi dei Desensor. Illustrissi- mo Principi ac Domino , Domino Iohannii Georgio, principi Λnhaidino, Comiti Ascaniae, Domino Servesti ac Bernburgi, Consanguineo & Amico Nostro Charissimo.

illustrissime princeps, Consanguinee & smice Charissime.

IN re ignota quoniam non versemur, aut ejusm di, quae dubia si, erimus breviores: Salus est publiea, quam conservari desideramus, quam peti Celsitudo vestra videt in persona Christianissimi Regis, cujus quam sint assilia res, ex Legatis elus accepistis. Hultos iam annos objecimus nos

133쪽

communibus periculis, nulla implorata ope a confoederatis Principibus, nullamque ipsis of rentibus: Sic voluit Deus, ut imbecillioris foeminae Virginis vires vel superbissimorum Regum minuerent potentiam; Viri principes interea, suis quis que sedibus, quieti in pace cum otio degerentis Iam nunc, ingravescente malo, Virginisque foeminae viribus tantam molem haud valentibus siustianere, cavendum praeterea cum Videatur, ne periculi communitas, suae dum paci & commodis singuli studemus, nos universios, tempore quemque sto, pessundet, excitandos Illustrissimos Sacri Imperii Principes duximus, ad seriam cogitationem conservationis rerum, tum suarum, t um publicarum, viamque ineundam, qua orbis Evangelicus. contra vim Pontificiorum in praesens & iuturum defendi queat. Peti enim vitas, Regna, Diademata, ditiones, opes ac irtunas nostras ex rati- ,

habitione parricidii Henrici tertii Christianissimi Regis, ex jetani Legatione, de donando regno Galliae Catholico Regi, ex Subditis Henrici quarti

contra ipsum concitatis a Pontifice Romano, constat. Quod si extra dubium est, nostrae quin saluti defuturi simuς, ni mature de remediis cogite- .mus, in aperto est. Quae cogitatio facit, ut dili- 'gentioribus verbis Vestram Celfitudinem & illos. rogemus ut Comitiorum locus & dies constituatur, ad consilia conferenda , & de melioribus mediis, quibus nos universes & singulos conservemus, eaque, ut habeantur, ad ultimum ante proximas 'nundinas Francoserdianas, ne nimium rejiciendo tempus consiliorum sero de mali nostra remediis -

134쪽

statuamus. Ad hoc autem negotium promoven dum,quoniamCelsitudinis it. auctoritatem pluriamum posse non dissidimus, summopere rogamus, velit in eam euram studiosissime incumbere. Nos, prout ab illis decretum fuerit, Mandatarium nostrum ad eadem Comitia ablegabimus, eum amplissima potestate statuendi ex parte nostra, quae ita tui velle vos videbiti Temporis autem & loci Conventi certiorem nos faciet Illustrissimus Primceps Electoratus scit. Palat. Administiator Casiis mirus, cujus curae & fidei hanc provinciam amice commendavimus, qui nobis in ea parte rem gratam facere non refugiet. Interea Deum optimum Maximum precamur, ut Vestram Celsitudinem salvam deflorentem conservet in longissimos annos. Datum e Regia nostra Richmondiae io. die Mensis Decembris, Anno Domini U8y. Regni vero nostri trigesimo secundo.

Vestra bona Consanguinea

Elisabeth R.

Anglicani ad CHRISTIANUM I. saxonia Electorem, quibus Ipsum, quo decet animi est u regasi ut si secum colloquendi s fidei sua eom. missa exponendi quamprimum libertas detur, Iso.

illustrissime & potentissime ac Domine

Colendissime. Ouemadmodum Serenissima Regina, Domina

mea, in Golsitudinem Vestram Illustrissimam E a oculos

135쪽

LITER AE

Oculos conjecit maxime 3 sic mea haec Legatio, Illustrissime Princeps, Celsitudinis vestrae Consilium ac deliberationem praecipus intuetur. Nam ' Majestas Vestra pro Illius) Serenissima sic existimat futura omnia, quae in publicam causam Celinsitudine Vestra adjuvante fient, dignitatis tantae ac virium, ut timere hinc inimici hostesque, amici autem &causae istius consortes sidere vehementer habeant. Quod itaque gestum hactenus a me eum Illustrissimis Casimito Duce, & Principe Guillelmo Landgravio est, hoc duntaxat adituriam faciliorem ad Celsitudinem Vestram mihi munire studui, ut, consiliis rationibusque, quan tum fieri potuit, explicatis, paratior accederem ad Celsitudinem Vestram, quam scilicet & hortarer Serenissimae Principis meae nomine, & invitarem ad opus longe nobilissimum, cum Occasiones, conditionesque publicarum rerum egregie ad id

accommodatae videantur; fit vero, quantum ma

tura hic deliberatione di expedita executione opus est, tanto vehementius opto, ne ad Celsitudinem Vestram accedam, nisi ex liberrima ejus v Iuntate dc propenso ad hanc rem animo, ut inde optatus ac certus sequatur fructust Huius autem rei liquidum indicium fuerit ex promptitudine vel mora quam Celsitudo Vestra ad audiendam Legat. tionem Nostram adhibere voluerit, quam quidem enixe rogo, ut de rebus omnibus mature considerare velit, pro singulari illa sua a Deo eximie donata prudentia & magnitudine animi, rerumque gerendarum scientia. Ipse hic significationem voluntatis ejus expectabo, cui meamquc semper apta-

136쪽

re curabo, ut Serenissimae Reginae Dominae meae consilium est. Deum optimum maximum hieprecor, ut Celsitudinem Vestram incolumem aeflorentissimam servet quam diutissime. Datum Gueterboth as Maji ispo.

Vestrae Celsitudinis

. . Addictissimus Horatius Palavicinus, Serenissimae Reginae Angliae Legatus. XXIX. risera I Ac ORI VI. Scotia Regis ad Iom. GEORGIUM I. Principem AMaltinum, exhortantes ac rogantes, ut missam a se ad Primcipes Protesantes legationem , Hamque, quam per eam inerri jusserit, mediationem,stibi haleae

commendatam, Usto.

Iacobus Dei gratia Rex Motorum, Ill

- strissimo Principi Anhaltino , Comiti Ascaniae, Domino Zerbesti &.Bernburgi, fissini & Co sanguineo nostro charissimo salutem. Cogitantibussepe nobis, quot' quantasque es mini Christiano clades Hispanici, Anglici, Gallicique belli eventus posset adserre, quantisique foederatorum factionibus miserrimum sincerae religioni exitium minitentur, quibusque ex adve so rationibus Respublica Christiana tot undequaque agitata procellis in aliquem tranquillitatis poditum perduci possit, operae pretium nos facturos putavimus, si tam oportunam conventus Illustrista morum Germania, Prineipum occasionem studi

137쪽

Ne arripere conaremur, quos & .m unum congrc- gatos sic singulos interpellare dφcrevimus, ut, quibus melius fieri posset rationibus, Reipublicae Christianae consulere, discrimina sincerae Religioni inseminentia avertere, & nutantem Ecclesiam suste

lare ac sublevare velint ι Celsitudinςm praesertim Vestram, alioquin satis propensam in Christiani

nominis propagationem, per Legatos nostros,Guialielmum Stuartum a Pittenweme, Commendatarium, & Iohannem Suanaeum, in supremo noli ro Senatu Advocatum, Consiliarios nostros, sollicitandam putavimus. Neque enim Celsitudine 'vestram latere arbitramur, non tam pri alarum injuriarum vindictam, quam aliquam extirpandae Religionis occasionem ab Hispanis expeti, ean demque in Gallia bellorum Civilium subesse cauissam, facile perspicient, quotquot in eorum initiadi progressus diligentius inquirere conabuntur. -Quare cum Religionis incommoda vicinaquela iis proxime imminere videntur, qui& maxime animati, & sincerae Religionis professione & vitae integritate in vero Christo dediderunt, Celsitudinem Vestram imprimis euraturam, ne quid detri menti Respublica capiat Christiana & egregiatii

in ea tuenda novaturam operam non dubitamus,

Facillime sine & non magno negotio caveri posise arbitramur. si communi Serenissimorum ac ilia lustrissimorum Principum consensu & auctoritate publiea ac illustri Legatione aequae pacis conditio nes a dictis Principibus requirantur, utque res conistroversae Christianorum potius principum arbitrio,

quam incerti marus alςae aut judicio permittam

138쪽

PROCERUM EUROPA

tur. Quod si minus concedatur & per Regem Gallorum Reginamque Angliae steterit, quo minus publicae Europae tranquillitati consulatur, obstinatos pacis publicae turbatores deserendos, & luis consiliis permittendos judicabimus. Si vero Hispaniarum Rex aequas pacis conditiones recusaverit, aliud moliri nobis, puraeque religioni inhiare.

Communesque injurias communi Christianorum eonspiratione esse propulsandas, spretosque nos repulsa, ac praedae destinatos, puramque Christi religionem arcti foederis communi tutela & praesidio muniendam esse censebimus. Melius autem auguramur, nec tam piae petitioni tantae prudentiae Principes refragari velle, omniaque nobis pro votis cessura confidimus. Quodsi, ut speramus, eveniat, eorum sane tranquillitati, nobis sinceraeque Chiisti religioni probe consuletur. Nos profecto nostram in eo promovendo negotio Operam & industriam omnem pro virili pollicemur; nec quicquam, quod vel ad pacis publieae procurationem, vel privata CelsitudinisVestrae studia, quae vel a religionis sincerae studiosissimo, veICelsitudinis Vestrae consanguineo amantissimo, expectanda sint, in nobis ulla ratione desiderari Patiemur. Caetera per Legatos nostros Celsitudo Vestra cognoscet, quorum relationi fidem cemtissimam adhiberi postulamus. Interea, Ilustrissime Princeps, Consanguinee nobis longe chariCsime, Deus Opt. Max. Celsitudinem vestram quam diutissime florentem & incolumem faxit. Datae

e Regia nostra Sanctae crucis die δ. mensis Iunii,

139쪽

Anno salutis millesimo quingentesimo nonagesimo, Regnique nosti vigesimo tertio.

Iacobus R.

XXX. GuM ELIS AB ETHAE, Anglomm Regina, ad CHRISTIANUM I. Saxonia Elector is δε-ra, auxilium Galliarum .Regi serendum spectam

Elisabetha Dei Gratia Anglis, Franciae S

Hiberniae Regina, Fidei Defensatrix &c. &e. Illustrissimo Principi ae Domino Christiano, eadem gratia Duci Saxoniae &c. &e. Consanis guineo & Amieo Nostro salutem.

Illustrissime Princeps, Consanguinee Sc. Amice charissime. L Iteras Vestrae Excellentiae Dresdae scriptas quinωta Iunii ultimo elapsi, reddidit Nobis Nobilis

iste plurimum Nobis charus Horatius Palavi inias, Eques auratus, Legatus Ioster, una cum responisso Vestro ad certa mandatorum capita, quae Nostro Nomine Excellentiae Vestrae exponenda, ipsma fidei commisimus. Utrumque hoc grati animi Osficium grate accepimus; gratius autem eo, quod sermonibus suis testatus Nobis est constantem E cellentiae Uestrae voluntatem erga tam propam. tionem propugnationemque Religionis orthodo. Nae, quam communibus consilci & auxiliis. ex ος scio cuique Nostrum incumbenti, defendendam suscepimus, quam erga non minus justam, quam

cessariam dostasioncm Corona Galliae, hoc im

Diuitiaco by Cooste

140쪽

PROCERUM EUROPAE. 73

nomine hodierno die saevissime petitam oppu- gnatamque. Utrum autem ex tum Excellentiae Vestrae, tum aliorum Illustrissimorum Sacri Romani Imperii Principum Protestantium voluntaritum cum nostra consentientium pariumque ossi- ciorum spei praedicatione , cum usus postulabit plus recrementi acceperimus, quam aegritudinis ae

doloris, ex inopinato Legati Nostri reditu , cum mandatis Vestris intermisi aque spe cogendi in prael sentem annum exercitum, quem destinavimus, se-i tendo quod verum est insenue, nescimus. Noni quod ejus in eo factum vel improbamus, vel ini vitae cum Rege Christianissimo agimus, ut Excellentiae Uestrae satisfiat in omnibus, quae postulat quaeque desiderat; sed quod metuimus Nobis, ne subiti ipsius ad Nos recursus, cogendique exercitus morae fama ad hostes perlata, publicae quam sustinemus causae incommodet, hostemque satis int omnes occasiones intentum, omni jam ab Germal nia metu liberatum, praecipitem magis agendo &i festinantem, ad sua consilia & auxilia acceleranis is da, Galliamque opprimendam inducat. In meisi dici sutem vicinae gentis incendio, velle de conisl ferendis cogitare consiliis, nimis intempestivum est, i ut sunt nullius usus sera morborum remedia. Iamii vero, quamvis Christianissimum Regem, tum adi omnem verae Regiae Dignitatis, fidei, gratissima , que indolis laudem, natum & factum Principem esse sciamus, Nobis, ut verendum non fuerit, quin cumulatissime postulationibus Mibuscunque non minimum importunis sit satisfacturus, ad voluntatem cujusquς Nostrum: ta n cum id a Nobis . E s posta ὸ .

SEARCH

MENU NAVIGATION